Glossa ordinaria

Capitulum 14

Numérotation du verset Ier. 14,1 

Quod
factum est verbum Domini ad Ieremiam de sermonibus siccitatis
Numérotation du verset Ier. 14,2 

luxit Iudea
et porte eius corruerunt
et obscurate sunt
in terra et clamor Hierusalem ascendit
Numérotation du verset Ier. 14,3 

maiores
miserunt minores suos
ad aquam venerunt ad hauriendum non invenerunt aquam reportaverunt
vasa sua vacua confusi sunt et afflicti et operuerunt capita sua
Numérotation du verset Ier. 14,4 

propter terre vastitatem quia non venit pluvia in terra
confusi sunt agricole
operuerunt capita sua
Numérotation du verset Ier. 14,5 

nam
et cerva in agro peperit
et reliquit
quia non erat herba
Numérotation du verset Ier. 14,6 

et onagri steterunt
in rupibus
traxerunt ventum quasi dracones
defecerunt oculi eorum quia non erat herba
Numérotation du verset Ier. 14,7 

si iniquitates nostre responderunt nobis
Domine fac propter nomen tuum
quoniam multe sunt
aversiones nostre
tibi peccavimus
Numérotation du verset Ier. 14,8 

exspectatio
Israel salvator eius in tempore tribulationis
quare quasi colonus futurus es in terra
et quasi viator
declinans ad manendum
Numérotation du verset Ier. 14,9 

quare futurus es velut vir vagus
ut fortis qui non potest salvare.
Tu autem in nobis
es Domine et nomen
sanctum1 tuum
1 sanctum] om. Weber
invocatum est super nos2
2 invocatum est – s. n.] inv. Weber
ne derelinquas nos3
3 ne derelinquas nos] om. Weber
Numérotation du verset Ier. 14,10 

Hec dicit Dominus populo huic
qui dilexit
movere pedes
suos
et non quievit
et
Domino non placuit nunc recordabitur
iniquitatum eorum
et visitabit peccata eorum
Numérotation du verset Ier. 14,11 

et dixit Dominus ad me: Noli orare
pro populo isto in bonum.
Numérotation du verset Ier. 14,12 

Cum
ieiunaverint
non exaudiam
preces eorum
et si
obtulerint holocaustomata
et victimas non suscipiam ea quoniam gladio et fame et peste ego consumam eos
Numérotation du verset Ier. 14,13 

et dixi a a a
Domine Deus prophete
dicunt eis non videbitis gladium
et famis
non erit in vobis sed pacem veram dabit vobis in loco isto
Numérotation du verset Ier. 14,14 

et dixit Dominus ad me falso prophete vaticinantur in nomine meo non misi eos
et non precepi eis neque locutus sum ad eos visionem mendacem et divinationem
et fraudulentiam
et seductionem cordis sui
prophetant vobis
Numérotation du verset Ier. 14,15 

ideo hec dicit Dominus de prophetis qui prophetant in nomine meo
quos ego non misi dicentes gladius et famis non erit in terra hac in gladio et fame consumentur prophete illi
Numérotation du verset Ier. 14,16 

et populi
quibus prophetant erunt proiecti in viis Hierusalem pre fame et gladio
et non erit qui sepeliat eos
ipsi et uxores
eorum filii et filie
eorum
et effundam
super eos malum suum
Numérotation du verset Ier. 14,17 

et dices ad eos verbum istud deducant oculi mei
lacrimam per noctem et diem
et non taceant
quoniam contritione magna contrita est
virgo filia populi mei
plaga pessima
vehementer
Numérotation du verset Ier. 14,18 

si egressus fuero
ad agros ecce occisi gladio et si introiero in civitatem
ecce attenuati
fame
propheta quoque et sacerdos
abierunt
in terram
quam ignorabant
Numérotation du verset Ier. 14,19 

numquid proiciens
abiecisti
Iudam
aut Sion abominata est anima tua quare ergo percussisti nos
ita ut nulla sit sanitas exspectavimus pacem et non est bonum et tempus curationis et ecce turbatio
Numérotation du verset Ier. 14,20 

cognovimus Domine impietates nostras iniquitatem patrum nostrorum quia peccavimus tibi
Numérotation du verset Ier. 14,21 

ne nos des in opprobrium propter nomen tuum neque facias nobis contumeliam solii
glorie tue
recordare ne irritum facias fedus tuum
nobiscum
Numérotation du verset Ier. 14,22 

numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant aut celi possunt
dare imbres nonne tu es Domine Deus noster quem exspectavimus tu enim fecisti omnia hec

