Capitulum 8
Numérotation du verset
Ier. 8,1
In tempore illo ait Dominus eicient ossa regis Iuda et ossa principum eius et ossa sacerdotum et ossa prophetarum
et ossa eorum qui habitaverunt Hierusalem de sepulchris suis
Numérotation du verset
Ier. 8,2
et pandent ea ad solem et lunam et omnem militiam celi
que dilexerunt et quibus servierunt et post que ambulaverunt et que quesierunt et adoraverunt non colligentur et non sepelientur in sterquilinium super faciem
terre erunt
Numérotation du verset
Ier. 8,3
et eligent magis mortem
quam vitam omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima in universis locis que derelicta sunt ad que eieci eos dicit Dominus exercituum
Numérotation du verset
Ier. 8,4
et dices ad eos hec dicit Dominus numquid qui cadet
non resurget
et qui aversus est
non revertetur
Numérotation du verset
Ier. 8,5
quare ergo aversus est populus iste in Hierusalem aversione contentiosa apprehenderunt
mendacium
et noluerunt reverti
Numérotation du verset
Ier. 8,6
attendi et auscultavi
nemo quod bonum est loquitur nullus est qui agat penitentiam super peccato suo dicens
quid feci omnes conversi sunt ad cursum suum quasi equus
impetu vadens in prelio
Numérotation du verset
Ier. 8,7
milvus
in celo
cognovit tempus suum turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui populus
autem meus non cognovit iudicium Domini
Numérotation du verset
Ier. 8,8
quomodo dicitis
sapientes nos sumus et lex Domini nobiscum est vere mendacium operatus est stilus mendax scribarum
Numérotation du verset
Ier. 8,9
confusi sunt sapientes
perterriti et capti sunt verbum enim Domini proiecerunt et sapientia nulla est in eis
Numérotation du verset
Ier. 8,10
propterea dabo mulieres
eorum exteris
agros
eorum heredibus
quia
a minimo usque ad maximum omnes avaritiam
sequuntur a propheta usque ad sacerdotem
cuncti faciunt
mendacium
Numérotation du verset
Ier. 8,11
et sanabant
contritionem filie populi mei ad ignominiam dicentes pax
pax
cum non esset pax
Numérotation du verset
Ier. 8,12
confusi sunt
quia abominationem fecerunt
quinimmo confusione non sunt confusi
et erubescere nescierunt idcirco cadent inter corruentes in tempore visitationis
sue corruent dicit Dominus
Numérotation du verset
Ier. 8,13
congregans
congregabo eos ait Dominus non est uva in vitibus
et non sunt ficus
in ficulnea folium
defluxit et dedi eis que pretergressa sunt
Numérotation du verset
Ier. 8,14
quare sedemus convenite et ingrediamur civitatem
munitam et sileamus ibi
quia Dominus noster
silere nos fecit et potum dedit nobis aquam fellis
peccavimus enim Domino
Numérotation du verset
Ier. 8,15
exspectavimus pacem
et non erat bonum tempus medelle
et ecce formido
Numérotation du verset
Ier. 8,16
a Dan auditus est fremitus equorum
eius
a voce hinnientium1
1 hinnientium] hinnituum
Weber
pugnatorum eius commota est omnis terra
et venerunt et devoraverunt terram et plenitudinem eius urbem
et habitatores eius
Numérotation du verset
Ier. 8,17
quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos
quibus non est incantatio et mordebunt vos ait Dominus
Numérotation du verset
Ier. 8,18
dolor meus super dolorem in me cor meum merens
Numérotation du verset
Ier. 8,19
ecce vox clamoris filie populi mei de terra longinqua numquid Dominus
non est in Sion
aut rex eius non est in ea
quare ergo
me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus
suis et in vanitatibus alienis
Numérotation du verset
Ier. 8,20
transiit messis finita est estas et nos salvati non sumus
Numérotation du verset
Ier. 8,21
super contritionem filie populi mei contritus sum
et contristatus stupor obtinuit me
Numérotation du verset
Ier. 8,22
numquid resina
non est in Galaad aut medicus
non est ibi quare igitur non est obducta cicatrix
filie populi mei
Capitulum 8
Numérotation du verset
Ier. 8,1
{t. 3: Erfurt, f. 129va ; facsim., p. 114a} In tempore illo ait Dominus eicient ossa regis Iuda et ossa principum eius et ossa sacerdotum et ossa prophetarum
interl.|
que effodit avaricia
et ossa eorum qui habitaverunt Hierusalem de sepulchris suis
marg.|
EICIENT
OSSA. Omnia que prophetarum sermo describit nostro tempore videmus accidisse non uni Ierusalem que ista perpessa est a Chaldeis et Romanis sed universo orbi ut iam lacrime aruerint et mortuorum ossibus compleantur omnia.
