Glossa ordinaria

Capitulum 2

Numérotation du verset Ier. 2,1 

Et factum est verbum Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ier. 2,2 

vade et clama
in auribus Hierusalem
dicens hec dicit Dominus recordatus sum tui miserans
adolescentiam tuam et caritatem disponsationis tue
quando secuta me es in deserto in terra que non seminatur
Numérotation du verset Ier. 2,3 

sanctus Israel Domino primitie frugum eius
omnes
qui devorant eum delinquunt mala venient super eos dicit Dominus
Numérotation du verset Ier. 2,4 

audite
verbum Domini domus Iacob et omnes cognationes domus Israel
Numérotation du verset Ier. 2,5 

hec dicit Dominus quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis quia elongaverunt a me
et ambulaverunt post vanitatem
et vani facti sunt
Numérotation du verset Ier. 2,6 

et non dixerunt ubi est Dominus qui ascendere nos fecit de terra Egypti
qui transduxit nos
per desertum per terram inhabitabilem
et inviam
per terram sitis
et imaginem mortis
per terram in qua non ambulavit vir neque habitavit homo
Numérotation du verset Ier. 2,7 

et induxi vos in terram Carmeli ut comederetis fructum eius et optima illius et ingressi contaminastis
terram meam et hereditatem meam posuistis in abominationem
Numérotation du verset Ier. 2,8 

sacerdotes non dixerunt ubi est Dominus et tenentes legem nescierunt me et pastores prevaricati sunt in me et prophete prophetaverunt in Baal et idola secuti sunt
Numérotation du verset Ier. 2,9 

Propterea
adhuc contendam in iudicio1 vobiscum
1 contendam in iudicio] iudicio contendam Weber
ait Dominus et cum filiis vestris disceptabo
Numérotation du verset Ier. 2,10 

transite
ad insulas Cethim et videte et in Cedar
mittite et considerate vehementer et videte si factum est huiuscemodi
Numérotation du verset Ier. 2,11 

si mutavit gens deos
et certe ipsi non sunt dii populus vero meus mutavit Gloriam suam in idolum
Numérotation du verset Ier. 2,12 

obstupescite celi super hoc et porte eius desolamini vehementer dicit Dominus
Numérotation du verset Ier. 2,13 

duo enim mala fecit populus meus me
dereliquerunt fontem aque vive ut foderent sibi cisternas
cisternas dissipatas
que continere non valent aquas
Numérotation du verset Ier. 2,14 

numquid servus est Israel aut vernaculus quare ergo est factus in predam
Numérotation du verset Ier. 2,15 

super eum rugierunt leones
et dederunt vocem suam
posuerunt terram eius in solitudinem civitates eius exuste sunt et non est qui habitet in eis
Numérotation du verset Ier. 2,16 

filii quoque Memfeos et Tafnes
constupraverunt te usque ad verticem
Numérotation du verset Ier. 2,17 

numquid non istud factum est tibi quia dereliquisti Dominum Deum tuum eo tempore
quo ducebat te per viam
Numérotation du verset Ier. 2,18 

et nunc quid tibi vis in via Egypti ut bibas aquam turbidam
et quid tibi cum via Assyriorum ut bibas aquam Fluminis
Numérotation du verset Ier. 2,19 

arguet te malitia tua
et aversio tua increpabit te scito et vide quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum et non esse timorem mei
apud te dicit Dominus Deus exercituum
Numérotation du verset Ier. 2,20 

a seculo confregisti iugum meum
rupisti vincula mea
et dixisti non serviam
in omni enim colle sublimi
et sub omni ligno frondoso tu prosternebaris
meretrix
Numérotation du verset Ier. 2,21 

ego autem plantavi te vineam electam omne semen verum quomodo ergo conversa es in pravum vinea aliena
Numérotation du verset Ier. 2,22 