Capitulum 14

Numérotation du verset Ier. 14,1 
interl.| id est quia
factum est verbum Domini ad Ieremiam de sermonibus siccitatis
Numérotation du verset Ier. 14,2 
luxit Iudea
interl.| pro fame verbi Dei
et porte eius corruerunt
interl.| cultum Dei se prius habere iactans et confessionem vere fidei
et obscurate sunt
interl.| peccatis
in terra et clamor Hierusalem ascendit
interl.| confusus non rationablis
marg.| ET  PORTE etc. Sensus scilicet per quos anime concipitur disciplina.
marg.| ET  OBSCURATE etc. Ire Dei universa consentiunt unde sol super peccatores occidit in meridie et luna et stelle non dant lumen suum. Putandum est autem obsidionis tempore pluvias non fuisse ut obsessi sustinerent sterilitatem aque. Uno quippe fonte Syloe et hoc non perpetuo utitur civitas et usque in presentem diem sterilitas pluviarum non solum frugum sed bibendi facit inopiam.
Numérotation du verset Ier. 14,3 
maiores
interl.| qui ipsi deberent pergere
miserunt minores suos
interl.| in quibus non sunt cani sapientie
interl.| quam leguntur invenisse patriarche
ad aquam venerunt ad hauriendum non invenerunt aquam reportaverunt
interl.| minores non quod aque non fuerunt sed quia illi invenire non potuerunt
vasa sua vacua confusi sunt et afflicti et operuerunt capita sua
interl.| quia revelata facie non contemplantur gloriam Dei
Numérotation du verset Ier. 14,4 
propter terre vastitatem quia non venit pluvia in terra
interl.| causa quia quippe mandatum est nubibus ne pluant super eam ymbrem
confusi sunt agricole
interl.| non intelligentes sine Dei gratia se nihil proficere
operuerunt capita sua
marg.| AGRICOLE. Quorum unus ait Dei agricultura estis Dei cooperatores sumus.
Numérotation du verset Ier. 14,5 
nam
interl.| grandis est sterilitas
et cerva in agro peperit
interl.| que venenosa interficiunt
et reliquit
interl.| cui assimilantur
quia non erat herba
interl.| pastus gratie
marg.| NAM  ET  CERVA etc. GREGORIUS. Nam et cerva. Vel cerve in agro peperit vel pepererunt Hec sententia de doctoribus genitos filios incaute deserentibus dicitur. Bene autem cerve doctoribus assimilantur qui more cervarum interemptis vitiis quasi extinctis serpentibus vivunt et inde acrius ad fontem vite inardescunt. Unde sicut cervus desiderat ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te Deus. Ipsi etiam dum labentia huius temporis momenta quasi quedam flumina transeunt compatientes caritate onera sua sibiinvicem superponunt quia cauta observatione custodiunt quod scriptum est. Invicem onera vestra portate sic adimplebitis legem Christi.
Numérotation du verset Ier. 14,6 
et onagri steterunt
interl.| unde Iob qui dimisit onagrum liberum
in rupibus
interl.| plana relinquentes currere non valentes
traxerunt ventum {t. 3: Erfurt, f. 134rb ; facsim., p. 123b} quasi dracones
interl.| trahuntur odore narium
defecerunt oculi eorum quia non erat herba
marg.| TRAXERUNT  VENTUM etc. GREGORIUS. Perversi quasi drachones trahunt ventum cum malitiosa superbia inflantur.
marg.| DEFECERUNT  OCULI. Claram lucem cernere non valentes subtractis rationalibus cibis. Hec siccitas sepe accidit Ecclesie quando cervi et onagri inveniuntur iu populis et magistrorum penuria contabescunt sunt qui discant non qui doceant.
Numérotation du verset Ier. 14,7 
si iniquitates nostre responderunt nobis
interl.| quasi horum omnium cause sunt iniquitates nostre
Domine fac propter nomen tuum
interl.| non secundum opera nostra
quoniam multe sunt
interl.| non possumus ea vincere tu vince qui vincere potes
