Glossa ordinaria

Capitulum 3

Numérotation du verset Ier. 3,1 

Vulgo dicitur si dimiserit vir uxorem suam et recedens ab eo duxerit virum alterum numquid revertetur ad eam ultra numquid non polluta et contaminata erit mulier illa
tu autem fornicata es cum amatoribus multis
tamen revertere ad me dicit Dominus
Numérotation du verset Ier. 3,2 

leva oculos tuos
in directum et vide ubi non prostrata sis in viis sedebas exspectans eos quasi latro in solitudine et polluisti terram
in fornicationibus tuis et in malitiis tuis
Numérotation du verset Ier. 3,3 

quam ob rem
prohibite sunt stille pluviarum et serotinus imber non fuit frons
mulieris meretricis facta est tibi
noluisti erubescere
Numérotation du verset Ier. 3,4 

ergo saltem amodo voca me pater meus dux virginitatis mee tu es
Numérotation du verset Ier. 3,5 

numquid irasceris in perpetuum aut perseverabis in finem ecce locuta es et fecisti mala et potuisti et pro verbis penitentie verbis superbie blasphemasti. Implesti malam cogitationem tuam et ostendisti contra virum fortitudinem tuam ut possis facere quod sermone tractasti.1
1 et pro verbis penitentie... tractasti] om. Weber
Numérotation du verset Ier. 3,6 

et dixit Dominus ad me in diebus Iosie regis
numquid vidisti que fecerit aversatrix Israel abiit sibimet super omnem montem excelsum et sub omne lignum frondosum
et fornicata est ibi
Numérotation du verset Ier. 3,7 

et dixi cum fecisset hec omnia ad me convertere et non est reversa et vidit prevaricatrix soror eius Iuda
Numérotation du verset Ier. 3,8 

quia pro eo quod moechata esset aversatrix Israel dimisissem eam et dedissem ei libellum repudii et non timuit prevaricatrix Iuda soror eius sed abiit et fornicata est etiam ipsa
Numérotation du verset Ier. 3,9 

et facilitate fornicationis sue contaminavit terram et moechata est cum lapide et cum ligno
Numérotation du verset Ier. 3,10 

et in omnibus his non est reversa ad me prevaricatrix soror eius Iuda in toto corde suo sed in mendacio ait Dominus
Numérotation du verset Ier. 3,11 

et dixit Dominus ad me iustificavit animam suam
aversatrix Israel comparatione prevaricatricis Iuda
Numérotation du verset Ier. 3,12 

vade
et clama
sermones istos contra aquilonem et dices revertere aversatrix Israel ait Dominus et non avertam faciem meam
a vobis quia sanctus ego sum dicit Dominus et non irascar in perpetuum
Numérotation du verset Ier. 3,13 

tamen scito iniquitatem tuam quia in Dominum Deum tuum prevaricata es et dispersisti vias tuas alienis
sub omni ligno frondoso
et vocem meam non audisti ait Dominus
Numérotation du verset Ier. 3,14 

convertimini filii revertentes
dicit Dominus quia ego vir vester
et assumam vos unum
de civitate
et duos
de cognatione
et introducam vos in Sion
Numérotation du verset Ier. 3,15 

et dabo vobis pastores
iuxta cor meum et pascent vos
scientia
et doctrina
Numérotation du verset Ier. 3,16 

cumque multiplicati fueritis
et creveritis in terra
in diebus illis ait Dominus non dicent ultra arca testamenti Domini neque ascendet super cor neque recordabuntur illius nec visitabitur nec fiet ultra
Numérotation du verset Ier. 3,17 

in tempore illo vocabunt Hierusalem
solium Domini et congregabuntur ad eam
omnes gentes
in nomine Domini in Hierusalem
et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi
Numérotation du verset Ier. 3,18 

in diebus illis ibit domus Iuda ad domum Israel et venient simul de terra aquilonis
ad terram
quam dedi
patribus vestris
Numérotation du verset Ier. 3,19 

ego
autem dixi
quomodo ponam te in filiis
et tribuam tibi terram
desiderabilem hereditatem preclaram exercituum
gentium et dixi patrem
vocabis
me et post me
ingredi non cessabis
Numérotation du verset Ier. 3,20 

sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum
sic contempsit
me
domus Israel dicit Dominus
Numérotation du verset Ier. 3,21 

vox in viis
audita est ploratus et ululatus filiorum Israel quoniam iniquam fecerunt viam suam
obliti sunt Domini Dei sui
Numérotation du verset Ier. 3,22 

convertimini filii revertentes
et sanabo aversiones vestras
ecce nos venimus ad te
tu enim es Dominus Deus noster
Numérotation du verset Ier. 3,23 

vere mendaces erant colles multitudo montium
vere in Domino
Deo nostro salus Israel
Numérotation du verset Ier. 3,24 

confusio
comedit laborem patrum nostrorum
ab adolescentia nostra greges eorum
et armenta eorum filios eorum et filias eorum
Numérotation du verset Ier. 3,25 

dormiemus in confusione nostra et operiet nos ignominia nostra quoniam Domino Deo nostro
peccavimus nos
et patres nostri ab adolescentia nostra usque ad hanc diem et non audivimus
vocem Domini Dei nostri

Capitulum 3

Numérotation du verset Ier. 3,1 
{t. 3: Erfurt, f. 124vb ; facsim., p. 104b} Vulgo dicitur si dimiserit vir uxorem suam et recedens ab eo duxerit virum alterum numquid revertetur ad eam ultra numquid non polluta et contaminata erit mulier illa
interl.| alii terra quia terram Israel adultere comparabat
marg.| SI  DIMISERIT etc. Ecce de fornicata et relicta muliere argumentum iustitie preponitur et tamen nobis post lapsum redeuntibus non iustitia sed pietas exhibetur ut colligamus si vobis delinquentibus tanta pietate parcitur a nobis nec post delictum redeuntibus quanta improbitate peccatur. Aut que ab illo erit super improbos venia qui non cessat vocare post culpam ? unde: et erunt oculi tui videntes preceptorem tuum et aures tue verbum post tergum monentis audient. Debemus igitur pietatem vocantis erubescere si iustitiam noluerimus formidare quia tanto graviori improbitate contemnitur quanto contemptus adhuc vocare non dedignatur.
marg.| SI  DIMISERIT  VIR  UXOREM  SUAM. Hoc dicere possumus adversus eos qui fidem {t. 3: Erfurt, f. 124vb ; facsim., p. 104b} Domini relinquentes et hereticorum erroribus irretiti post multas fornicationes et deceptionem suarum animarum simulant se reverti ad pristinam veritatem non ut deponant venena pectoris sed ut insinuent aliis.
tu autem fornicata es cum amatoribus multis
interl.| vel pastoribus hebreum enim remi pastores romi amatores significat
marg.| TU  AUTEM  FORNICATA  ES. Sive habuisti pastores multos in offensionem tui ut Deum scilicet offenderes et qui magistri esse debuerant ut alios ab omni errore prohiberent auctores impietatis extiterunt.
tamen revertere ad me dicit Dominus
interl.| post fornicationem suscipit penitentem et hortatur ut ad se revertatur
marg.| TAMEN  REVERTERE. Si revertebaris ad me dicit Dominus. Arguit impudentiam meretricis que post adulterium audet reverti ad maritum.
Numérotation du verset Ier. 3,2 
leva oculos tuos
interl.| o Hierusalem huc illucque
marg.| LEVA  OCULOS  TUOS. Iuxta anagogen his qui hereticos errores deserere se promittunt precipitur ut levent oculos in directum. Nisi enim recta viderint pristinam pravitatem damnare non possunt.
in directum et vide ubi non prostrata sis in viis sedebas exspectans eos quasi latro in solitudine et polluisti terram
interl.| vel interfecisti quia multi idolatrie malo perierunt
marg.| QUASI  LATRO  IN. Sicut solent latrones ad vesperam in desertis locis viatoribus insidiari sic tu ut concubitu tuo animas interficeres fornicantium.
marg.| Pro latrone in hebreo Arabe habetur quod et Arabes significare potest que gens latrociniis dedita usque ad terminos Palestine incursat et descendentibus de Ierusalem in Hierico obsidet vias. Unde homo quidam descendebat ab Ierusalem in Hierico et incidit in latrones.