Si laveris te nitro et multiplicaveris tibi herbam borith
maculata es
in iniquitate tua coram me dicit Dominus Deus
Numérotation du verset Ier. 2,23 

quomodo dicis
non sum polluta post Baalim non ambulavi vide vias tuas in convalle
scito quid feceris
cursor levis
explicans vias tuas
Numérotation du verset Ier. 2,24 

onager assuetus in solitudine in desiderio anime sue
attraxit ventum amoris sui nullus avertet
eam
omnes qui querunt eam non deficient in menstruis eius
invenient eam
Numérotation du verset Ier. 2,25 

prohibe pedem tuum a nuditate et guttur tuum a siti
et dixisti desperavi
nequaquam faciam
adamavi quippe alienos
et post eos
ambulabo
Numérotation du verset Ier. 2,26 

quomodo confunditur fur
quando deprehenditur sic confusi sunt
domus Israel
ipsi et reges eorum
principes et sacerdotes et prophete eorum
Numérotation du verset Ier. 2,27 

dicentes ligno pater meus es tu et lapidi tu me genuisti verterunt ad me tergum et non faciem et in tempore afflictionis sue dicent
surge et libera nos
Numérotation du verset Ier. 2,28 

ubi sunt dii tui
quos fecisti tibi surgant et liberent te in tempore afflictionis tue secundum numerum quippe civitatum tuarum erant dii tui Iuda
Numérotation du verset Ier. 2,29 

quid vultis mecum iudicio contendere
omnes dereliquistis me dicit Dominus
Numérotation du verset Ier. 2,30 

frustra percussi filios vestros
disciplinam non receperunt
devoravit gladius
vester
prophetas
vestros
quasi leo vastator
Numérotation du verset Ier. 2,31 

generatio vestra videte verbum Domini
numquid solitudo factus sum Israeli
aut terra serotina
quare ergo dixit populus meus
recessimus
non veniemus ultra
ad te
Numérotation du verset Ier. 2,32 

numquid obliviscitur virgo
ornamenti sui sponsa fascie pectoralis sue populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris
Numérotation du verset Ier. 2,33 

quid niteris bonam ostendere viam tuam
ad querendam dilectionem que insuper et malitias tuas docuisti vias tuas
Numérotation du verset Ier. 2,34 

et in alis tuis
inventus est sanguis animarum pauperum et innocentium
non in fossis inveni eos
sed in omnibus
que supra memoravi
Numérotation du verset Ier. 2,35 

et dixisti
absque peccato et innocens ego sum et propterea avertatur furor tuus a me
ecce ego
iudicio
contendam tecum eo quod dixeris non peccavi
Numérotation du verset Ier. 2,36 

quam vilis es facta nimis iterans
vias tuas
et ab Egypto confunderis sicut confusa es ab Assur
Numérotation du verset Ier. 2,37 

nam et ab ista
egredieris
et manus tue
erunt super caput tuum quoniam obtrivit Dominus confidentiam tuam
et nihil habebis prosperum

