Capitulum 5
Numérotation du verset
Ier. 5,1
Circuite vias Hierusalem et aspicite et considerate et querite in plateis eius an inveniatis virum facientem iudicium et querentem fidem et propitius ero eius
Numérotation du verset
Ier. 5,2
quod si etiam vivit Dominus dixerint et hoc falso iurabunt
Numérotation du verset
Ier. 5,3
Domine
oculi tui prospiciunt1
1 prospiciunt] respiciunt
Weber
fidem percussisti eos et non
doluerunt attrivisti eos et
renuerunt accipere disciplinam induraverunt
facies suas
super petram noluerunt reverti
Numérotation du verset
Ier. 5,4
ego autem dixi forsitan pauperes sunt
et stulti ignorantes
viam Domini iudicium Dei sui
Numérotation du verset
Ier. 5,5
ibo igitur ad optimates
et loquar eis ipsi enim cognoverunt viam Domini iudicium Dei sui et ecce magis hii simul confregerunt iugum
ruperunt vincula
Numérotation du verset
Ier. 5,6
idcirco percussit eos leo de silva
lupus ad vesperam
vastavit eos pardus vigilans super civitates eorum omnis qui egressus fuerit ex eis capietur quia
multiplicate sunt prevaricationes eorum confortate sunt
aversiones eorum
Numérotation du verset
Ier. 5,7
super quo propitius tibi esse potero filii tui
dereliquerunt me et iurant in his
qui non sunt dii saturavi eos et moechati sunt
et in domo meretricis luxuriabantur
Numérotation du verset
Ier. 5,8
equi amatores
et admissarii facti sunt unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat
Numérotation du verset
Ier. 5,9
numquid
super his non visitabo
dicit Dominus et in gente tali
non ulciscetur anima mea
Numérotation du verset
Ier. 5,10
ascendite
muros eius
et dissipate
consummationem autem nolite facere
auferte propagines
eius quia non sunt Domini
Numérotation du verset
Ier. 5,11
prevaricatione enim prevaricata est in me domus Israel
et domus Iuda
ait Dominus
Numérotation du verset
Ier. 5,12
negaverunt Dominum et dixerunt non est ipse
neque veniet super nos malum
gladium et famem
non videbimus
Numérotation du verset
Ier. 5,13
prophete fuerunt in ventum
et responsum
non fuit in eis hec ergo evenient illis
Numérotation du verset
Ier. 5,14
hec dicit Dominus Deus exercituum quia locuti estis verbum istud
ecce ego do verba mea in ore tuo
in ignem
et populum istum ligna et vorabit eos
Numérotation du verset
Ier. 5,15
ecce ego
adducam
super vos gentem
de longinquo domus Israel ait Dominus gentem
robustam
gentem antiquam gentem cuius ignorabis linguam nec intelliges quid loquatur
Numérotation du verset
Ier. 5,16
pharetra eius
quasi sepulchrum patens universi fortes
Numérotation du verset
Ier. 5,17
et comedet segetes tuas et panem tuum devorabit
filios tuos et filias tuas comedet gregem tuum et armenta tua comedet vineam tuam et ficum tuam et conteret urbes munitas tuas in quibus tu habes fiduciam gladio
Numérotation du verset
Ier. 5,18
verumtamen et diebus illis ait Dominus non faciam vos in consummationem
Numérotation du verset
Ier. 5,19
quod si dixeritis
quare fecit Dominus Deus noster nobis hec omnia dices ad eos
sicut dereliquistis me et servistis deo alieno
in terra vestra
sic servietis alienis in terra non vestra
Numérotation du verset
Ier. 5,20
annuntiate hoc domui Iacob et auditum facite in Iuda dicentes
Numérotation du verset
Ier. 5,21
audi populus stulte
qui non habes cor qui habentes oculos non videtis
et aures et non auditis
Numérotation du verset
Ier. 5,22
me ergo
non timebitis
ait Dominus et a facie mea non dolebitis qui posui arenam
terminum mari
preceptum sempiternum quod non preteribit et commovebuntur et non poterunt et intumescent fluctus eius
et non transibunt illud
Numérotation du verset
Ier. 5,23
populo autem huic factum est
cor incredulum et exasperans
recesserunt
et abierunt
Numérotation du verset
Ier. 5,24
et non dixerunt in corde suo