in fornicationibus tuis et in malitiis tuis
Numérotation du verset Ier. 3,3 
quam ob rem
interl.| ablata est scilicet omnium rerum benedictio ut paterentur siccitatem sermonis Dei
prohibite sunt stille pluviarum et serotinus imber non fuit frons
interl.| Septuaginta: facies
mulieris {t. 3: Erfurt, f. 125ra ; facsim., p. 105a} meretricis facta est tibi
interl.| Septuaginta: facta est ad omnes
noluisti erubescere
interl.| erubescant heretici quia ad meliora nolunt converti
marg.| QUAMOBREM  PROHIBITE. GREGORIUS. Aliquando solis nomine claritas predicatorum designatur. Unde factus est sol ut saccus cilicinus etc. In extremo enim tempore sol quasi saccus cilicinus ostenditur quia fulgens vita predicantium ante reproborum oculos aspera et despecta demonstratur. Qui stellarum quoque claritate figurantur quia dum recta peccantibus referunt ve predicant tenebras noctis illustrant unde quia prohibite sunt stelle pluviarum. Quia vero sol per diem lucet stelle vero per noctem et plerunque per noctem presens vita signatur et per diem eterna patria predicatores sancti sol nobis fiunt cum contemplationem vere lucis aperiunt et stelle cum per activam vitam necessitatibus presentis vite prospiciunt.
marg.| FRONS  MULIERIS  MERETRICIS  FACTA  EST  TIBI. Hoc possumus dicere hereticis qui in erroribus suis gloriantur.
marg.| Quia supra dixit non peccavi arguit eam ut mulierem procacem que ad nullum declinare erubescit.
Numérotation du verset Ier. 3,4 
ergo saltem amodo voca me pater meus dux virginitatis mee tu es
marg.| DUX  VIRGINITATIS. Despondit Deus animam amplexibus suis et docet quomodo orare debeat et agere penitentiam. Quanto autem ille clementior qui salutis via post fornicationem ostendit tanto miserior meretrix que non vult recipere sanitatem.
Numérotation du verset Ier. 3,5 
numquid irasceris in perpetuum aut perseverabis in finem ecce locuta es et fecisti mala et potuisti et pro verbis penitentie verbis superbie blasphemasti. Implesti malam cogitationem tuam et ostendisti contra virum fortitudinem tuam ut possis facere quod sermone tractasti.1
1 et pro verbis penitentie... tractasti] om. Weber
interl.| < et pro verbis usque ad   tractasti> vacat in plerisque <codicibus>
Numérotation du verset Ier. 3,6 
et dixit Dominus ad me in diebus Iosie regis
interl.| fit hec prophetia in diebus Iosie regis iusti sub quo Ieremias orsus est prophetare
numquid vidisti que fecerit aversatrix Israel abiit sibimet super omnem montem excelsum et sub omne lignum frondosum
interl.| ubi maior voluptas
et fornicata est ibi
marg.| ET  DIXIT  DOMINUS etc. HIERONYMUS. Fit hec prophetia temporibus Iosie regis iusti sub quo cepit Ieremias prophetare. Si intellexisti populos duos Israel scilicet et gentium intellige transmigrationem Israel in populo Iudeorum et de eodem dictum: dimisi eam et dedi ei libellum repudii ut relinquens scilicet firmet exemplum. Iubet lex Moysi mulieri viro displicenti dari libellum repudii et dimitti et tunc viro licere ut alteram ducat. Sic intellige Iudeos accipientes libellum repudii et ideo a Deo omnino relinqui. Ubi enim apud eos prophete signa virtutum ubi manifestatio Dei ? non templum non victime non alius eius cultus lege expressus. Eiecti sunt de regionibus suis et ita dedit eis Deus libellum repudii.