Capitulum 2

Numérotation du verset Ier. 2,1 
{t. 3: Erfurt, f. 123rb ; facsim., p. 101b} Et factum est verbum Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ier. 2,2 
vade et clama
interl.| alte aperte ut nemo excusationem habeat
in auribus Hierusalem
interl.| habitatorum scilicet
dicens hec dicit Dominus recordatus sum tui miserans
interl.| quasi hoc totum misericordie mee est non meriti tui
adolescentiam tuam et caritatem disponsationis tue
interl.| qua instar desponsaliorum legis tibi ornamenta et verborum distribui monilia
quando secuta me es in deserto in terra que non seminatur
interl.| fuit tamen ciborum affluentia
marg.| ADOLESCENTIAM etc. Plenius hoc in Ezechiele legitur ubi sibi Deus Hierusalem matrimonio copulat et sub persona uxoris suis iungit amplexibus. Sive ut ardentiorem montret affectum puellam eam et adolescentulam et desponsatam vocat. Quo enim nondum potiti sumus ardentius appetimus.
Numérotation du verset Ier. 2,3 
sanctus Israel Domino primitie frugum eius
interl.| populus enim gentium post primitias Iudeorum congregatur
omnes
interl.| ergo
qui devorant eum delinquunt mala {t. 3: Erfurt, f. 123va ; facsim., p. 102a} venient super eos dicit Dominus
marg.| OMNES  QUI  DEVORANT. HIERONYMUS. Sicut qui promitias devorant non de genere sacerdotali rei sunt sceleris sic qui contaminant Israel. Unde dum appropiant super me nocentes ut edant carnem meam etc usque ceciderunt. Neque a supplicio impunes erunt quia Domini sententiam impleverunt. Oportet enim ut veniant scandala sed ve ei per quem scandalum venit.
marg.| Primitie debentur sacerdotibus non hostibus.
Numérotation du verset Ier. 2,4 
audite
interl.| quasi popule meus quid feci tibi aut quid molestus fuit responde mihi etc.
verbum Domini domus Iacob et omnes cognationes domus Israel
marg.| ISRAEL. Utrunque nomen ponitur Iacob et Israel non secundum duas et decem tribus sed iuxta omnem populum cum ipse Iacob postea dictus sit Israel.
Numérotation du verset Ier. 2,5 
hec dicit Dominus quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis quia elongaverunt a me
interl.| id est longo tempore reliquerunt
et ambulaverunt post vanitatem
interl.| idola que non prosunt cultoribus sed illis similes fiunt secundum illud similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis
et vani facti sunt
marg.| QUID  INVENERUNT  PATRES. Offensam dicit Deus a patribus factam non quod peccata patrum filiis imputentur sed quia filii habentes similitudinem patrum et suo et parentum scelere puniuntur.
marg.| Propter sanctos pratres filiorum miseretur Deus.
Numérotation du verset Ier. 2,6 
et non dixerunt ubi est Dominus qui ascendere nos fecit de terra Egypti
interl.| quamdiu in hoc seculo sumus et de Egypto educimur paulatim ascendimus
qui transduxit nos
interl.| prius
per desertum per terram inhabitabilem
interl.| quam sanctus inhabitare non debet
et inviam
interl.| difficultatem notat itineris
per terram sitis
interl.| in qua semper maiora cupimus non contenti presentibus
et imaginem mortis
interl.| semper enim in periculo sumus et laqueos undique tendit diabolus
per terram in qua non ambulavit vir neque habitavit homo
interl.| Dei
interl.| vir qui perfecte etatis in Christo omnes enim surgemus in virum perfectum in mensuram etatis plenitudinis Christi Domini nostri
marg.| NEQUE  HABITAVIT  HOMO. Qui semper ad a maiora festinat non est enim perfectio in via sed in fine et in mansione que sanctis in clelis paratur quibus dicitur: qui statis in domo Domini in atriis Domini Dei nostri. Frustra igitur heretici suspicantur hic perfectam esse victoriam ubi pugna est et non victoria sed certamen et incertus exitus futurorum.
Numérotation du verset Ier. 2,7 
et induxi vos in terram Carmeli ut comederetis fructum eius et optima illius et ingressi contaminastis
interl.| idolatria
terram meam et hereditatem meam posuistis in abominationem