metuamus Dominum Deum nostrum qui dat nobis pluviam temporaneam
et serotinam in tempore suo plenitudinem annue messis custodientem nobis
Numérotation du verset
Ier. 5,25
iniquitates nostre declinaverunt hec
et peccata nostra prohibuerunt bonum a nobis
Numérotation du verset
Ier. 5,26
quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes
quasi aucupes laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros
Numérotation du verset
Ier. 5,27
sicut decipula plena avibus sic domus eorum plene dolo ideo magnificati sunt et ditati
Numérotation du verset
Ier. 5,28
incrassati sunt et impinguati
et preterierunt
sermones meos pessime causam vidue2
2 vidue]
om. Weber
non iudicaverunt causam pupilli
non direxerunt
et iudicium pauperum non iudicaverunt
Numérotation du verset
Ier. 5,29
numquid super his
non visitabo dicit Dominus aut super gentem huiuscemodi
non ulciscetur anima mea
Numérotation du verset
Ier. 5,30
stupor et mirabilia facta sunt in terra
Numérotation du verset
Ier. 5,31
prophete
prophetabant mendacium
et sacerdotes
applaudebant manibus suis et populus meus
dilexit talia
quid igitur fiet
in novissimo eius
Capitulum 5
Numérotation du verset
Ier. 5,1
{t. 3: Erfurt, f. 126vb ; facsim., p. 108b} Circuite vias Hierusalem et aspicite et considerate et querite in plateis eius an inveniatis virum facientem iudicium et querentem fidem et propitius ero eius
marg.|
CIRCUMITE
VIAS. Grandis amor iustitie ut non iuxta interrogationem Abrahe et responsionem Dei quod pro decem viris iustis liberet Deus civitatem iamianque perituram sed si unum invenerit qui faciet iudicium et querat fidem.
Numérotation du verset
Ier. 5,2
quod si etiam vivit Dominus dixerint et hoc falso iurabunt
interl.|
poterant aliqui in populo cultum Dei simulare et per Dominum iurare. Deus autem non delectatur sermone sed veritate et eos diligit quorum verba labiaque consentiunt
Numérotation du verset
Ier. 5,3
Domine
interl.|
post verbum quo dicit circumite vias Ierusalem etc. Propheta loquitur ad Dominum
oculi tui prospiciunt1
1 prospiciunt] respiciunt
Weber
interl.|
alias:
respiciunt
fidem percussisti eos et non
interl.|
tamen
doluerunt attrivisti eos et
interl.|
tamen
renuerunt accipere disciplinam induraverunt
interl.|
super omnia
facies suas
interl.|
impudentes ne vitia sua erubescerent
super petram noluerunt reverti
interl.|
saltem in pudore
interl.|
mecum cogitans
marg.|
DOMINE
OCULI
TUI. Damnantur opera Iudeorum (in quibus iuxta legis cerimonias exultabant) per fidem christianorum per quam gratia salvi facti sumus.
marg.|
PERCUSSISTI etc. GREGORIUS. Omnis divina percussio aut purgatio est nobis vite presentis aut initium pene sequentis. Propter eos qui proficiunt dictum est: qui fingis dolorem in precepto. Quia dum flagellatur iniquus et corrigitur qui preceptum audire noluit audivit dolorem et malis quasi precepto dolore cohibetur. De his vero quos damnant flagella et non emendant dicitur. Percussi eos et nn doluerunt etc. Hec flagella in hac vita inchoant in eternum perdurant. Unde ignis exarsit ab ira mea et ardebit usque ad inferos deorsum. Et est unum flagellum quod temporaliter incipit et eternis consumatur suppliciis.
marg.|
ET
NON
DOLUERUNT. Inferuntur supplicia ut corrigantur vitia sed non emendatur Ierusalem nec per tormenta.
Numérotation du verset
Ier. 5,4
ego autem dixi forsitan pauperes sunt
interl.|
in plebe scilicet
et stulti ignorantes
interl.|
vulgus ignobile imperitum si non potest Dei noscere mandata excusabile est
viam Domini iudicium Dei sui
marg.|
FORSITAN
PAUPERES. Sicut illud mittam filium meum forsitan ipsum verebuntur. Utitur Deus sermone dubitntis ut ex ambiguitate sententie et verborum suspensione liberum hominis monstretur arbitrium.