marg.| Post eos nos qui in scripturis Iudei vocamur propter tribum Iuda ex cuius stirpe salvator descendit conversi sumus ad Dominum et novissima nostra in consummatione seculi similia erunt peccatis Iuda immo peiora. Unde: cum multiplicate fuerint iniquitates refrigescet caritas multorum. Qui autem perseveraverit usque in finem salvus erit. Et putas veniens filius homini inveniet fidem super terram ? Si etiam nunc iudicemus fidem nostram non multitudinem et voluntatem hominum non congregationem videbimus in tanto numero Ecclesiarum difficillime reperiri fidem difficile enim est plures esse bonos unde: multi vocati pauci electi. Si ergo dicit primum dimisi propter peccata Israel et reliqui eum in contaminatione Iudas autem audiens que acciderunt Israel noluit ad me converti de nostris peccatis loquitur qui legentes ea que passus est populus Iudeorum non timemus neque dicimus: si naturalibus ramis non pepercit quanto magis nec nobis parcet Deus ? Non enim tantum benignus est et non severus. Si benignus tantum esset bonitatem eius contemneremus. Si severus tantum desperaremus. Necessaria est nobis bonitas ob penitentiam et severitas ob delicta.
marg.| NUMQUID  VIDISTI etc. Facit comparationem inter duas et decem tribus que iam captivate erant ab Assiriis. Et cum hoc due tribus vidissent non emendaverunt se sed deterius fecerunt. Et hoc est quod dicit:numquid etc.
marg.| ADVERSATRIX  ISRAEL. Sub figura duarum sororum loquitur que de una stirpe Abrahe Isaac et Iacob sunt generate. Priorem adversatricem vocat que statuit in Dan et in Bethel vitulos aureos.
Numérotation du verset Ier. 3,7 
et dixi cum fecisset hec omnia ad me convertere et non est reversa et vidit prevaricatrix soror eius Iuda
interl.| in qua templum et religio imitatione germane paulatim recessit a Domino
Numérotation du verset Ier. 3,8 
quia pro eo quod moechata esset aversatrix Israel dimisissem eam et dedissem {t. 3: Erfurt, f. 125rb ; facsim., p. 105b} ei libellum repudii et non timuit prevaricatrix Iuda soror eius sed abiit et fornicata est etiam ipsa
marg.| ABIIT  SIBIMET etc. Secundum anagogen de hereticis prophetia est qui falsi nominis scientiam heretica subtilitate putant se sectari et ascendere montem superbie et carnis voluptatibus delibuti sub omni ligno frondoso et ameno exponunt fornicationem suam. Qui cum tradantur diabolo in interitum carnis frequenter evenit ut domus Iuda id est confessionis et vere fidei non terreatur exemplo sed multo maiora committat et fornicatione sua contaminet terram Ecclesie et mechetur cum ligno et lapide dogmata Deo contraria sequens. Si autem vir ecclesiasticus corrigere voluerit errantem et putridas carnes resecare et ad penitentiam retrahere eos qui secuti sunt falsitatem illi nihilominus sub specie ecclesiastice veritatis antiquum sequuntur errorem.
marg.| ET  VIDIT  PREVARICATRIX. Aliorum tormenta aliorum remedia sunt. Cumque punitur homicida recipit quidem ipse quod fecit sed alii terrentur a scelere. Decem tribubus que vocabantur Israel captis ab Assiriis in Medamque translatis due tribus Iuda et Beniamin que debuerunt similia formidare et tota mente ad Deum converti vicerunt decem tribuum scelera ut in templo Dei statuam baal ponerent que in Ezechiele dicitur idolum ad zelum et emulationem Domini collocatum.
Numérotation du verset Ier. 3,9 
et facilitate fornicationis sue contaminavit terram et moechata est cum lapide et cum ligno
marg.| ET  MECHATA  EST. ORIGENES. Et mechatur lignum et lapidem etc. Quando peccamus duro corde contra Deum lapidem fornicamur quando peccamus in voluptate mechamur subter omne lignum nemorosum. Et in his omnibus non est conversa ad me prevaricatrix Iuda ex toto corde suo sed in mendacio. Nos quoque conversi sumus ad Dominum sed non ex toto corde sed in mendacio. Neque vero ait non est conversa ad me prevaricatrix Iuda et tacuit sed addidit ex toto corde suo sed in mendacio ut ostenderet eos qui non ex toto corde convertuntur in mendacio non in veritate converti.
Numérotation du verset Ier. 3,10 
et in omnibus his non est reversa ad me prevaricatrix soror eius Iuda in toto corde suo sed in mendacio ait Dominus