marg.|
DE
SEPULCRIS etc. Querentes aurum et argentum et cetera que in sepulcris more antiquo ponebantur.
Numérotation du verset
Ier. 8,2
et pandent ea ad solem et lunam et omnem militiam celi
interl.|
ut quibus servierant derelicto Deo eorum pateant aspectibus
que dilexerunt et quibus servierunt et post que ambulaverunt et que quesierunt et adoraverunt non colligentur et non sepelientur in sterquilinium super faciem
interl.|
inhumati
terre erunt
Numérotation du verset
Ier. 8,3
et eligent magis mortem
interl.|
si qui fugere poterunt
quam vitam omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima in universis locis que derelicta sunt ad que eieci eos dicit Dominus exercituum
Numérotation du verset
Ier. 8,4
et dices ad eos hec dicit Dominus numquid qui cadet
interl.|
peccando
non resurget
interl.|
penitendo
et qui aversus est
interl.|
a Domino
non revertetur
interl.|
ad eum
marg.|
ET
DICES. Post tanta mala ad penitentiam provocat eos qui remanserunt. Sive priusquam veniant que minatus est hortatur ad conversionem et penitentie locum indulget.
Numérotation du verset
Ier. 8,5
quare ergo aversus est populus iste in Hierusalem aversione contentiosa apprehenderunt
interl.|
fortiter
mendacium
interl.|
idola vel quelibet prava veritati iustitieque contraria
et noluerunt reverti
interl.|
qui cum possent studiose sectati sunt iniqua
marg.|
AVERSUS
EST. Sive averterit. Quasi conversus potest ire Dei precibus resistere et avertere.
marg.|
QUARE
ERGO etc. Quasi quanto eos ad penitentiam provocavi tanto magis recesserunt non tam studio peccandi quam me superandi.
Numérotation du verset
Ier. 8,6
attendi et auscultavi
interl.|
si redirent si aliquid boni dicerent
nemo quod bonum est loquitur nullus est qui agat penitentiam super peccato suo dicens
interl.|
ore vel corde
quid feci omnes conversi sunt ad cursum suum quasi equus
interl.|
erecto collo contra Deum
impetu vadens in prelio
marg.|
NEMO
QUOD
BONUM etc. Omne genus hominum pronum est ad malum. In tempore salvatoris omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum. Unde ipse: salvum me fac Domine quoniam defecit sanctus. Ubi sunt ergo qui dicunt in nostra positum potestate omni peccato carere ?
Numérotation du verset
Ier. 8,7
milvus
interl.|
cui simile cognovit bos possessorem suum et asinus etc.
in celo
interl.|
Hieronymus: in aere
cognovit tempus suum turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui populus {t. 3: Erfurt, f. 129vb ; facsim., p. 114b}
interl.|
dolenter pronuntiandum est
autem meus non cognovit iudicium Domini
interl.|
superventurum
marg.|
MYLVUS
IN
CELO. Quasi etiam aves sua norunt tempora unt sciant quando ad callida festinantes loca rigorem hyemis declinare debeant et veris principio ad solitas redire regiones.
