Glossa ordinaria

Capitulum 35

Numérotation du verset Ier. 35,1 

Verbum quod factum est ad Ieremiam a Domino in diebus Ioachim filii Iosie regis Iuda dicens
Numérotation du verset Ier. 35,2 

Vade ad domum Rechabitarum et loquere ad eos1 et introduces eos in domum Domini in unam exedram thesaurorum et dabis eis bibere vinum.
1 ad eos] eis Weber
Numérotation du verset Ier. 35,3 

Et assumpsi Iechoniam2 filium Ieremie filii Absanie et fratres eius et omnes filios eius et universam domum Rechabitarum3
2 Iechoniam] scrips. , Ieconiam Rusch , Iezoniam Weber |
3 Rechabitarum Weber ] Rechabitharum Rusch |
Numérotation du verset Ier. 35,4 

et introduxi eos in domum Domini ad gazophylacium filiorum Anan filii Hiegedelie hominis Dei quod erat iuxta gazophylacium principum super thesaurum Maasie filii Sellum qui erat custos vestibuli
Numérotation du verset Ier. 35,5 

et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino et calices et dixi ad eos bibite vinum
Numérotation du verset Ier. 35,6 

qui responderunt non bibemus vinum quia Ionadab filius Rechab pater noster precepit nobis dicens non bibetis vinum
vos et filii vestri usque in sempiternum
Numérotation du verset Ier. 35,7 

et domum non edificabitis
et sementem non seretis et vineas non plantabitis nec habebitis sed in tabernaculis habitabitis cunctis
diebus vestris ut vivatis diebus multis
super faciem terre in qua vos peregrinamini
Numérotation du verset Ier. 35,8 

obedivimus ergo voci Ionadab filii Rechab patris nostri in omnibus que precepit nobis ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris nos et mulieres nostre filii et filie nostre
Numérotation du verset Ier. 35,9 

et non edificaremus domos ad habitandum et vineam et agrum et sementem non habuimus
Numérotation du verset Ier. 35,10 

sed habitavimus in tabernaculis et obedientes
fecimus iuxta omnia que precepit nobis Ionadab pater noster
Numérotation du verset Ier. 35,11 

cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram nostram diximus
venite et ingrediamur Hierusalem a facie exercitus Chaldeorum et a facie exercitus Syrie et mansimus in Hierusalem
Numérotation du verset Ier. 35,12 

et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens
Numérotation du verset Ier. 35,13 

hec dicit Dominus exercituum Deus Israel vade et dic viris Iuda et habitatoribus Hierusalem numquid non recipietis disciplinam ut obediatis verbis meis dicit Dominus
Numérotation du verset Ier. 35,14 

prevaluerunt sermones Ionadab filii Rechab quos precepit filiis suis ut non biberent vinum et non biberunt usque ad diem hanc quia obedierunt precepto patris sui
ego autem locutus sum ad vos de mane consurgens
et loquens et non obedistis mihi
Numérotation du verset Ier. 35,15 

misique ad vos omnes servos meos prophetas consurgens
diluculo mittensque et dicens convertimini unusquisque a via sua pessima et bona facite
studia vestra et nolite sequi deos alienos neque colatis eos et habitabitis in terra quam dedi vobis et patribus vestris et non inclinastis aurem vestram neque audistis me
Numérotation du verset Ier. 35,16 

firmaverunt
igitur filii Ionadab filii Rechab preceptum patris sui quod preceperat eis populus autem iste non obedivit mihi
Numérotation du verset Ier. 35,17 

idcirco hec dicit Dominus exercituum Deus Israel ecce ego adduco super Iudam et super omnes habitatores Hierusalem universam afflictionem quam locutus sum adversum eos eo quod locutus sum ad illos et non audierunt vocavi illos
et non responderunt mihi
Numérotation du verset Ier. 35,18 

domui autem Rechabitarum dixit Ieremias hec dicit Dominus exercituum Deus Israel
pro eo quod obedistis precepto Ionadab patris vestri et custodistis omnia mandata eius et fecistis universa que precepit vobis
Numérotation du verset Ier. 35,19 

propterea hec dicit Dominus exercituum Deus Israel non deficiet vir de stirpe Ionadab filii Rechab stans in conspectu meo cunctis diebus