aversiones nostre
interl.| peccata quibus aversi sumus a te et tu a nobis
tibi peccavimus
interl.| qui scrutaris corda et renes
Numérotation du verset Ier. 14,8 
exspectatio
interl.| vera
interl.| inte solum speramus te exspectamus
Israel salvator eius in tempore tribulationis
interl.| unde Dominum cum tribularer clamavi et exaudivit me
quare quasi colonus futurus es in terra
interl.| in propria venit et sui eum non receperunt
et quasi viator
interl.| qui exultavit ut gygas ad currendam viam
declinans ad manendum
marg.| EXSPECTATIO  ISRAEL etc. Dicamus et nos in tempore siccitatis et aque penuria. Tibi peccavimus et malum coram te fecimus tuum prestolatur adventum qui salvas Israel non suo merito sed tua gratia.
marg.| QUASI  COLONUS etc. GREGORIUS. Qui enim ut Dominus auditus non est non possessor agri sed colonus est creditus qui quasi viator ad manendum tantummodo declinavit quia paucos ex Iudea abstulit et ad gentium vocationem pergens iter ceptum peregit.
marg.| ET  QUASI  VIATOR. Iudei hunc locum sic exponunt. Quare segregas te a populo meo et quasi viator propter unius hore refrigerium non curas quali utaris hospitio ? Sed ad alia transiturus non salvas populum tuum et templum quondam inclitum tuum ? Nostri de incarnatione dici putant quod futurus sit Christus peregrinus in terra et tempore parvo terre usurus hospitio et quasi vir pertransiens ac robustus relicto Israel tendat ad gentes ut de loco ad locum de populo ad populum de templo ad Ecclesiam.
Numérotation du verset Ier. 14,9 
quare futurus es velut vir vagus
interl.| in gentibus
ut fortis qui non potest salvare.
interl.| Israel
Tu autem in nobis
interl.| relinquens Iudeos
interl.| in gentibus
es Domine et nomen
interl.| christianum
sanctum1 tuum
1 sanctum] om. Weber
invocatum est super nos2
2 invocatum est – s. n.] inv. Weber
interl.| ergo
ne derelinquas nos3
3 ne derelinquas nos] om. Weber
interl.| quibus adventum tuum prophete cecinerunt
Numérotation du verset Ier. 14,10 
Hec dicit Dominus populo huic
interl.| querenti quare futurus es quasi colonus etc.
qui dilexit
interl.| a Domino
interl.| quasi vis scire rationem asculta quasi dilexit populus meus etc.
movere pedes
interl.| affectus
suos
interl.| non Dei
et non quievit
interl.| in Deo qui es vera quies in quo quescit Iacob domi Esau vagatur ut venator
et
interl.| ideo
Domino non placuit nunc recordabitur
interl.| qui diu sustinuit
iniquitatum eorum
interl.| innumerabilium
interl.| quia impenitentes obstinantur
et visitabit peccata eorum
interl.| quia quia egroti et Deum on sentientes ut peccare disistant
marg.| MOVERE  PEDES  SUOS etc. Notandum in scripturis sanctis quod semper peccatorum pedes moveantur et sanctis cum Moyse dicatur. Tu vero hic sta mecum. Et alibi: laudate servi Dominum qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri. Et qui turrem Babylonis edificaverunt ab oriente moverunt pedes suos.
Numérotation du verset Ier. 14,11 
et dixit Dominus ad me: Noli orare
interl.| frustra
pro populo isto in bonum.
interl.| pessimo obstinato
interl.| quo indigni sunt
marg.| NOLI  ORARE etc. Stultum est orare pro eo qui peccaverit ad mortem. Unde Ioannes: est peccatum ad mortem non pro illo dico ut roget quis et est peccatum non ad mortem. Ieiunia et preces et victime et holocausta tunc proficiunt cum a vitiis recedimus et antiqua peccata deflemus. Si autem in sceleribus permanemus putantes votis atque sacrificiis redimi aures Dei vehementer erramus quia Deum iniquum arbitramur qui enim semel gladio et fami et pesti destinantur nullis precibus eruitur unde:   noli orare etc.
