Glossa ordinaria

Capitulum 27

Numérotation du verset Iob. 27,1 

1 Addidit quoque Iob
1 Hic incip. cap. 27
assumens parabolam suam et dixit :
Numérotation du verset Iob. 27,2 

Vivit Deus
qui abstulit iudicium meum, et Omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam.
Numérotation du verset Iob. 27,3 

Quia donec superest halitus in me et spiritus Dei in naribus meis,
Numérotation du verset Iob. 27,4 

non loquentur labia mea iniquitatem,
nec lingua mea
meditabitur mendacium.
Numérotation du verset Iob. 27,5 

Absit a me ut iustos vos esse iudicem,
donec deficiam non recedam ab innocentia mea.
Numérotation du verset Iob. 27,6 

Iustificationem meam
quam cepi tenere non deseram, nec enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.
Numérotation du verset Iob. 27,7 

Sicut2 impius inimicus meus
2 sicut] sit ut Weber
et adversarius meus quasi iniquus.
Numérotation du verset Iob. 27,8 

Que enim spes est
hypocrite si avare rapiat et non liberet Deus animam eius ?
Numérotation du verset Iob. 27,9 

Numquid clamorem eius Deus audiet
cum venerit super illum angustia,
Numérotation du verset Iob. 27,10 

aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum in omni tempore ?
Numérotation du verset Iob. 27,11 

Docebo vos
per manum Dei que Omnipotens habeat nec abscondam.
Numérotation du verset Iob. 27,12 

Ecce vos omnes nostis,
et quid sine causa vana loquimini ?
Numérotation du verset Iob. 27,13 

Hec est pars hominis impii apud Deum et hereditas violentorum, quam ab Omnipotente suscipient.
Numérotation du verset Iob. 27,14 

Si multiplicati fuerint
filii eius
in gladio erunt et nepotes eius non saturabuntur pane.
Numérotation du verset Iob. 27,15 

Qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu.
Et vidue
illius
non plorabunt.
Numérotation du verset Iob. 27,16 

Si comportaverit quasi terram argentum et sicut lutum preparaverit vestimenta,
Numérotation du verset Iob. 27,17 

preparabit quidem sed iustus vestietur illis
et argentum innocens dividet.
Numérotation du verset Iob. 27,18 

Edificavit sicut tinea domum suam,
et sicut custos fecit umbraculum.
Numérotation du verset Iob. 27,19 

Dives cum dormierit
nihil
secum auferet aperit oculos suos
et nihil inveniet.
Numérotation du verset Iob. 27,20 

Apprehendet3 eum quasi aqua inopia
3 apprehendet] apprehendit Weber
nocte opprimet eum tempestas.
Numérotation du verset Iob. 27,21 

Tollet eum ventus urens et auferet
et velut turbo rapiet eum de loco suo.
Numérotation du verset Iob. 27,22 

Et mittet
super eum et non parcet.
De manu eius fugiens fugiet.
Numérotation du verset Iob. 27,23 

Stringet super eum manus suas
et sibilabit super illum intuens locum eius.

