Capitulum 21
Numérotation du verset
Iob. 21,1
1 Respondens autem Iob dixit :
1
Hic incip. cap. 21
Numérotation du verset
Iob. 21,2
Audite queso sermones meos
et agetis2 penitentiam.
2 meos et agetis] et agite
CorS1
Numérotation du verset
Iob. 21,3
Sustinete me ut et ego loquar,
et post mea
si videbitur
verba ridete.
Numérotation du verset
Iob. 21,4
Numquid contra hominem disputatio mea est ut merito non debeam contristari ?
Numérotation du verset
Iob. 21,5
Attendite me et obstupescite
et superponite digitum ori vestro.
Numérotation du verset
Iob. 21,6
Et ego quando recordatus fuero pertimesco, et concutit carnem meam tremor.
Numérotation du verset
Iob. 21,7
Quare ergo
impii vivunt
sublevati sunt,
confortatique divitiis ?
Numérotation du verset
Iob. 21,8
Semen eorum permanet
coram eis,
propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum.
Numérotation du verset
Iob. 21,9
Domus eorum secure sunt et pacate et non est virga
Dei super illos.
Numérotation du verset
Iob. 21,10
Bos eorum concepit et non abortit, vacca peperit et non est privata fetu suo.
Numérotation du verset
Iob. 21,11
Egrediuntur quasi greges parvuli eorum,
et infantes eorum
exultant lusibus.
Numérotation du verset
Iob. 21,12
Tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi,
Numérotation du verset
Iob. 21,13
ducunt in bonis dies suos,
et in puncto ad inferna descendunt.
Numérotation du verset
Iob. 21,14
Qui dixerunt Deo : Recede a nobis,
et scientiam viarum tuarum nolumus.
Numérotation du verset
Iob. 21,15
Quis3 est Omnipotens
3 quis] quid
Weber
ut serviamus ei ?
Et quid nobis prodest si oraverimus illum ?
Numérotation du verset
Iob. 21,16
Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua
consilium eorum4
4 eorum] impiorum
Weber
longe sit a me.
Numérotation du verset
Iob. 21,17
Quotiens lucerna impiorum extinguetur,
et superveniet eis inundatio,
et dolores dividet furoris sui ?
Numérotation du verset
Iob. 21,18
Erunt sicut palee ante faciem venti,
et sicut favilla
quam turbo dispergit.
Numérotation du verset
Iob. 21,19
Deus servabit filiis illius
dolorem patris,
et cum reddiderit tunc sciet.
Numérotation du verset
Iob. 21,20
Videbunt oculi eius
interfectionem suam et de furore Omnipotentis bibet.
Numérotation du verset
Iob. 21,21
Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se,
etsi
numerus mensuum eius
dimidietur ?
Numérotation du verset
Iob. 21,22
Numquid Deum quispiam docebit scientiam
qui excelsos
iudicat ?
Numérotation du verset
Iob. 21,23
Iste moritur robustus et sanus dives et felix,
Numérotation du verset
Iob. 21,24
viscera eius plena sunt adipe et medullis ossa illius irrigantur.
Numérotation du verset
Iob. 21,25
Alius vero moritur in amaritudine anime absque ullis opibus,
Numérotation du verset
Iob. 21,26
et tamen simul in pulverem dormient
et vermes operient eos.
Numérotation du verset
Iob. 21,27
Certe novi cogitationes vestras
et sententias
contra me iniquas.
Numérotation du verset
Iob. 21,28
Dicitis enim : Ubi est domus principis et ubi tabernacula impiorum ?
Numérotation du verset
Iob. 21,29
Interrogate quemlibet de viatoribus
et hec
eadem eum intelligere cognoscetis,
Numérotation du verset
Iob. 21,30
quia in diem perditionis servabitur malus et ad diem furoris ducetur5.
5 ducetur] ducitur
Weber
Numérotation du verset
Iob. 21,31
Quis arguet coram eo viam eius
et que fecit quis reddet illi ?
Numérotation du verset
Iob. 21,32
Ipse ad sepulcra ducetur
et in congerie
mortuorum vigilabit.
Numérotation du verset
Iob. 21,33
Dulcis fuit glareis Cocyti,
et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles.
Numérotation du verset
Iob. 21,34
Quomodo igitur consolamini me frustra,
cum responsio
vestra repugnare ostensa est6
6 est] sit
Weber
veritati ?