Numérotation du verset Ier. 14,12 
Cum
interl.| enim
ieiunaverint
interl.| impenitentes
non exaudiam
interl.| iustus
preces eorum
interl.| iniustas
et si
interl.| etiam
obtulerint holocaustomata
interl.| que digniora
et victimas non suscipiam ea quoniam gladio et fame et peste ego consumam eos
interl.| quasi peccaverunt ad mortem semel morti traditi sunt
Numérotation du verset Ier. 14,13 
interl.| ter contra gladium famem et pestem
Domine Deus prophete
interl.| pseudo
dicunt eis non videbitis gladium
interl.| tormentorum Dei
et famis
interl.| verbi Dei
non erit in vobis sed pacem veram dabit vobis in loco isto
interl.| Ecclesie vel Ierusalem
marg.| PROPHETE  DICUNT etc. Audiant hec magistri qui peccantibus et in vitiis permanentibus prospera pollicentur.
marg.| Multi tales hodie sunt qui non curant undecumque sit oblatio consulentes sue avaricie ut quidam fecisse dicitur qui persuadebat ut secreta confiterentur peccata coram Deo ante altare et ipse ex adverso sedebat et audiebat et hanc securitatem dabat tamen largas eleemosynas facere et sufficere.
Numérotation du verset Ier. 14,14 
et dixit Dominus ad me falso prophete vaticinantur in nomine meo non misi eos
interl.| sponte venerunt non audiendi
et non precepi eis neque locutus sum ad eos visionem mendacem et divinationem
interl.| non prophetiam
et fraudulentiam
interl.| ut blandiciis seducant timorem Domini tollentes
et seductionem cordis sui
interl.| non Dei
prophetant vobis
Numérotation du verset Ier. 14,15 
ideo hec dicit Dominus de prophetis qui prophetant in nomine meo
interl.| dicentes: hec dicit Dominus
quos ego non misi dicentes gladius et famis non erit in terra hac in gladio et fame consumentur prophete illi
marg.| HEC  DICIT  DOMINUS etc. Caveant pseudo prophete ne qui decipiendo lactant populum Dei et ipsi pereant cum deceptis et iaceant in sepulti et non sit qui operiat ignominiam eorum pulvere penitentie
Numérotation du verset Ier. 14,16 
et populi
interl.| qui calcaverunt mandata Dei
quibus prophetant erunt proiecti in viis Hierusalem pre fame et gladio
interl.| quantos cernimus iacere in viis Ierusalem in sepultos et recipere sua mala
et non erit qui sepeliat eos
interl.| pulvere penitentie
ipsi et uxores
interl.| decepte plebes
eorum filii et filie
interl.| idiote
eorum
interl.| genimina viparum
et effundam
interl.| abundanter
super eos malum suum
interl.| quod meruerunt
Numérotation du verset Ier. 14,17 
et dices ad eos verbum istud deducant oculi mei
interl.| vel vestri
lacrimam per noctem et diem
interl.| assidue
et non taceant
interl.| lacrime pondera vocis habent
quoniam contritione magna contrita est
interl.| non leve non vile quod plangitur
virgo filia populi mei
interl.| quondam non idolatria polluta
interl.| cuius etati et teneritudini et integritati naturaliter condoletur
plaga pessima
interl.| intolerabili
vehementer
marg.| DEDUCANT  OCULI etc. Dupliciter hic locus intelligitur quod vel ipse Deus populum suum plangat et flere non desinat vel imperet populum ut lacrimis affluat. Alii ex persona prophete hec dici arbitrantur.
marg.| QUONIAM  CONTRITIONE etc. Iusta causa plangendi virgo contrita filia percussa populus deletus.
Numérotation du verset Ier. 14,18 
si egressus fuero
interl.| Ecclesiam
ad agros ecce occisi gladio et si introiero in civitatem
interl.| Ecclesiam
ecce attenuati