Capitulum 27

Numérotation du verset Iob. 27,1 
1 Addidit quoque Iob
1 Hic incip. cap. 27 CorS1
interl.| cum loqueretur de sermone Dei et magnitudine tonitrui quasi cum ita sit non cedam verbis vel flagellis vel gladiis
marg.| ADDIDIT. Huius viri dicta quam mystice sint prolata ostenditur dum parabola, id est similitudo assumpta narratur, ne iuxta textum eius verba tantummodo pensemus, quia et sua narrat et sancte Ecclesie afflicte tempora significat.
marg.| Ecclesia duobus modis patitur amara ab hostibus, vel verbis ubi exercetur eius sapientia, vel gladiis ubi probatur patientia nunc de ea persecutione ait ubi lacessitur falsis assertionibus.
assumens parabolam suam et dixit :
Numérotation du verset Iob. 27,2 
Vivit Deus
interl.| invocata vita Dei astringit se ad id quod subdit scilicet : Quia donec
marg.| VIVIT  DEUS. Sunt qui adversa patientes Deum esse non credunt nonnulli Deum esse estimant sed res humanas minime curare. Iste in typo Ecclesie positus in afflictione ut Deum esse fateretur ait :   Vivit Deus . Ut vero res humanas curare eum perhiberet subdit :   Qui abstulit iudicium meum etc.
qui abstulit iudicium meum, et Omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam.
interl.| nam se perpeti non casu sed Deo disponente putat
Numérotation du verset Iob. 27,3 
Quia donec superest halitus in me et spiritus Dei in naribus meis,
Numérotation du verset Iob. 27,4 
non loquentur labia mea iniquitatem,
interl.| ut perfecte hereat veritati, nec studio, nec precipitatione perhibet se mentiri
nec lingua mea
interl.| cordis
interl.| qui respondet se non mentiri subdit in quibus congruit veritati dicens
marg.| NON  LOQUENTUR  LABIA  MEA etc. Quod prius iniquitatem hic post   mendacium dicit, quia omnis iniquitas   mendacium que discordat ab equitate et veritate Dei, sed {t. 2 : Erfurt, f. 211ra ; facsim., p. 421a} peius est   mendacium meditari quam loqui. Nam loqui plerumque precipitationis est, meditari studiose pravitatis.
Numérotation du verset Iob. 27,5 
Absit a me ut iustos vos esse iudicem,
interl.| sed
donec deficiam non recedam ab innocentia mea.
interl.| cordis
marg.| ABSIT A  ME  UT  IUSTOS  VOS  ESSE  IUDICEM. Quia dicit Salomona : «Qui iustificat impium et qui condemnat iustum, uterque abominabilis est ante Deum». Et hoc est : A  bsit a me etc. Ab innocentia enim recederet, si bona de illis malis estimaret.
a Prv. 17, 15.
Numérotation du verset Iob. 27,6 
Iustificationem meam
interl.| in operibus
marg.| IUSTIFICATIONEM  MEAM. Ceptam iustificationem desereret si in peccantium laudem declinaret.
marg.| Bene ab alienis absistit qui prius se a propriis custodit, quasi ideo de ei peccare timeo quia non reprehendit me cor meum.
quam cepi tenere non deseram, nec enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.
interl.| dum aliquis legit vel audit bona que contempsit, graviter eum conscientia reprehendit
interl.| sed
marg.| NEC  ENIM  REPREHENDIT  ME  COR  MEUM. Ac si dicat : pro vobis non debeo ad culpam pertrahi qui peccare in propriis formidavi. Sed quo pacto a corde suo reprehendi se denegat qui superius dicit peccavi peccavit quidem vel cogitando, sed nequaquam se a suo corde reprehendi confitetur, quia etsi illicita cogitando rectitudini defuit fortiter, tamen cogitationi restitit.
Numérotation du verset Iob. 27,7 
Sicut2 impius inimicus meus
2 sicut] sit ut Weber
interl.| est
et adversarius meus quasi iniquus.
interl.| vere iniquus etsi iustus videatur
marg.| SICUT  IMPIUS  INIMICUS  MEUS. Impius infidelis dicitur, iniquus qui pravitate operis ab equitate discordat. Ecclesia igitur et extra impios habet inimicos et intus patitur iniquos. Et sunt :   Sicut et   Quasi pro affirmatione. Si autem pro similitudine dicatur quos intus patitur carnales de similitudine impiorum notat, quasi diceret : a me etiam fide discrepat qui mihi opere non concordat.
Numérotation du verset Iob. 27,8 
Que enim spes est
interl.| in futuro cum hic totum querat