Numérotation du verset
Ier. 5,5
ibo igitur ad optimates
interl.|
qui presunt populo
et loquar eis ipsi enim cognoverunt viam Domini iudicium Dei sui et ecce magis hii simul confregerunt iugum
interl.|
legis
ruperunt vincula
interl.|
magistri peiores discipulis et quanto in divitibus maior autoritas tanto maior insollentia peccatorum
marg.|
ECCE
MAGIS
HII. Iuxta tropologiam qui magni putantur in Ecclesia quia solvunt iugum et rumpunt vincula traduntur in ignominias passionum ut faciant que non conveniunt.
marg.|
VINCULA. Preceptorum Dei non phariseorum de quibus dicitur: dirumpamus vincula eorum et pro a n iu ipsorum.
Numérotation du verset
Ier. 5,6
idcirco percussit eos leo de silva
interl.|
Babyloniorum regnum
lupus ad vesperam
interl.|
Medi et Perse quod significat Ursa in Daniele
vastavit eos pardus vigilans super civitates eorum omnis qui egressus fuerit ex eis capietur quia
interl.|
hec omnia patientur
marg.|
PARDUS
VIGILANS. Alexandri impetum significat qui subditis sibi variis gentibus quasi variatus pardus contra Medos Persasque arma corripuit.
marg.|
Quia vero non de futuro sed de preterito vel iam ianque futuris historiam texit ideo de Romano tacet imperio de quo forsitan dicitur: Omnis qui egressus fuerit etc.
multiplicate sunt prevaricationes eorum confortate sunt
interl.|
usu assiduo
aversiones {t. 3: Erfurt, f. 127ra ; facsim., p. 109a} eorum
interl.|
a Domino
Numérotation du verset
Ier. 5,7
super quo propitius tibi esse potero filii tui
interl.|
non mei
marg.|
SUPER
QUO
TIBI. Catalogus peccatroue Ierusalem dum dicit se Deus ignorare qua ratine possit eis misereri.
dereliquerunt me et iurant in his
interl.|
quibus honorem tribuunt Dei
qui non sunt dii saturavi eos et moechati sunt
interl.|
sine Cerere et Bacho friget Venus amica sunt venter et genitalia
et in domo meretricis luxuriabantur
marg.|
SATURAVI
EOS. Audiat hoc qui acceptis divitiis luxurie serviunt.
Numérotation du verset
Ier. 5,8
equi amatores
interl.|
non homines homo cum in honore esset non intellexit comparates est iumentis insipientibus et similis factus est illis
marg.|
EQUI
AMATORES. Equi cum non vident iumentum non apparent genitalia. Sed cum vident imminent et irruunt super eam.
marg.|
Hebraice mosechim id est trahentes ut ostendatur magnitudo gnetialum unde in Ezechiele quasi asinorum carnes eorum. Et alibi assimilatus est iumentis insipientibus et si factus est illis
et admissarii facti sunt unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat
interl.|
methaphora
interl.|
quasi equus libidine plenus
Numérotation du verset
Ier. 5,9
numquid
interl.|
cum hoc feceris visitatione digna es
super his non visitabo
interl.|
visitabo in virga iniquitates eorum
dicit Dominus et in gente tali
interl.|
quasi iam non populus Dei
non ulciscetur anima mea
interl.|
quod in Veteri Testamento pro affectu ponitur in novo pro veritate potestatem habeo ponendi animam meam
Numérotation du verset
Ier. 5,10
ascendite
interl.|
vos gentes de quibus percussit leo de silva etc.
muros eius
interl.|
Hieronymus pro vera anima
et dissipate
interl.|
o Ierusalem
interl.|
ut salventur reliquie et sint qui annuntient in gentibus gloriam Dei
consummationem autem nolite facere
interl.|
severitati miscet clementiam
auferte propagines
interl.|
alii sustentacula auxilia scilicet
eius quia non sunt Domini
marg.|
ET
DISSIPATE etc. Audiat Ecclesia quod cito muri et propugnacula dissipentur eorum qui non habent spem in Domino et prevaricantur in eum. Sed tamen non fiat consummatio propter clementiam iudicis non propter meritum peccantium.
Numérotation du verset
Ier. 5,11
prevaricatione enim prevaricata est in me domus Israel
interl.|
decem tribus
et domus Iuda
interl.|
due
ait Dominus
Numérotation du verset
Ier. 5,12
negaverunt Dominum et dixerunt non est ipse
interl.|
cuius iudicio fiant omnia sed casu fiunt
neque veniet super nos malum
interl.|
quod prophete minantur
gladium et famem
interl.|
obsidionis
non videbimus
marg.|
NEGAVERUNT etc. Audiat hoc Ecclesia negligens et providentiam Dei refutans quod et gladium et famem sustineat nisi ventura crediderit que dicuntur.