interl.| vix ossibus herentes
fame
interl.| verbi Dei
propheta quoque et sacerdos
interl.| quasi ne mireris plebem et vulgus ignobile
abierunt
interl.| a Domino
in terram
interl.| in infernum
quam ignorabant
interl.| debito dignitatis et officio
marg.| SI  EGRESSUS etc. Audiant hec prophete nostri et sacerdotes quod nec foris nec intus propter negligentiam eorum sit ulla securitas.
marg.| Qui foris sunt ab eis scandalizantur et eos qui intus sunt fame perire patiuntur. Sed qui autores fuerunt peccandi in tormentis sint primi.
marg.| PROPHETA  NAMQUE. Qui prophetabant prospera et legis mandata aperire debebant abierunt in terram quam ignorabant id est captivati sunt.
Numérotation du verset Ier. 14,19 
interl.| miratur propheta quod Deus sic Iudam abiecerat
abiecisti
interl.| tam repente
Iudam
interl.| duas tribus in quibus religio et templum Domini
aut Sion abominata est anima tua quare ergo percussisti nos
interl.| plaga insanabili
ita ut nulla sit sanitas exspectavimus pacem et non est bonum et tempus curationis et ecce turbatio
interl.| ubi fuerat cultus
marg.| NUMQUID  PROIICIENS etc. Ut ubi fuerat cultus Dei et tranquillitas ibi sit seditio et hostilis fremitus. Si quando nostra Sion nostraque Iudas abominabilis abiicitur nequaquam miremur sed dicamus quod sequitur. Cognovimus Domine impietates nostras etc.
Numérotation du verset Ier. 14,20 
cognovimus Domine impietates nostras iniquitatem patrum nostrorum quia peccavimus tibi
marg.| COGNOVIMUS  DOMINIE  IMPIETATES  NOSTRAS etc. Quasi et nos et patres nostri eadem dementia Dei precepta negleximus et impleta est in nobis mensura patrum nostrorum et quod illis defuerat peccato nostro cumulatur. Unde de Iuda dicitur: in memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini et peccatum matris eius non deleatur fiant contra Dominum semper etc.
marg.| PATRUM  NOSTRORUM. Unde implete mensuram patrum vestrorum nondum venerant ad iniquitatis cumulum quod in Christi morte completum est.
Numérotation du verset Ier. 14,21 
ne nos des in opprobrium propter nomen tuum neque facias nobis contumeliam solii
interl.| templi
glorie tue
interl.| cuiuslibet sancti
recordare ne irritum facias fedus tuum
interl.| salutis promisse
nobiscum
marg.| SOLII  GLORIE  TUE. Templi vel cuius libet sancti in quo sicut scriptum est: thronum eius in terra allisisti tunc alliditur atque destruitur cum ab eo multitudine peccatorum Deus offenditur. Sed qui sua culpa perditur Domini clementia sustentatur que mutatur severitate sententie si irritum faciat Dominus pactum suum quo nobis pollicitus est salutem.
Numérotation du verset Ier. 14,22 
numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant aut celi possunt
interl.| per se
dare imbres nonne tu es Domine Deus noster quem exspectavimus tu enim fecisti omnia hec
interl.| in quo spes nostra ad quem convertimus vota
marg.| NUMQUID  SUNT etc. Post multos variosque sermones redit ad titulum prophetie quo scriptum est. Factum est verbum Domini ad Ieremiam de sermonibus siccitatis.
marg.| Quasi demonum simulacra pluviam dare non possunt tu ergo da cuius omne bonum est sine quo dari non potest. Heretici quoque pluviam doctrine dare non possunt quamvis se celos esse glorientur de quibus dicitur: Celi enarrant gloriam Dei. Tu solus es qui populum tuum potes instruere et divisiones gratiarum dare exspectantibus te.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ier. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=34&chapitre=34_14)

Notes :