Numérotation du verset
Ier. 8,8
quomodo dicitis
interl.|
o vos scribe et pharisei
interl.|
quasi legis iactatis notitiam et scribitis iniquitatem
sapientes nos sumus et lex Domini nobiscum est vere mendacium operatus est stilus mendax scribarum
Numérotation du verset
Ier. 8,9
confusi sunt sapientes
interl.|
qui scilicet iudicio suo possunt condemnari horum sapientia stulticia est unde qui alium doces te ipsum non doces
perterriti et capti sunt verbum enim Domini proiecerunt et sapientia nulla est in eis
interl.|
sed frustra iactat legis notitiam qui operibus destruit doctrinam
Numérotation du verset
Ier. 8,10
propterea dabo mulieres
interl.|
vel uxores
eorum exteris
interl.|
hostibus
agros
interl.|
possessiones
eorum heredibus
interl.|
qui imperpetuum teneant
quia
interl.|
quasi ipsi sunt causa non mea crudelitas
a minimo usque ad maximum omnes avaritiam
interl.|
que est radix omnium malorum
sequuntur a propheta usque ad sacerdotem
interl.|
qui debuerunt prohibere
cuncti faciunt
interl.|
aliena rapiendo
mendacium
interl.|
ut non sit in ore eorum veritas
marg.|
PROPTEREA
DABO. Receperunt mercedem suam et qui verbum Domini abiecerunt ipsi abiecti sunt.
Numérotation du verset
Ier. 8,11
et sanabant
interl.|
tales
contritionem filie populi mei ad ignominiam dicentes pax
interl.|
mentis
pax
interl.|
corporis
cum non esset pax
interl.|
immo bellum imminet peccatorum
marg.|
ET
SANABANT
CONTRITIONEM. Quasi boni medici aliena vulnera verbis sanare cupiebant qui omnibus flagiciis vulnerati erant. Hec quoque quotidie in nostro populo cernimus. Unde qui predicas non furandum furaris etc. Huiusmodi enim cum peccatores et divites viderint sanare contritionem cupiunt filie populi mei id est Ecclesie et ignominia eorum qui decipiunt dicentes pax pax etc.
Numérotation du verset
Ier. 8,12
confusi sunt
interl.|
intelligentes abominationem quam fecerunt
quia abominationem fecerunt
interl.|
in suis scilicet sceleribus
quinimmo confusione non sunt confusi
interl.|
non scilicet immo in tantam amentiam proruperunt ut nec confusione cuperent emendare vitia nec spe venie confiteri
et erubescere nescierunt idcirco cadent inter corruentes in tempore visitationis
interl.|
captivitatis
sue corruent dicit Dominus
interl.|
nobis
marg.|
IDCIRCO
CADENT. Ut quorum dignitas excellebat etiam ruine populi misceantur quasi scilicet a minore usque ad maiorem omnes a se.
Numérotation du verset
Ier. 8,13
congregans
interl.|
in Ierusalem scilicet ut obsidiantur a Chaldeis diu et fame crutientur
congregabo eos ait Dominus non est uva in vitibus
interl.|
nobis
et non sunt ficus
interl.|
obsesso populo quia ficus hostium sunt
in ficulnea folium
interl.|
in hieme
defluxit et dedi eis que pretergressa sunt
interl.|
que preterite cernerent et tangere non auderent et magis dolerent
marg.|
NON
EST
UVA etc. Quasi cum tempora pretereant et estati succedat autumnus et hyeme arborum cadent folia de longe cuncta videbitis nec ex eis cibum capietis.