Numérotation du verset
Ier. 5,13
prol.|
prophete fuerunt in ventum
interl.|
omnia irrita transierunt
et responsum
interl.|
Domini
non fuit in eis hec ergo evenient illis
interl.|
que sequens sermo describit
Numérotation du verset
Ier. 5,14
hec dicit Dominus Deus exercituum quia locuti estis verbum istud
interl.|
prophete fuerunt in ventum locuti
ecce ego do verba mea in ore tuo
interl.|
o Ieremia
in ignem
interl.|
que scilicet ignis #habeant potestatem
et populum istum ligna et vorabit eos
marg.|
IN
IGNEM. Ut increduli sermone tuo crementur. Sicut Deus ignis consumens dicitur ut consumat in nobis ligna fenum stipulam si supra fudamentum Christi edificaverimus.
Numérotation du verset
Ier. 5,15
ecce ego
interl.|
quasi non in ventum locuti sunt prophete
adducam
interl.|
iam nunc
super vos gentem
interl.|
Babylonis
de longinquo domus Israel ait Dominus gentem
interl.|
pro quo in hebreo ethan
robustam
interl.|
cui quondam dominatus est Nembroth gygas
gentem antiquam gentem cuius ignorabis linguam nec intelliges quid loquatur
marg.|
IGNORABIS
LINGUAM. In hebreo non intelliges quid loquatur. Est enim malorum solacium si habeas hostes quos rogare valeas qui intelligant preces tuas.
Numérotation du verset
Ier. 5,16
pharetra eius
interl.|
armatura Babyloniorum Assyrii enim et Babylonii Perse et Medi sagittarii sunt
quasi sepulchrum patens universi fortes
Numérotation du verset
Ier. 5,17
et comedet segetes tuas et panem tuum devorabit
interl.|
gens predicta
filios tuos {t. 3: Erfurt, f. 127rb ; facsim., p. 109b} et filias tuas comedet gregem tuum et armenta tua comedet vineam tuam et ficum tuam et conteret urbes munitas tuas in quibus tu habes fiduciam gladio
interl.|
hostili
marg.|
ET
COMEDET
SEGETES. Vastitatem terre describit interfectionem multorum abactionem pecorum subversionem urbium et murorum quod gladio hostili cuncta capiantur.
Numérotation du verset
Ier. 5,18
verumtamen et diebus illis ait Dominus non faciam vos in consummationem
marg.|
VERUMTAMEN etc. Reliquie scilicet salve fient vel eorum qui in Babylonem ducti vel relicti ad culturam terre Iudee vel eorum qui post persecutionis ardorem vel fuga vel confessione fidem Deo servaverunt.
Numérotation du verset
Ier. 5,19
quod si dixeritis
interl.|
grandis stulticia nescire cur patiantur tum tanta commiserunt mala
marg.|
QUIA
SI
DIXERITIS. TROPOLOGICE. Potest hoc super hereticis accipi de quibus a nobis exierunt sed ex nobis non erant etc. Hereticos namque proiicit Dominus ab Ecclesia qui multo tempore sub nomine eius mendaciorum suorum simulacra venerati sunt ut foris ea colant et palee separentur a tritico.
quare fecit Dominus Deus noster nobis hec omnia dices ad eos
interl.|
brevis responsio
sicut dereliquistis me et servistis deo alieno
interl.|
baal vel diis alienis omnium gentium
in terra vestra
interl.|
Iudea
sic servietis alienis in terra non vestra
marg.|
DIIS
ALIENIS etc. Babyloniis et Chaldeis quasi: si vos peregrina relegio delectat quid longinquum necesse est errorem suscipere ? Habitate immo servite his quorum deos colitis.
Numérotation du verset
Ier. 5,20
annuntiate hoc domui Iacob et auditum facite in Iuda dicentes
Numérotation du verset
Ier. 5,21
audi populus stulte
interl.|
multis modis peccatores retrahit ad salutem et stultum vocat populum qui sapientie reliquit autorem
qui non habes cor qui habentes oculos non videtis
interl.|
similacris similes
et aures et non auditis
marg.|
AUDI
POPULE. Proprie ad Iudam loquitur et ad domum Iacob. Israel autem multo iam tempore exulabat in Assyriis.
marg.|
QUI
NON
HABES
COR etc. Dat intelligi quod absque precepto naturaliter debemus intelligere que recta sunt.
marg.|
QUI
HABENTES
OCULOS. Cui simile: oculos habent et non videbunt etc. Similes illis fiunt qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis.
