<34.1> Incipit prefatio in Ieremiam prophetam

prol.| {t. 3 : Erfurt, f. 122ra   ; facsim., p. 99a} Hec interpretatio Hieronymi esta. Si quid in ea moverit1, secundum Hebreos codices exploretur. Alia est Septuaginta interpretum Ecclesiis usitata que, quamvis nonnulla aliter habeat quam in Hebreis codicibus invenitur, tamen utraque, id est secundum Septuaginta et secundum Hebream, apostolica auctoritate firmata est. Non errore neque reprehensione superiori sed certo consilio Septuaginta nonnulli2 aliter dixisse vel contexuisse3 intelliguntur. Quod ideo premonemus, ne quisquam alteram ex altera velit emendare, quod singulorum in suo genere veritas observanda est.A
a Textus nec in operibus Hieronymi nec in Edminor. nec invenitur in De Bruyne , Préfaces de la Bible latine.
1 moverit PL114 ] scrips. cum PL, noverit cacogr. Rusch
2 nonnulli] nonnulla PL114
3 contexuisse] contexisse PL114



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ier. Incipit prefatio in Ieremiam prophetam), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=34&chapitre=34_Prol.1)

Notes :