marg.| ET  INDUXI  VOS. Quasi pro labore durissimi itineris dedi vobis abundantiam omnium rerum quod significat Carmelus qui hebraice Chermel latine scientia circumcisionis. Quomodo autem populus ille terram sanctam et omnium rerum fertilem idolatria polluit et violavit sic et nos vere circumcisionis accipientes scientiam comedimus fructum eius et si negligentia surrepserit contaminamus hereditatem Dei et hereditatem illius abominabilem facimus.
Numérotation du verset Ier. 2,8 
sacerdotes non dixerunt ubi est Dominus et tenentes legem nescierunt me et pastores prevaricati sunt in me et prophete prophetaverunt in Baal et idola secuti sunt
marg.| SACERDOTES  NON  DIXERUNT etc. GREGORIUS. Nesciri se a sacerdotibus queritur veritas et nescire se principatum nescientium protestatur unde: recedite a me operarii iniquitatis nescio qui estis. Quod iniqui dum ea que sunt Domini nesciunt a Domino nesciuntur unde: si quis ignorat ignorabitur. Que pastorum imperitia sepe meritis subiectorum congruit qui quamvis lumen scientie sua culpa exigente non habeant districto tamen iudicio agitur ut per eorum ignorantiam et qui sequuntur offendant unde si cecus ceco ducatum prebeat ambo in foveam cadunt.
marg.| Quasi post multa beneficia dignitatis privilegia verterunt in contemptum ut sacerdotes Dominum non quererent doctores legis ignorarent eum qui alios docere deberent et pastores per negligentiam prevaricatores fierent. Et prophete in populis disputant non in Deo loquuntur sed in idolo et sua figmenta {t. 3: Erfurt, f. 123vb ; facsim., p. 102b} venerantur. His verbis utendum est adversus magistros nostri ordinis qui devorant populum Dei velut cibum panis et per mala opera non invocant1 nomen Domini.
1 invocant] corr. , innoacãt cacogr. Rusch
Numérotation du verset Ier. 2,9 
interl.| ne videatur opprimere per potentiam quasi cum patribus ratione contendit unde ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris
adhuc contendam in iudicio2 vobiscum
2 contendam in iudicio] iudicio contendam Weber
interl.| sepe hoc fecisse se significat
ait Dominus et cum filiis vestris disceptabo
interl.| qui similiter pertinaces in malo occulte signat quod antiquam in Deum negationem etiam filii eorum in adventu Domini sunt secuti
Numérotation du verset Ier. 2,10 
transite
interl.| rem comparat incomparabilem et verum Deum confert mendacibus
ad insulas Cethim et videte et in Cedar
interl.| hec est regio solitudinis Hysmahelitarum quos nunc Saracenos vocant contra quam in partibus extremis Ieremie vaticinatur de qua dicit David habitavi cum habitantibus Cedar
mittite et considerate vehementer et videte si factum est huiuscemodi
marg.| CETHIM. Cethim vel Ytalie scilicet vel occidentalium partium quia Iudee Ciprus insula in qua urbs huius nominis vicina est de qua Zeno princeps stoicorum.
marg.| ET  CONSIDERATE. Possumus contra eos hoc dicere qui maiori studio secuntur vitia quam virtutes quibus dicitur humanum dico propter infirmitatem carnis vestre sicut exhibuistis membra vestra servire immunditie et iniquitati ad iniquitatem etc.
Numérotation du verset Ier. 2,11 
si mutavit gens deos
interl.| ligneos vel lapideos aureos quasi errorem antiquum a maioribus acceptum tenuit cum nullus eorum Deus sit sed simulacra manu facta
et certe ipsi non sunt dii populus vero meus mutavit Gloriam suam in idolum
interl.| veritatem in mendacium
interl.| mihi scilicet idolum pretulit
marg.| POPULUS  MEUS. Ut anthropomorphite qui occasione huius testimonii. Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram immensam et simplicem divinitatis substantiam liniamentis nostris et humana figuratione compositam pertinaciter contendunt.
Numérotation du verset Ier. 2,12 
obstupescite celi super hoc et porte eius desolamini vehementer dicit Dominus
interl.| de quibus dicitur levate porte capita vestra et introibit rex glorie
marg.| OBSTUPESCITE  CELI. HIERONYMUS.  SEPTUAGINTA. Obstupuit celum scilicet de quo dicitur. Attende celum et loquar. Et audi celum et auribus percipe terra. Videns precepta Dei conculcata inhorescit et stuporem dissimulare non potest omnis creatura contremiscit et condolet super peccatis hominum. Aquila et Simachus celos Septuaginta et Theodotion celum interpretati sunt. Sed samay hebreum communis numeri est et tam celi quam celum eodem dicuntur nomine ut Thebe Athene.