Numérotation du verset
Ier. 5,22
me ergo
interl.|
qui tanta feci vobis
non timebitis
interl.|
quasi non dilectionem quero perfectorum sed timorem incipientium
ait Dominus et a facie mea non dolebitis qui posui arenam
interl.|
beneficia narrat ut ingratos arguat
terminum mari
interl.|
ne litora egrediatur
interl.|
tam potenti elemento
preceptum sempiternum quod non preteribit et commovebuntur et non poterunt et intumescent fluctus eius
interl.|
quasi me sentiunt que non habent sensum
et non transibunt illud
Numérotation du verset
Ier. 5,23
populo autem huic factum est
interl.|
quondam meo scilicet
cor incredulum et exasperans
interl.|
non solum contempnens
recesserunt
interl.|
terga mihi dederunt
et abierunt
interl.|
concito gradu
Numérotation du verset
Ier. 5,24
et non dixerunt in corde suo
interl.|
nec tacita eos retraxit conscientia
metuamus Dominum Deum nostrum qui dat nobis pluviam temporaneam
interl.|
per hec omnia bona significat
et serotinam in tempore suo plenitudinem annue messis custodientem nobis
Numérotation du verset
Ier. 5,25
iniquitates nostre declinaverunt hec
interl.|
a nobis
et peccata nostra prohibuerunt bonum a nobis
marg.|
INIQUITATES etc. Si quando mare transcendat terminos et pluvia retrahitur manus Domini non abbreviatur ut ista no faciat. Sed peccata nostra ad nos hec venientia declinaverunt ut pergant ad alios qui non peccaverunt. Unde mandabo nubibus meis ne pluant etc. Possumus ymbrem temporaneum et serotinum legem atque evangelium accipere de diversas vocationes a prima hora usque ad undecimam in quibus operariis vinee eterne premium promittitur.
Numérotation du verset
Ier. 5,26
quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes
interl.|
quia aperte negant Deum iniquitas atque peccatum si confiteatur errorem facile ad misericordiam flectit Deum
quasi aucupes laqueos ponentes {t. 3: Erfurt, f. 127va ; facsim., p. 110a} et pedicas ad capiendos viros
Numérotation du verset
Ier. 5,27
sicut decipula plena avibus sic domus eorum plene dolo ideo magnificati sunt et ditati
marg.|
SICUT
DECIPULA. Dum invicem se venantur ad mortem et aliorum damnis atque dispendiis domos suas complent secundum illam philosophorum sententiam. Omnis dives aut iniquus aut heres iniqui. Atque utinam hec tantum ab eis fiant qui foris unt et non a nobis et venientium ad nos non manus contempletur sed ora.
Numérotation du verset
Ier. 5,28
incrassati sunt et impinguati
marg.|
INCRASSATI
SUNT. Cui simile: «Incrassatus impinguatus dilatatus dereliquit Deum» etc. Et «incrassatus est dilectus et recalcitravit» etc.
et preterierunt
interl.|
cunctos despicientes
marg.|
ET
PRETERIERUNT. In divitiis confisi quasi dicunt: anima multa bona habes posita in annos plurimos requiesce comede bibe.
sermones meos pessime causam vidue2
2 vidue]
om. Weber
interl.|
quia dare non potest
non iudicaverunt causam pupilli
interl.|
quia dare non potest
non direxerunt
interl.|
iudicis est advocatum pupillo dare et causam eius dirigere
et iudicium pauperum non iudicaverunt
interl.|
quod iustum est
Numérotation du verset
Ier. 5,29
numquid super his
interl.|
peccatis
non visitabo dicit Dominus aut super gentem huiuscemodi
interl.|
tam malam
non ulciscetur anima mea
interl.|
affectus
Numérotation du verset
Ier. 5,30
stupor et mirabilia facta sunt in terra
Numérotation du verset
Ier. 5,31
prophete
interl.|
de quibus ibo ad optimates
interl.|
qui futura predicunt
prophetabant mendacium
interl.|
nemo in his omnibus qui recta sentiat
et sacerdotes
interl.|
qui facienda ex lege decernunt
applaudebant manibus suis et populus meus
interl.|
quasi populus quoque non est sine culpa
dilexit talia
interl.|
quondam sed postquam talia dilexit meus esse desiit
quid igitur fiet
interl.|
ab eis
in novissimo eius
interl.|
iudicio vel captivitatis scilicet
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ier. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=34&chapitre=34_5)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ier. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=34&chapitre=34_5)
Notes :