Capitulum 21
Numérotation du verset
Iob. 21,1
1 Respondens autem Iob dixit :
1
Hic incip. cap. 21
CorS1
Numérotation du verset
Iob. 21,2
Audite queso sermones meos
interl.|
contra dicta superbi humiliter subdit :
Audite queso
et agetis2 penitentiam.
2 meos et agetis] et agite
CorS1
interl.|
humiliter rogat ut ad salutem ducat in quo sibi et auditoribus prosit
Numérotation du verset
Iob. 21,3
Sustinete me ut et ego loquar,
interl.|
sancti sicut docere recte ita tolerare perversa parati sunt nec timent irrideri
et post mea
interl.|
in quo sibi prosit si non potest auditori
si videbitur
interl.|
vobis bonum
verba ridete.
marg.|
AUDITE
QUESO
SERMONES
MEOS
ET
AGITE
PENITENTIAM. SUSTINETE
ME
UT etc. Notandum quod dum subiungeret : Agite
penitentiam,
premisist :
Audite
. Cum vero subderet :
Post mea si videbitur verba ridete,
premissit :
Sustinete me
. Audire quippe volentis est sustinere nolentis. Boni etenim cum loquuntur duo sunt que in suis locutionibus attendunt ut videlicet aut sibi et auditoribus suis, aut sibimet solis prosint si auditoribus prodesse non possunt. Cum enim bene audiuntur bona que dicunt sibi simul et auditoribus prosunt. Cum vero ab auditoribus deridentur sibi procul dubio profuerunt, quos a culpa silentii liberos fecerunt. Beatus itaque Iob ut sibi et suis auditoribus prosit dicit : A
udite queso sermones meos et agite penitentiam
. Ut autem ipse quod debet exolvat etiamsi auditoribus prodesse non valeat adiungit :
Sustinete me et ego loquar
etc.
Numérotation du verset
Iob. 21,4
{t. 2 : Erfurt, f. 207rb ; facsim., p. 413b} Numquid contra hominem disputatio mea est ut merito non debeam contristari ?
marg.|
NUMQUID
CONTRA
HOMINEM
DISPUTATIO. Beatus Iob si Deo placens hominibus displiceret, causas tristitie nullas haberet. {t. 2 : Erfurt, f. 207rb ; facsim., p. 413b} Sed quia se Deo displicuisse per flagella presentia credidit, anceps factus de anteacta vita iam animum ad tristitiam vocavit qui si flagellis absentibus contra hominem de vite sue meritis disputaret, nequaquam contristari debuisset. N
umquid contra hominem
. Quasi nondum hypocrita, si cum hominibus de vita mea agerem non timerem quibus si displicerem non curarem, sed quia cum Deo merito tritor.
Vos autem attendite,
quasi Deum sed non vos timeo.
Numérotation du verset
Iob. 21,5
Attendite me et obstupescite
marg.|
ATTENDITE. Id est considerate que egi et admiramini in his que patior.
et superponite digitum ori vestro.
interl.|
id est a culpa verborum vos compescite, vel digitus dicitur discretio, id est per discretionem lingua refrenetur, ut recta que contra hypocritam dicitis cui sint dicenda videatis
marg.|
ET
SUPERPONITE
DIGITUM. Id est locutioni vestre discretionis virtutem adiungite.
Numérotation du verset
Iob. 21,6
Et ego quando recordatus fuero pertimesco, et concutit carnem meam tremor.
marg.|
ET
EGO
QUANDO
RECORDATUS
FUERO, quia actuum suorum oblitus non erat, constat quia per irrisionem hoc dicat. Et est sensus : si me aliquid hypocrite meminero habuisse in penitentie fletu mox contremisco. Carnem vero suam si recordatus fuerit timore perhibet concuti, id est infirmitatem ultionis pavore fatigari, sed quia Sophar multa de subita damnatione impii asseruit in quibus Iob momordit contra eius dicta subiungit :
Quare ergo impii vivunt
. Sublevantur honoribus confortantur rebus, quia eos patientia divina tolerat.
Numérotation du verset
Iob. 21,7
Quare ergo
interl.|
etsi ego pro culpa percussus
impii vivunt
interl.|
hac vita nisi quia patitur Deus
sublevati sunt,
interl.|
honoribus
confortatique divitiis ?
marg.|
CONFORTATIQUE. Ut diu in eis, sed quia sunt quibus hec habere pena est, quia heredes quibus hec relinquant non habent.