hypocrite si avare rapiat et non liberet Deus animam eius ?
marg.| QUE  ENIM  SPES  EST  HYPOCRITE. Hypocrita, qui latine dicitur simulator, est avarus raptor qui dum inique agens desiderat de sanctitate venerari laudem vite rapit aliene.
Numérotation du verset Iob. 27,9 
Numquid clamorem eius Deus audiet
interl.| quasi non audietur a Deo tempore angustie, quia tempore pacis Deum non audivit
marg.| NUMQUID  CLAMOREM  EIUS  AUDIET  DEUS. Quia in iudicio remedium in clamore non invenit, qui nunc tempus congruum clamoris perdit. De cuius pravitate subiungitur : A  ut poterit in omnipotente delectari etc. qui terrenarum rerum amore vincitur in Deo nullatenus delectatur.
cum venerit super illum angustia,
Numérotation du verset Iob. 27,10 
aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum in omni tempore ?
interl.| qui diligit mundum non est caritas Patris in eo, et si non amat non invocat
marg.| ET  INVOCARE  DEUM  OMNI  TEMPORE. Tantum Deum hypocrita invocat, cum hunc terrenarum rerum tribulatio angustat.
Numérotation du verset Iob. 27,11 
Docebo vos
interl.| evulsis hactenus malis recta plantat
interl.| quasi vos ideo non sapitis, quia non manui Dei sed vobis datis
per manum Dei que Omnipotens habeat nec abscondam.
interl.| sic etiam docet ut nihil veritatis abscondat quod scire expedit
marg.| DOCEBO  VOS  PER  MANUM. Manus Dei vocatur Filius : «Omnia quippe per ipsum facta sunt» b. Et est sensus : ego ex me aliquid nescio, sed quicquid ex veritate sentio, hoc ex eiusdem veritatis largitate comprehendo.
b Io. 1, 3.
Numérotation du verset Iob. 27,12 
Ecce vos omnes nostis,
interl.| quasi etsi quid sapitis ad iudicium est vobis
marg.| ECCE  VOS  OMNES  NOSTIS. Scienti bonum facere, et non facienti peccatum est illi.
et quid sine causa vana loquimini ?
Numérotation du verset Iob. 27,13 
Hec est pars hominis impii apud Deum et hereditas violentorum, quam ab Omnipotente suscipient.
interl.| qui etsi a seipsis habent inique agere, Dei tamen est iuste ista iudicare
marg.| HEC  EST  PARS  HOMINIS  IMPII etc. Impii vocantur heretici qui per errorem a cognitione veritatis sunt alieni. Quos etiam violentos appellat, quia sacram Scripturam ad intellectum pravum violenter conantur flectere.
Numérotation du verset Iob. 27,14 
Si multiplicati fuerint
interl.| modo in perdita libertate
interl.| sequaces hereticorum
marg.| SI  MULTIPLICATI  FUERINT  FILII  EIUS. Qui hereticorum generantur predicatione venturi iudicii sententia feriuntur.
in gladio erunt et nepotes eius non saturabuntur pane.
marg.| ET  NEPOTES  EIUS  NON  SATURABUNTUR  PANE etc. Nepotes hereticorum sunt qui de errantium filiorum predicatione nascuntur. Quos nequaquam panis satiat, quia dum in sacri verbi pabulo plus querunt quam capiunt, semper a veritatis cognitione ieiunant. Sed quia non nullos ex herticis Ecclesia colligit, nonnullos in malitia pertinaces relinquit.
Numérotation du verset Iob. 27,15 
Qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu.
marg.| Sequitur : QUI  RELIQUI  FUERINT  EX  EO. {t. 2 : Erfurt, f. 211rb ; facsim., p. 421b} Ex eo videlicet hereticorum populo sepelientur in interitu, quia dum ad lucem veritatis non redeunt, intelligentia terrena deprimuntur.
Et vidue
interl.| vel vidue in errore manentes dum sanctum fuisse suum predicatorem estimant spe falsa non lugent
illius
interl.| ex cuius interitu viderentur affligende
non plorabunt.
marg.| ET  VIDUE  ILLIUS  NON  PLORABUNT. Viduas dicit plebes subiectas morte heretici destitutas que dum predicator erroris ad eterna supplicia rapitur, sepe ad cognitionis vere gratiam revertuntur.
Numérotation du verset Iob. 27,16 
Si comportaverit quasi terram argentum et sicut lutum preparaverit vestimenta,
marg.| SI  COMPORTAVERIT  QUASI  TERRAM  ARGENTUM.   Argentum , id est eloquium hereticorum, terre est comparatum, quia de Scriptura sacra ut aliquid sciant ex appetitu terrene laudis elaborant. Qui etiam   sicut lutum preparant   vestimenta, quia fluxe et inquinabiliter ea quibus se tueri volunt, sacre Scripture contexunt testimonia.