Capitulum 35

Numérotation du verset Ier. 35,1 
{t. 3: Erfurt, f. 150va ; facsim., p. 156a} Verbum quod factum est ad Ieremiam a Domino in diebus Ioachim filii Iosie regis Iuda dicens
marg.| VERBUM  QUOD. RABANUS. Cum propheta in proximo capitulo de Sedechia et que sub eo facta sunt egisset nunc ad Ioachim filii Iosie tempora narrationem convertit. Unde patet quia non ordinem temporis in narratione servavit sed secundum dispensationem Spiritus Sancti qui in eo locutus est pro oportunitate causarum et pro convenientia rerum prophetiam suam scribi voluit sicut in multis maxime in evangelio fit ut sciat lector scripturas sacras non humana dispositione esse compositas sed inspiratione et ordinatione divina.
Numérotation du verset Ier. 35,2 
Vade ad domum Rechabitarum et loquere ad eos1 et introduces eos in domum Domini in unam exedram thesaurorum et dabis eis bibere vinum.
1 ad eos] eis Weber
marg.| VADE  AD  DOMUM. RABANUS. Ad confutandam superbiam Iudeorum qui mandatis Dei restiterunt et iussui Domini Rechabitas obedientes obiicit qui preceptis Ionadab in omnibus obedierunt usque quo exercitus necessitate Babylonii Hierusalem compulsi sunt intrare unde promittit eis Dominus quod non deficiet vir de stirpe Ionadab stans in conspectu suo cunctis diebus. Mystice autem Rechabite significant eos qui desiderio perfectionis transcenderunt {t. 3: Erfurt, f. 150vb ; facsim., p. 156b} mandata legis. Iusti enim quibus non est lex posita sic probantur non esse sub lege sed iustitias legis scilicet non solum implere verum etiam superare contendunt ut debitis voluntaria addant hinc Abraham que iure sibi victorie debebantur ipso cuius spolia retulerat suppliciter offerente noluit accipere hinc David persequentes interfectos deflevit hinc Elias et Ieremias virgines permanserunt hinc filii Ionadab propter obedientiam patri exhibitam a Domino laudantur et futura eis bona promittuntur qui offerre decimas possessionum non contenti sed et ipsas possessiones respuentes suas animas Deo obtulerunt quam enim commutationem dabit homo pro anima sua. Scire ergo debemus a quibus legale mandatum non exigitur sed sermo sonat evangelicus si vis perfectus esse vade et vende omnia que habes etc. Cum decimas offerimus quodammodo sub legis sarcina detinemur nec ad evangelicum fastigium pervenimus quod obtemperantibus promittit non tantum presentis vite premia sed future. Lex autem huius vite solacia promittit dicens. Qui fecerit he vivet in eis. Evangelium vero dicit beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum celorum. Non magnum est si ab illicitis abstineamus sed si ab illicitis propter reverentiam eius qui ea nobis propter infirmitatem nostram permisit. Non enim precipiendum generaliter erat quod ab omnibus apprehendi non poterat qui enim magni sunt perfectione virtutum possunt coronari. Qui autem parvi sunt nec implent mensuram etatis plenitudinis corporis Christi licet fulgore maiorum latere videantur a tenebris tamen maledictionum que in lege sunt alieni nec presentibus malis adiiciuntur nec supplicio plectuntur eterno.
Numérotation du verset Ier. 35,3 
Et assumpsi Iechoniam2 filium Ieremie filii Absanie et fratres eius et omnes filios eius et universam domum Rechabitarum3
2 Iechoniam] scrips. , Ieconiam Rusch , Iezoniam Weber
3 Rechabitarum Weber ] Rechabitharum Rusch
Numérotation du verset Ier. 35,4 
et introduxi eos in domum Domini ad {t. 3: Erfurt, f. 150vb ; facsim., p. 156b} gazophylacium filiorum Anan filii Hiegedelie hominis Dei quod erat iuxta gazophylacium principum super thesaurum Maasie filii Sellum qui erat custos vestibuli
Numérotation du verset Ier. 35,5 
et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino et calices et dixi ad eos bibite vinum
Numérotation du verset Ier. 35,6 