Numérotation du verset
Iob. 21,8
Semen eorum permanet
marg.|
Subdit : SEMEN
EORUM
PERMANET etc. In argumentum felicitatis cum patrimonio dantur heredes.
coram eis,
marg.|
CORAM
EIS. Ne qua necessitas saltem oculis subtrahat ea in quibus animus exultat. Sed ne in eis sterilibus genus extinguatur addit : P
ropinquorum turba
. Ecce dicuntur eis esse vita honores divitie filii nepotes, sed si intus domestica cura ureret non esset leta hec felicitas.
propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum.
Numérotation du verset
Iob. 21,9
Domus eorum secure sunt et pacate et non est virga
interl.|
disciplina
Dei super illos.
marg.|
Unde subdit : DOMUS
EORUM
SECURE. Que enim esset supradicta felicitas si leta non esset ? Si intus prospera in agris quoque.
Numérotation du verset
Iob. 21,10
Bos eorum concepit et non abortit, vacca peperit et non est privata fetu suo.
marg.|
BOS
EORUM
CONCEPIT etc. Dominis gregum prima est felicitas si grex sterilitatem non habens concipit, secunda si conceptus ad partum venit, tertia si quod partum est per nutrimenta ad provectum ducatur. Sed hoc minus est si greges crescunt, et custodes gregum non proficiunt unde fecunditas familie subditur : E
grediuntur quasi greges
etc. ut sicut maiora ad habendum concessa sunt, ita multi germinent ad custodiendum.
Numérotation du verset
Iob. 21,11
Egrediuntur quasi greges parvuli eorum,
et infantes eorum
interl.|
custodum
exultant lusibus.
marg.|
ET
INFANTES
EORUM
EXULTANT etc. Sed ne illum lusum vilem crederemus ait : T
enent tympanum et citharam,
quasi cum Domini honoribus et rebus tument subiecti in ludricis actibus gaudent.
Numérotation du verset
Iob. 21,12
Tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi,
Numérotation du verset
Iob. 21,13
ducunt in bonis dies suos,
interl.|
his et aliis modis
marg.|
DUCUNT
IN
BONIS
DIES, quia omnis longitudo vite presentis punctus esse cognoscitur cum fine terminatur. Quicquid enim transire potuit subitum fuit.
et in puncto ad inferna descendunt.
marg.|
ET
IN
PUNCTO
AD
INFERNA. Sed finis est pessimus ecce quo tendebat, quia presentis vite prosperitas non est testis innocentie, quia et hac usi pereunt et flagellati liberantur quod est contra amicos Iob.
Numérotation du verset
Iob. 21,14
Qui dixerunt Deo : Recede a nobis,
interl.|
si non verbis moribus
marg.|
QUI
DIXERUNT
DEO
RECEDE A NOBIS. Dicunt
Deo : Recede a nobis
qui ei ad se prebere aditum recusant eumque pravis actibus impugnant.
et scientiam viarum tuarum nolumus.
interl.|
isti non sunt nescientes sed scire nolentes
marg.|
SCIENTIAM
VIARUM
TUARUM. Via Dei pax, humilitas, patientia est {t. 2 : Erfurt, f. 207va ; facsim., p. 414a} que qui despiciunt dicunt :
Scientiam viarum tuarum nolumus
.
Numérotation du verset
Iob. 21,15
{t. 2 : Erfurt, f. 207va ; facsim., p. 414a} Quis3 est Omnipotens
3 quis] quid
Weber
interl.|
et adhuc dixerunt
ut serviamus ei ?
interl.|
dediti enim exterioribus invisibilem non esse suspicantur, vel si esse credunt tamen cum solum terrena ab eo petunt si ea servientibus deesse vident contemnunt dicentes :
Quid nobis prodest
etc.
marg.|
QUIS
ET
OMNIPOTENS etc. «Dixit enim insipiens in corde suo non est Deus»a.
a Ps. 13, 1.
Et quid nobis prodest si oraverimus illum ?
marg.|
ET
QUID
NOBIS
PRODEST
SI
ORAVERIMUS. Iniqui qui non Deum sed exteriora dona querunt, cum eadem servientibus deesse conspiciunt ipsi servire contemnunt.