Numérotation du verset Iob. 27,17 
preparabit quidem sed iustus vestietur illis
marg.| PREPARABIT  QUIDEM  SED  IUSTUS  VESTIETUR. Quia vir, recta fide plenus, Scripture que hereticus affert testimonia colligit, et erroris pertinaciam inde convincit, ut David Goliam gladio suo occiditc.
c Cf. 1Rg. (1Sm.) 17, 51.
et argentum innocens dividet.
marg.| ET  ARGENTUM  INNOCENS  DIVIDET. Argentum innocentem dividere est eloquia Dei minute discreteque exponere et unicuique quod digne congruat coaptare. Vel   argentum innocens dividit, id est que ab hereticis salubriter vel que pestifer fuerint dicta discernit, quia illi miscent falsa veris.
Numérotation du verset Iob. 27,18 
Edificavit sicut tinea domum suam,
marg.| EDIFICAVIT  SICUT  TINEA  DOMUM. Tinea domum sibi corrumpendo edificat, sic et hereticus locum perfidie sue non nisi in mentibus quas corrumpit facit.
et sicut custos fecit umbraculum.
interl.| qui rebus temporalibus tumet
marg.| ET  SICUT  CUSTOS  FECIT  UMBRACULUM. Umbraculum custodis nullo fundamento solidatur sed tempore transeunte mox destruitur, sic promissa ab hereticis requies cum tempore destruitur que post hanc vitam nullatenus invenitur. Sed quia sepe heretici potentium patrociniis fulciuntur a speciali hereticorum interitu ad generalem elatorum definitionem sermo erigitur.
Numérotation du verset Iob. 27,19 
Dives cum dormierit
interl.| corpore
marg.| DIVES  CUM  DORMIERIT etc. Dormit   dives et   oculos aperit , quia cum carne moritur eius anima videre cogitur quod providere contempsit.
nihil
interl.| ex his habitis
secum auferet aperit oculos suos
interl.| in cogitatione vera
et nihil inveniet.
interl.| de his que in somnio tenebat
Numérotation du verset Iob. 27,20 
Apprehendet3 eum quasi aqua inopia
3 apprehendet] apprehendit Weber
interl.| quia in lacu inferni anima illius cruciabitur
marg.| APPREHENDET  EUM  QUASI  AQUA  INOPIA. Agente namque inopia apud inferos usque ad minima petenda dives ardens compulsus est, qui hic agente tenacia usque ad minima neganda pervenit.
nocte opprimet eum tempestas.
interl.| quia dum ignorat turbo iudicii rapit
marg.| NOCTE  OPPRIMET  EUM  TEMPESTAS. Noctem absconditum tempus repentini exitus appellat, tempestatis nomine iudicii turbinem designat.
Numérotation du verset Iob. 27,21 
Tollet eum ventus urens et auferet
marg.| TOLLET  EUM  VENTUS  URENS. Ventus urens malignus spiritus vocatur qui eum quem nunc succenderit igne perverse concupiscentie, rapit postmodum ad flammas gehenne.
et velut turbo rapiet eum de loco suo.
marg.| ET  VELUT  TURBO  RAPIET  EUM. Locus perversorum temporalis vite delectatio.
Numérotation du verset Iob. 27,22 
Et mittet
interl.| flagellum
super eum et non parcet.
marg.| ET  MITTET  SUPER  EUM  ET  NON  PARCET. Peccatorem Deus quotiens feriendo corrigit ad hoc flagellum emittit ut parcat. Cum vero eius vitam in peccato permanentem feriendo concludit, flagellum emittit sed nequaquam parcit.
De manu eius fugiens fugiet.
interl.| de manu ferientis Dei fugit qui se corrigit vel de iniquo opere percussi
marg.| DE  MANU  EIUS  FUGIENS  FUGIET. Quia manus operatio intelligitur de manu percussi fugit, quia dum pravi interitum conspicit, et vias pravitatis relinquit.
Numérotation du verset Iob. 27,23 
Stringet super eum manus suas
interl.| dissoluta opera restringit visa pena impii
marg.| Unde sequitur : STRINGET  SUPER  EUM  MANUS  SUAS. Manus stringere est vite opera in rectitudine confirmare in aliena pena conspiciendo quid timeat.
et sibilabit super illum intuens locum eius.
interl.| admirabitur vel iam predicabit que florente impio non credidit
interl.| tormentorum eius
marg.| ET  SIBILABIT  SUPER  ILLUM  INTUENS  LOCUM  EIUS. In sibilo intentio admirationis exprimitur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Iob. Capitulum 27), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=25&chapitre=25_27)

Notes :