Numérotation du verset Ier. 2,13 
duo enim mala fecit populus meus me
interl.| hec scilicet
dereliquerunt fontem aque vive ut foderent sibi cisternas
interl.| demones
cisternas dissipatas
interl.| quia mandata Dei non servant
que continere non valent aquas
marg.| ME  DERELIQUERUNT. Qui preceptum Dei dicens: ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Egypti. Et secundum quod in eodem loco scriptum est: non sint tibi dii alieni in conspectu meo pro quo secutus est demones.
marg.| FONTEM  AQUE  VIVE. Fons perpetuus est et vitales habet aquas. Cisterne et lacus de torrentibus et aquis turbidis complentur in pluviis.
Numérotation du verset Ier. 2,14 
numquid servus est Israel aut vernaculus quare ergo est factus in predam
interl.| interrogat ut respondeat
marg.| NUMQUID  SERVUS. Ex hoc loco Iudei in superbiam elati dixerunt: semen Abrahe sumus et nemini servivimus umquam quomodo tu dicis liberi eritis ? Nescientes quod omnis qui facit peccatum servus est peccati et serviet ei a quo vincitur. Nati de amico Dei Abraham vitio suo quasi filii Cham facti sunt cui dictum est maledictus Chanaan servus erit fratribus suis.
Numérotation du verset Ier. 2,15 
super eum rugierunt leones
interl.| principes Babylonis
et dederunt vocem suam
interl.| clamant enim et congregant que non pepererunt faciunt divitias non cum iudicio
posuerunt terram eius in solitudinem civitates eius exuste sunt et non est qui habitet in eis
interl.| non habent habitatorem Deum
marg.| LEONES. Secundum anagogen leones intelligimus adversas potestates vel hereticorum principes qui terram Ecclesie desolantes omnes urbes illius hereticorum incendio vastaverunt illo igne de quo dicitur: omnes adulterantes quasi clibanus corda eorum.
Numérotation du verset Ier. 2,16 
filii quoque Memfeos et Tafnes
interl.| duas maximas civitates Egypti posuit
constupraverunt te usque ad verticem
marg.| USQUE  AD  VERTICEM. Secundum illud: a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas. Tanta fuit libido Egyptiorum qui sunt magnarum carnium ut nulli parcerent membro. Iuxta litteram hec ad idola Egyptiorum referuntur. Spiritualiter ad magistros perversi dogmatis qui puritatem Ecclesie sua polluunt turpitudine.
marg.| GREGORIUS. Usque ad verticem. Tropologice: constuprari est post male operationis usum et in ipsa fidei sublimitate corrumpi. Cum enim nequissimi spiritus uniuscuiusque animum impiis operibus involuunt sed integritatem fidei vitiare non possunt quasi adhuc inferiora membra polluunt. Qui autem in fide corrumpitur iam usque ad verticem constupratur. Malignus enim spiritus quasi ab inferioribus membris usque ad summa pertingit cum activam vitam polluens castam celsitudinem fidei diffidentie morbo corrumpit.
Numérotation du verset Ier. 2,17 
numquid {t. 3: Erfurt, f. 124ra ; facsim., p. 103a} non istud factum est tibi quia dereliquisti Dominum Deum tuum eo tempore
interl.| quo scilicet sequi debuisti
quo ducebat te per viam
Numérotation du verset Ier. 2,18 
et nunc quid tibi vis in via Egypti ut bibas aquam turbidam
interl.| hebraice Syor, communis editioa habet Geon
a Hebr. (Leningrad.): מֵ֣י שִׁח֑וֹרLXX (Rahlfs): ὕδωρ Γηων.
interl.| Nilum scilicet, cuius aqua turbida
et quid tibi cum via Assyriorum ut bibas aquam Fluminis
interl.| Euphratis scilicet qui est Assyriorum flumen
marg.| UT  BIBAS.  MORALITER. Qui fontem aque vive Christum reliquerunt et hereticorum lacus sibi foderunt qui doctrinarum aquas continere non possunt ; necesse est ut leonibus subiiciantur qui redigant eorum terram in solitudinem et universas Ecclesias destruant, usque ad verticem polluant et bibant aquas turbidas et Assyrii fluminis et aquilonis unde exardescunt mala super terram.
Numérotation du verset Ier. 2,19 
arguet te malitia tua
interl.| alii erudiet te prevaricatio tua