Numérotation du verset
Iob. 21,16
Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua
interl.|
boni si habent terrena sub potestate habent
marg.|
VERUMTAMEN
QUIA
NON
SUNT. Bona in manu habet qui despiciendo temporalia sub dominio mentis premit. At quisquis ea minime diligit, se magis illis quam ipsa supponit.
consilium eorum4
4 eorum] impiorum
Weber
interl.|
scilicet impiorum
longe sit a me.
marg.|
CONSILIUM
EORUM
LONGE. Consilium impiorum est terrenam gloriam querere eternam negligere. Sed quia in hac vita non continue prosperantur sequitur : Q
uotiens lucerna impiorum extinguetur
. Sepe impius lucernam suam filiorum vitam estimat, sed cum filius qui nimie amatur subtrahitur
lucerna
impii que videbatur extincta est, sic est et de operibus atque honoribus.
Numérotation du verset
Iob. 21,17
Quotiens lucerna impiorum extinguetur,
et superveniet eis inundatio,
interl.|
quia hoc sepe percutit Deus quod sibi videt preferri
marg.|
ET
SUPERVENIET
EIS. Inundatio impiis supervenit cum dolorum fluctus ex aliqua adversitate patiuntur.
et dolores dividet furoris sui ?
marg.|
ET
DOLORES
DIVIDET. Qui eternos dolores impio servat, et hic aliquando eius mentem temporali dolore transverberat, quia enim hic et illic percutit furoris sui super impium dolores dividit ut duplici contritione conteratur.
Numérotation du verset
Iob. 21,18
Erunt sicut palee ante faciem venti,
interl.|
leves qui hic radicati et graves proximis et immobiles
marg.|
ERUNT
SICUT
PALEE, quia ire Dei flatu subito levantur atque asportantur ad ignem.
et sicut favilla
interl.|
quia etsi viridis videtur iam in iudicio Dei consumptus cernitur
quam turbo dispergit.
interl.|
undeb : «In circuitu eius tempesta valida» et item : «Deus manifeste veniet Deus noster et non silebit»
b Ps. 49, 3.
marg.|
ET
SICUT
FAVILLA
QUAM, quia eos ad eterna supplicia turbo rapiens asportat.
Numérotation du verset
Iob. 21,19
Deus servabit filiis illius
interl.|
usque in tertiam et quartam generationem, quia usque ad tertiam et quartam progeniem eam quam imitentur filii parentum vitam possunt videre, usque ad eos ultio extenditur qui viderunt quod male sequerentur
marg.|
DEUS
SERVABIT
FILIIS
ILLIUS, quia qui parentis iniquitatem imitatur, etiam ex eius delicto constringitur.
dolorem patris,
interl.|
peccatum et penam
et cum reddiderit tunc sciet.
interl.|
culpa oculos claudit, pena aperit
marg.|
ET
CUM
REDDIDERIT etc. Nescit enim impius mala que fecit, nisi cum puniri ceperit.
Numérotation du verset
Iob. 21,20
Videbunt oculi eius
interl.|
ecce sera eis scientia
interl.|
quia ante non vidit culpam
interfectionem suam et de furore Omnipotentis bibet.
interl.|
ideo quia ita durus ut nec futura timeat, nec feriri in his que amat formidet
marg.|
VIDEBUNT
OCULI
EIUS
INTERFECTIONEM etc.Quia ita iniquitate duruerat ut nec in ipsis metueret feriri que amabat, dum modo que perverses cogitaverat expleret de qua obduratione subiungitur : Q
uid enim ad eum
. Non quod in inferno non cogitet de cognatis ut fecit dives, sed hic neque pro amicis, nec propria vita a voluptate abstinet. Gravis culpa nec metu tormenti cedere.
Numérotation du verset
Iob. 21,21
Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se,
interl.|
quasi diceret : dum viveret
marg.|
vel QUID
ENIM
AD
EUM
PERTINET. Domus eius pro culpa sua percutitur, sed
quid ad eum pertinent de domo sua post se
. Ecce pro ultione pravi operis ea que esse potuit vite longitudo breviatur. Sed quid ad eum pertinet si numerous dierum eius dimidietur ? Et in hoc ergo se peccator contra Deum erigit ubi Deus omnipotens eius erectionem frangit. Et nec illata percussio mentem humiliat quam in deliberatione contra Dominum obstinatio obdurat. Et notandum quam gravis culpe reatus sit et penam pro culpa menti proponere, et tamen nec tormenti metu sub iugo conditoris cervicem cordis inclinare. Sed cur Deus in tantam cecitatem cadere mentem humanam permittat ? Ne quis discutere presumat.