qui responderunt non bibemus vinum quia Ionadab filius Rechab pater noster precepit nobis dicens non bibetis vinum
interl.| in quo est luxuria que evertit mentem
vos et filii vestri usque in sempiternum
interl.| quia qui perseveraverit usque in finem salvus est
Numérotation du verset Ier. 35,7 
et domum non edificabitis
interl.| tamquam cogitantes de crastino
et sementem non seretis et vineas non plantabitis nec habebitis sed in tabernaculis habitabitis cunctis
interl.| tamquam advene et peregrini super terram
diebus vestris ut vivatis diebus multis
interl.| conversationem vite sancte agatis
super faciem terre in qua vos peregrinamini
interl.| a Domino
Numérotation du verset Ier. 35,8 
obedivimus ergo voci Ionadab filii Rechab patris nostri in omnibus que precepit nobis ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris nos et mulieres nostre filii et filie nostre
Numérotation du verset Ier. 35,9 
et non edificaremus domos ad habitandum et vineam et agrum et sementem non habuimus
Numérotation du verset Ier. 35,10 
sed habitavimus in tabernaculis et obedientes
interl.| quia siquid minus fecerimus non voluntati sed necessitati asscribendum est
fecimus iuxta omnia que precepit nobis Ionadab pater noster
Numérotation du verset Ier. 35,11 
cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram nostram diximus
interl.| quasi communi consilio non precipitanter hoc fecimus
venite et ingrediamur Hierusalem a facie exercitus Chaldeorum et a facie exercitus Syrie et mansimus in Hierusalem
Numérotation du verset Ier. 35,12 
et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens
Numérotation du verset Ier. 35,13 
hec dicit Dominus exercituum Deus Israel vade et dic viris Iuda et habitatoribus Hierusalem numquid non recipietis disciplinam ut obediatis verbis meis dicit Dominus
Numérotation du verset Ier. 35,14 
prevaluerunt sermones Ionadab filii Rechab {t. 3: Erfurt, f. 151ra ; facsim., p. 157a} quos precepit filiis suis ut non biberent vinum et non biberunt usque ad diem hanc quia obedierunt precepto patris sui
interl.| qui maior Ionadab et unus Pater omnium
ego autem locutus sum ad vos de mane consurgens
interl.| per prophetas
et loquens et non obedistis mihi
Numérotation du verset Ier. 35,15 
misique ad vos omnes servos meos prophetas consurgens
interl.| per prophetas
diluculo mittensque et dicens convertimini unusquisque a via sua pessima et bona facite
interl.| operatione cogitatione locutione
studia vestra et nolite sequi deos alienos neque colatis eos et habitabitis in terra quam dedi vobis et patribus vestris et non inclinastis aurem vestram neque audistis me
Numérotation du verset Ier. 35,16 
firmaverunt
interl.| firmiter tenuerunt
igitur filii Ionadab filii Rechab preceptum patris sui quod preceperat eis populus autem iste non obedivit mihi
Numérotation du verset Ier. 35,17 
idcirco hec dicit Dominus exercituum Deus Israel ecce ego adduco super Iudam et super omnes habitatores Hierusalem universam afflictionem quam locutus sum adversum eos eo quod locutus sum ad illos et non audierunt vocavi illos
interl.| per prophetas
et non responderunt mihi
interl.| obediendo
Numérotation du verset Ier. 35,18 
domui autem Rechabitarum dixit Ieremias hec dicit Dominus exercituum Deus Israel
interl.| cui in Ionadab obedistis
pro eo quod obedistis precepto Ionadab patris vestri et custodistis omnia mandata eius et fecistis universa que precepit vobis
Numérotation du verset Ier. 35,19 
propterea hec dicit Dominus exercituum Deus Israel non deficiet vir de stirpe Ionadab filii Rechab stans in conspectu meo cunctis diebus
interl.| immobilis viriliter agens



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ier. Capitulum 35), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=34&chapitre=34_35)

Notes :