Numérotation du verset
Ier. 8,14
quare sedemus convenite et ingrediamur civitatem
interl.|
Septuaginta vel [civita]tes
munitam et sileamus ibi
interl.|
quia non audemus deprecari
quia Dominus noster
interl.|
quem offendimus
silere nos fecit et potum dedit nobis aquam fellis
interl.|
quia dulcem Deum nobis amarum facimus
peccavimus enim Domino
marg.|
QUARE
SEDEMUS. Vox populi inducitur respondentis et vitia sua confitentis et sese mutuo cohortantis convenite et ingrediamur civitates munitas. Vel una civitatem Ierusalem iam enim alie capte fuerant.
marg.|
HIERONYMUS. Personarum mutatio maxime in prophetis difficilem facit intellectum que si in suis locis et causis et temporibus reddantur plana fient que obscura videbantur.
Numérotation du verset
Ier. 8,15
exspectavimus pacem
interl.|
qui nihil boni fecimus
et non erat bonum tempus medelle
interl.|
nostre
et ecce formido
interl.|
omnia formidine plena
Numérotation du verset
Ier. 8,16
{t. 3: Erfurt, f. 130ra ; facsim., p. 115a} a Dan auditus est fremitus equorum
interl.|
quasi iam preterita narrat pro veritate rei
eius
interl.|
Nabuchodonosor
a voce hinnientium1
1 hinnientium] hinnituum
Weber
interl.|
alias:
hinnituum
pugnatorum eius commota est omnis terra
interl.|
hyperbole
et venerunt et devoraverunt terram et plenitudinem eius urbem
interl.|
Ierusalem
et habitatores eius
interl.|
ve habitantibus terram
marg.|
A DAN. Ubi Iordanis fluvius oritur. Nabuchodonosor describitur a Dan veniens per Phenicem cum exercitu suo
Numérotation du verset
Ier. 8,17
quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos
interl.|
aquila regulos
quibus non est incantatio et mordebunt vos ait Dominus
marg.|
MITTAM
VOBIS
SERPENTES etc. Ut insanabiliter percutiam eos. Frustra preces fundunt contra serpentem antiquum colubrum tortuosum qui Dei precepta contempserunt. Sic quoque qui eloquia Domini contempnunt traduntur adversariis potestatibus.
Numérotation du verset
Ier. 8,18
dolor meus super dolorem in me cor meum merens
marg.|
DOLOR
MEUS. Ex persona Domini hec legendas sut eversionem Ierusalem plangentis et eius miseriam non ferentis.
Numérotation du verset
Ier. 8,19
ecce vox clamoris filie populi mei de terra longinqua numquid Dominus
interl.|
Pater
non est in Sion
interl.|
quasi ideo vox clamoris in Ierusalem quia rex eius ab ea recessit
aut rex eius non est in ea
interl.|
Filius de quo dicitur Deus iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis
quare ergo
interl.|
quare ergo recessit ab eis rex quia ad iracundiam me concitaverunt
me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus
interl.|
idolis
suis et in vanitatibus alienis
interl.|
gentium cerimoniis
marg.|
ET
ECCE
VOX. Describit fletum et ullulatum urbis ingressis hostibus.
Numérotation du verset
Ier. 8,20
transiit messis finita est estas et nos salvati non sumus
marg.|
TRANSIIT
MESSIS. Verba populi in Ierusalem longa obsidione conclusi quia mutata sunt tempora anni circulus revolutus. Spes autem nostra irrita.
Numérotation du verset
Ier. 8,21
super contritionem filie populi mei contritus sum
interl.|
anthropospathos
et contristatus stupor obtinuit me
marg.|
SUPER
CONTRITIONE. Domini responsio qui in afflictione Ierusalem videtur afflictus.
Numérotation du verset
Ier. 8,22
numquid resina
interl.|
medicina penitentie
non est in Galaad aut medicus
interl.|
propheta vel sacerdos quorum meeicamine curari debuit
non est ibi quare igitur non est obducta cicatrix
interl.|
peccati
filie populi mei
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ier. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 11/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=34&chapitre=34_8)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ier. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 11/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=34&chapitre=34_8)
Notes :