etsi
interl.|
quid ad eum pertinet
numerus mensuum eius
interl.|
quem per naturam haberet
dimidietur ?
interl.|
per culpam suam
Numérotation du verset
Iob. 21,22
Numquid Deum quispiam docebit scientiam
interl.|
per certa que in nobis ambigimus solvuntur, si angelos iuste iudicavit de hominibus nihil restat conqueri
qui excelsos
interl.|
angelos
iudicat ?
interl.|
hec sunt que querimus
marg.|
Sequitur : NUMQUID
DEUM
QUISPIAM
DOCEBIT
SCIENTIAM, id est nobiscum nihil iniuste agit qui et subtiliorem nobis angelicam naturam iuste iudicavit, unde nihil restat conqueri.
Numérotation du verset
Iob. 21,23
{t. 2 : Erfurt, f. 207vb ; facsim., p. 414b} Iste moritur robustus et sanus dives et felix,
marg.|
ISTE
MORITUR. Ecce ponit illa in quibus omnipotentis secretum quis discutiat ? Querendo cur hec ita esse permittat. Superficies littere satis patet per se quod autem dicit : V
iscera eius plena sunt adipe
. Allegorice. Adeps quippe ex abundanti cibo est, ita ex abundantia rerum superbia {t. 2 : Erfurt, f. 207vb ; facsim., p. 414b} qua mens turget.
Ossa
istis sunt fortitudo dignitatum, in quibus est medulla domestice divitie sine quibus potestas exterior quasi sicca est. Vel
ossa
sunt dure consuetudines medulle prava desideria que illas irrigant5 id est in voluptate conservant. Alii sunt qui nihil hic habent sed habere cupiunt, quod quia non possunt affliguntur hi moriuntur in amaritudine absque operibus. Ecce dives inaniter gaudet, pauper inanius affligitur. De utrisque subdit :
Et tamen simul in pulverem dormient
. Que cura de dissimili vita prospera vel adversa, cum similis finis in pulvere. Illa vita cogitanda ubi cum resurrectione ad dissimilem finem pervenitur, ubi felix ad penas afflictus transit ad requiem.
5 irrigant] irrigan
cacogr. Rusch
Numérotation du verset
Iob. 21,24
viscera eius plena sunt adipe et medullis ossa illius irrigantur.
Numérotation du verset
Iob. 21,25
Alius vero moritur in amaritudine anime absque ullis opibus,
Numérotation du verset
Iob. 21,26
et tamen simul in pulverem dormient
interl.|
electis et reprobis vita dispar, carnis corruptio in morte similis : nec divitie ergo extollant, nec inopia turbet.
marg.|
ET
TAMEN
SIMUL
IN
PULVEREM. Allegorice. Id est in terrenis desideriis oculos mentis claudent.
et vermes operient eos.
marg.|
ET
VERMES qui de carne, id est carnales cure premunt, quod non in Iob qui nec de habitis tumuit nec de amissis anxius fuit, sed illi hoc putant quare subiungit : C
erte novi cogitationes vestras
. Quem enim percussum viderunt impium fuisse crediderunt. Impium crediderunt quem letis rebus desertum vident, quod non cogitant nisi qui adhuc in presenti herent nec perfecte ad eterna transeunt.
Numérotation du verset
Iob. 21,27
Certe novi cogitationes vestras
interl.|
quasi cum ita sit arguendi estis qui percussum depicitis
et sententias
interl.|
ex sententiis cogitationes novit
contra me iniquas.
Numérotation du verset
Iob. 21,28
Dicitis enim : Ubi est domus principis et ubi tabernacula impiorum ?
interl.|
sed
Numérotation du verset
Iob. 21,29
Interrogate quemlibet de viatoribus
interl.|
cui hec nihil esse videntur
marg.|
Unde addit : INTERROGATE
QUEMLIBET
DE
VIATORIBUS. Viator dicitur qui presentem vitam viam sibi esse et non patriam attendit, qui in dilectione pretereuntis seculi confidere despicit sed eterna petit.
et hec
interl.|
que ego
eadem eum intelligere cognoscetis,
interl.|
et ideo hic prosperari sinitur
Numérotation du verset
Iob. 21,30
quia in diem perditionis servabitur malus et ad diem furoris ducetur6.