et aversio tua increpabit te scito et vide quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum et non esse timorem mei
interl.| qui principium sapientie
apud te dicit Dominus Deus exercituum
interl.| qui timendus
marg.| ARGUET  TE  MALITIA  TUA etc. HIERONYMUS. Nota quod malitia et prevaricatio postquam prevaricantem satiaverunt et instar coturnicum usque ad nauseam devenerunt erudiant agentem penitentiam cui imperatur ut videat quid reliquerit et quid secutus sit quomodo spernens bona et dulcia mala elegerit et amara hoc autem totum factum est quia dereliquit Dominum Deum suum.
Numérotation du verset Ier. 2,20 
a seculo confregisti iugum meum
interl.| quasi ad meretricem loquitur
rupisti vincula mea
interl.| vel tua
interl.| coniugii
et dixisti non serviam
interl.| Domino vel marito
in omni enim colle sublimi
interl.| amena et excelsa semper idolis dedicantur
et sub omni ligno frondoso tu prosternebaris
interl.| idolatrie
interl.| quasi
meretrix
marg.| A SECULO  CONFREGISTI. HIERONYMUS. Potest hoc ad eum dici qui ab initio christianus et sacris litteris ex parte deditus postea desiderio secularis litterature que significatur in collibus et amene eloquentie que in frondosis arboribus monstratur prosternit se demonibus qui sub occasione eruditionis et sublimis scientie polluunt animas credentium ut faciunt divaricare pedes suos omni transeunti.
Numérotation du verset Ier. 2,21 
ego autem plantavi te vineam electam omne semen verum quomodo ergo conversa es in pravum vinea aliena
interl.| Septuaginta: in amaritudine vitis aliene
marg.| VINEAM  ELECTAM. In hebreo soreth quod genus est vitis optime de cuius surculo plantavit Israel et miratur quomodo semen verum et electa vinea in amaritudinem versa facta sit aliena.
marg.| QUOMODO  ERGO  CONVERSA etc. Nullus securus sit si et plantatio Domini et semen verum et vinea soreth in tantum vitio suo comutatur ut per amaritudinem a Deo recedat et fiat vitis aliena. Et notanda creatoris clementia qui est vitis vera. Ipse enim discipulis suis et credenti in se populo dedit ut sint vitis vera vitis electa si permanserint in eo quod plantata est.
Numérotation du verset Ier. 2,22 
Si laveris te nitro et multiplicaveris tibi herbam borith
marg.| borith : ipsum hebreum. Septuaginta vero: herbam fullonum, que in Palestina in humidis et virentibus nascitur et, ad lavandas sordes, eandem vim habet quam et nitrum.
maculata es
interl.| quamvis munda in conspectu hominum
in iniquitate tua coram me dicit Dominus Deus
interl.| qui novi cogitationes hominum; unde: «Non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens».
marg.| HIERONYMUS. ALLEGORICE. Nitrum nostrum et herba fullonis penitentia est. Ecclesiasticus quoque sermo qui arguit et increpat et corrigit delinquentem mordacioris nitri habet similitudinem. Qui vero levi peccatorum sorde maculatus est levioribus purgatur. Porro gravia peccata que ad mortem trahunt nec nitro nec herba   borith dilui possunt sed gravioribus tormentis indigent. Uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit.
Numérotation du verset Ier. 2,23 
quomodo dicis
interl.| quasi munditiam iactas frustra immunditiam negas que idolatrie sorde polluta es
non sum polluta post Baalim non ambulavi vide vias tuas in convalle
interl.| Septuaginta: poliandrion quod est sepuchrum multitudinis
scito quid feceris
interl.| scito quid feceris clausos oculos aperit negantis ut videat quod aspicere erubescit
interl.| caprea
interl.| ut expedite feratur ad pabula
explicans vias tuas
interl.| quia sicut ad meretricem loquebatur describit fornicationem eius
marg.| QUOMODO  DICIS etc. Iuxta tropologiam impudentiam frontis eorum arguit qui nolunt vitia sua confiteri operibus ipsis patet quia non ambulant in arta et angusta via que ducit ad vitam sed in lata et spaciosa quam egrediuntur plurimi que ducit ad mortem que signanter poliandrion nominata est. Vel iuxta historiam quia idolatrie malo ibi perdita est et interfecta populi multitudo.
marg.| VIDE  VIAS  TUAS. Id est respice convallem filiorum Ennon que Syloe fontibus irrigatur ibi cernes de lubrum baal que relicto Deo coluisti.
Numérotation du verset Ier. 2,24 
onager assuetus in solitudine in desiderio anime sue
interl.| sic Israel tot impetu ac desiderio libidinis fertur et omni idolorum amore fervet
attraxit ventum amoris sui nullus avertet
interl.| salutaribus monitis
eam
interl.| obstinatam
omnes qui querunt eam non deficient in menstruis eius
interl.| sordibus
invenient eam
Numérotation du verset Ier. 2,25 
prohibe pedem tuum a nuditate et guttur tuum a siti
interl.| unde qui sitit veniat et bibat
et dixisti desperavi
interl.| desperatione meliorum vel malorum negat se facere quod Dominus imperavit
nequaquam faciam
interl.| quia
adamavi quippe alienos
interl.| deos
et post eos
interl.| hereticos vel demones
ambulabo
marg.| PROHIBE  PEDEM  TUUM etc. Pascha facturi calciamenta iubentur habere in pedibus. Et apostolus predicat pedes eorum calciatos qui ad evangelium preparantur. Ne dum per seculi huius solitudinem ingrediuntur venenatis pateant animantibus que deberent evangelico pede calcari et conteri.
marg.| DESPERAVI. HIERONYMUS. Conveniunt hec eis qui hereticos sequuntur qui a bono desperant et in suo confortantur errore. Necesse est autem ut qui alienam doctrinam sequitur alienos diligat.
marg.| ADAMAVI. Impudenti confessione putat se crimina devitare.
Numérotation du verset Ier. 2,26 
quomodo confunditur fur
interl.| quamvis impudens et procax
quando deprehenditur sic confusi sunt
interl.| deprehensi in idolatria
domus Israel
interl.| illi qui sunt domus 3
3 domus] coniec. (vel Domino), do. Rusch
ipsi et reges eorum
interl.| non modo populus
principes et sacerdotes et prophete eorum
marg.| QUOMODO  CONFUNDITUR. HIERONYMUS. Uti possumus hoc testimonio si quando prudentes nostri et hi qui in Ecclesia putantur duces in peccatis turpibus deprehenduntur.
Numérotation du verset Ier. 2,27 
dicentes ligno pater meus es tu et lapidi tu me genuisti verterunt ad me tergum et non faciem et in tempore afflictionis sue dicent
interl.| impudentis est tempore necessitatis ab eo querere auxilium quem in pace contempserit
interl.| quem per beneficia non senserunt per tormenta sentiunt Dominum
surge et libera nos
marg.| VERTERUNT. Proiicientes sermones meos retrorsum. Quando enim magister precipit iudicium est obaudientis si demisso audiat capite. Si tergum vertat contempnentis unde: verterunt ad me scapulam recedentem. Quasi intantum precepta spreverunt ut nec audire quidem dignati sunt sed tumorem animi indicant gestu corporis.
Numérotation du verset Ier. 2,28 
ubi sunt dii tui
interl.| increpative quasi Deus creator est hominum homo fecit sibi Deum ipsa probat necessitas quid possint quos securius coluisti
quos fecisti tibi surgant et liberent te in tempore afflictionis tue secundum numerum quippe civitatum tuarum erant dii tui Iuda
interl.| tempore afflictionis
marg.| SECUNDUM  NUMERUM etc. Vel eosdem vel diversos singule civitates colebant deos ut nec in impietate viderentur habere consensum sed pugnans contra se supersticio errorem sequeretur diversum.
Numérotation du verset Ier. 2,29 
quid vultis mecum iudicio contendere {t. 3: Erfurt, f. 124va ; facsim., p. 104a}
interl.| quasi frustra obicitis querimonias et iniquam causam in iudicem retorquetis cum impietatis vestre sit quod patimini
interl.| quia
omnes dereliquistis me dicit Dominus
marg.| QUID  VULTIS etc. Prona est ad excusationem sui humana perversitas {t. 3: Erfurt, f. 124va ; facsim., p. 104a} et quod merito sustinet sibi iniuste videtur sustinere.
Numérotation du verset Ier. 2,30 
frustra percussi filios vestros
interl.| percutiebam ut disciplinam susciperent sed nihil profeci
marg.| FILIOS  VESTROS. Ut plagis filiorum disceretis quod austeriori curandi essetis medicamine et ne forsitan diceretis peccantes corrumpere noluisti.
disciplinam non receperunt
interl.| Septuaginta: non recepistis
devoravit gladius
interl.| quem pro peccatis vestris sustinetis
vester
interl.| non meus
prophetas
interl.| baal et ariolos
vestros
interl.| non meos
quasi leo vastator