6 ducetur] ducitur
Weber
interl.|
sed
Numérotation du verset
Iob. 21,31
Quis arguet coram eo viam eius
interl.|
quasi modo multi in absentia sed non ita in presentia
et que fecit quis reddet illi ?
interl.|
id est quis pro factis puniet
marg.|
QUIS
ARGUET
CORAM
EO
VIAM
EIUS. Cum de omnium malorum corpore loqueretur, subito ad iniquorum caput Antichristum verba convertit. Quem quis hominum increpare audeat presentem cuius visum ferre pertimescit. Vel
viam eius
arguere, est prosperitatem eius eterno supplicio interveniente turbare. Quod solus faciet Dominus de quo scriptum estc : «Quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui».
c 2Th. 2, 8.
marg.|
vel QUIS
ARGUET etc. Constat vias impii hic frequenter argui, maxime cum eius prosperitas abit quod sepe fit, sed ad Antichristum respicit hic : Quis nisi Deus ? Quia nec Eliasd ned Enoche suis viribus sed Dei.
d 4Rg. (2Rg.) 2, 11.
e Cf. Sir. 44, 16.
Numérotation du verset
Iob. 21,32
Ipse ad sepulcra ducetur
marg.|
IPSE
AD
SEPULCRA
DUCETUR etc. Hoc in vita, quia sepulcra mortuos tegunt. Per
sepulcra
reprobi designantur in quibus extincte a beatitudinis vita anime velut in sepulcris latent. Iste ergo
ad sepulcra ducetur
, quia in pravorum tantum cordibus recipietur.
et in congerie
interl.|
multitudine
mortuorum vigilabit.
interl.|
astutias exercebit
marg.|
ET
CONGERIE
MORTUORUM
VIGILABIT etc., quia in congregatione peccantium astutie sue insidias exerit, quoniam autem multi sunt mali recte congeries nominantur.
Numérotation du verset
Iob. 21,33
Dulcis fuit glareis Cocyti,
marg.|
DULCIS
FUIT
GLAREIS
COCYTI. Cocytus luctus infirmantium dicitur. Glaree lapilli fluminum sunt quos aqua defluens trahit. Glarea ergo Cocyti, sunt qui contra voluptates fortiter resistere nolunt, et suis quotidie lapsibus ad luctum tendunt. Antichristus ergo qui amarus est electis et contemptus, suavis per dona et miracula est reprobis. Cocytus grece luctus qui tamen feminarum vel quorumlibet infirmantium intelligitur qui non fortes in Domino. Unde philosophi Cocytum fluvium apud inferos currere dicunt, signantes quod ibi sit luctus iniquus.
et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles.
marg.|
ET
POST
SE
OMNEM
HOMINEM
TRAHET. Homo humana sapiens hic intelligitur.
Post se
{t. 2 : Erfurt, f. 208ra ; facsim., p. 415a}
omnem hominem
trahit, quia cunctos quos carnales invenerit sub sue dicionis iugum rapit qui et nunc priusquam appareat innumerabiles trahit etsi non omnes, quia multi a carnalitate retrahuntur.
Numérotation du verset
Iob. 21,34
{t. 2 : Erfurt, f. 208ra ; facsim., p. 415a} Quomodo igitur consolamini me frustra,
interl.|
iniquus in mundo prosperatur, ego etsi innocens percussus. Unde amicos arguit
marg.|
QUOMODO
IGITUR
CONSOLAMINI
ME
FRUSTRA. Quoniam si iniquus in hac vita permittitur prosperari quod de Antichristo ostensum est, necesse est ut electus debeat sub flagelli freno retineri.
cum responsio
interl.|
vel responsa
vestra repugnare ostensa est7
7 est] sit
Weber
interl.|
vel sunt
veritati ?
marg.|
CUM
RESPONSIO
VESTRA etc. Eum enim consolari non poterant in quo suis sermonibus veritati contraibant. Nam cum hunc hypocritam, dicerent quoniam mentiendo culpam perpetrabant, afflicti iusti penam augebant, quia diligentem veritatem torquet culpa aliene fallacie.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Iob. Capitulum 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=25&chapitre=25_21)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Iob. Capitulum 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=25&chapitre=25_21)
Notes :