interl.| vos tamen in scelere persistitis nec prophetarum timore ad meliora reditis
Numérotation du verset Ier. 2,31 
generatio vestra videte verbum Domini
interl.| admirando
marg.| VIDETE  VERBUM  DOMINI. Moyses videbat vocem Domini. Et Ioannes apostolus Verbum Dei se vidisse et attrectasse dicit.
numquid solitudo factus sum Israeli
interl.| que imbrem non recepit doctrine
aut terra serotina
interl.| plena sentium non exulta scilicet
quare ergo dixit populus meus
interl.| quondam
recessimus
interl.| quod scelestum
non veniemus ultra
interl.| quod scelestius
ad te
interl.| gravis offensa nolle placare quem offenderis
Numérotation du verset Ier. 2,32 
numquid obliviscitur virgo
interl.| Ecclesia que mater parit et virgo est sine macula et rugab.
b Cf. Eph. 5, 27.
ornamenti sui sponsa fascie pectoralis sue populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris
interl.| HIERONYMUS. Quanto longius obliviscimur Deum, tanto maius peccatum est cum nec longitudine seculorum possumus edomari.
marg.| NUMQUID  OBLIVISCITUR. HIERONYMUS. Ornamentum suum perdit quia Domino recedit et intelligentiam doctrine que significatur in pectore. Unde Ioannes supra pectus Domini in cena recubuitc et sacerdotibus inter cetera servatur pectuscuum victimarum.
c Cf. Io. 13, 25.
Numérotation du verset Ier. 2,33 
quid niteris bonam ostendere viam tuam
interl.| quasi frustra niteris verborum te arte defendere quasi bona opera tua ostendere ut merearis dilectionemvque insuper etc.
ad querendam dilectionem que insuper et malitias tuas docuisti vias tuas
interl.| alios: ut aliis esses exemplum malorum
Numérotation du verset Ier. 2,34 
et in alis tuis
interl.| alii: in manibus
inventus est sanguis animarum pauperum et innocentium
interl.| quos idolis immolasti vel exemplo perdidisti
non in fossis inveni eos
interl.| interfectos
interl.| quod plerumque accidit latronum insidiis
sed in omnibus
interl.| vel istis
que supra memoravi
interl.| que supra dixi scilicet
marg.| IN  OMNIBUS. Istis sive sub omni quercu alia litera. Hebreum enim et quercum et ista significat. In amenis autem locis umbra et frondibus immolabant.
Numérotation du verset Ier. 2,35 
et dixisti
interl.| o Ierusalem
absque peccato et innocens ego sum et propterea avertatur furor tuus {t. 3: Erfurt, f. 124vb ; facsim., p. 104b} a me
interl.| ex quo diffiteris
ecce ego
interl.| dicit Dominus
iudicio
interl.| non potentia
contendam tecum eo quod dixeris non peccavi
interl.| cum maius peccatum sit aliud habere in conscientia aliud in ore
marg.| ET  DIXISTI  ABSQUE  PECCATO etc. His utandum est apud eos qui nolunt peccata sua cognoscere sed in tempore afflictionis dicunt se immerito pati. Magisque iram Dei provocant dum alterum immo maius peccatum sit quod fecisti non lugere sed excusationes pretendere.
marg.| ECCE  EGO  CONTENDAM. HIERONYMUS. Audiat heresis nova ex veteri iram Die esse vel maximam nolle peccatum humiliter confiteri sed impudenter iactare iustitiam.
Numérotation du verset Ier. 2,36 
quam vilis es facta nimis iterans
interl.| sepius
vias tuas
interl.| peccata tua
et ab Egypto confunderis sicut confusa es ab Assur
interl.| in quo non invenisti auxilium
marg.| ET  AB  EGYPTO. Ut Egyptiorum impetum declinarent ad Assirios confugiebant qui nihil profuerunt. Ab Egyptiis enim victi sunt. Rursus ut iram Assiriorum fugerent ad Egyptios fugiebant sed nihilominus superati sunt. Increpantur ergo quia relicto Deo spem in hominibus ponunt.
Numérotation du verset Ier. 2,37 
nam et ab ista
interl.| Egypto sicut ab Assiriis
egredieris
interl.| sepe frustrata
et manus tue
interl.| lugentis qui frustra sperasti auxilium
erunt super caput tuum quoniam obtrivit Dominus confidentiam tuam
interl.| quam in alienis posuisti
et nihil habebis prosperum
interl.| adverso Deo
marg.| SUPER  CAPUT  TUUM. More lugentium Thamar ab Amon corrupta cinere caput sparsit et manus supra posuit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ier. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=34&chapitre=34_2)

Notes :