Numérotation du verset Ier. 3,11 
et dixit Dominus ad me iustificavit animam suam
interl.| quia statim in principio periit
aversatrix Israel comparatione prevaricatricis Iuda
interl.| que illius cruciatibus potuit emendari
marg.| IUSTIFICAVIT  ANIMAM. Iustificata est Sodoma soror tua ex te. Et alibi: descendit hic iustificatus in domum suam ab illo.
Numérotation du verset Ier. 3,12 
vade
interl.| alii lege
et clama
interl.| verbum hebraicum carathat voca et clama et lege sonat
sermones istos contra aquilonem et dices revertere aversatrix Israel ait Dominus et non avertam faciem meam
interl.| unde averte faciem tuam a peccatis meis
a vobis quia sanctus ego sum dicit Dominus et non irascar in perpetuum
marg.| VADE  ET  CLAMA etc. HIERONYMUS. Contra aquilonem et Assyrios dirigitur sermone et ad decem et ad duas tribus et earum reversio predicatur.
marg.| ET  NON  AVERTAM. Unde averte faciem tuam. Alii vero obfirmabo faciem meam contra vos id est non austeritate iudicis sed vultu misericordie suscipiam vos. Sanctus enim et misericors sum ut ultra non memirerim iniquitatis vestre. Hoc ad hereticos et negligentes in Ecclesia referri potest qui quotidie per ecclesiasticos viros ad penitentiam vocantur quibus proprie aptatur. Et vocem meam non audistis. Omnis autem hereticus habitat in aquilone sine fidei calore nec illud apostoli potest audire spiritu ferventes etc. Et quia se voluptatibus tradidit a Domino recessit et vias suas alienis dogmatibus dispersit et voluptatem secutus est. Nulla enim heresis nisi propter gulam et ventrem se ducens mulierculas oneratas peccatis semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes de quibus vere dicitur: Qui devorant populum meum sicut escam panis.
Numérotation du verset Ier. 3,13 
tamen scito iniquitatem tuam quia in Dominum Deum tuum prevaricata es et dispersisti vias tuas alienis
interl.| idolis
sub omni ligno frondoso
interl.| ubi delicata et amena religio
et vocem meam non audisti ait Dominus
marg.| TAMEN  SCITO. Quia cum misertus fuero tui ne te iustum putes sed semper memento iniquitatis tue et superbie colla dimitte ut qui per arrogantiam offendisti per humilitatem placare Deum possis.
Numérotation du verset Ier. 3,14 
convertimini {t. 3: Erfurt, f. 125va ; facsim., p. 106a} filii revertentes
interl.| alii vagi et recedentes
dicit Dominus quia ego vir vester
interl.| vel dominator vestri
et assumam vos unum
interl.| in unitate fidei
interl.| non enim omnium est fides
de civitate
interl.| mundi
et duos
interl.| in dilectione Dei et proximi
de cognatione
interl.| carnis
et introducam vos in Sion
interl.| de qua: «Gloriosa dicta sunt de te civitas Dei»
marg.| CONVERTIMINI etc. HIERONYMUS. Iudei putant hoc completum esse post {t. 3: Erfurt, f. 125va ; facsim., p. 106a} reversionem de Babylone sub Zorobabel et quod non omnes fuerunt reversi in hoc significari.   Assumam vos etc. Sed melius completur in adventu Christi quando reliquie salvantur. Unde Apostolusa: «Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen2«.
a Rm. 9, 29.
2 semen] + de Rusch
Numérotation du verset Ier. 3,15 
et dabo vobis pastores
interl.| apostolos et apostolicos viros
iuxta cor meum et pascent vos
interl.| credentes
scientia
interl.| Christi
et doctrina
interl.| non iudaicis cerimoniis
Numérotation du verset Ier. 3,16 
cumque multiplicati fueritis
interl.| in toto orbe multiplicato evangelio
et creveritis in terra
interl.| in omnem terram exivit sonus eorum etc.
in diebus illis ait Dominus non dicent ultra arca testamenti Domini neque ascendet super cor neque recordabuntur illius nec visitabitur nec fiet ultra
marg.| CUMQUE  MULTIPLICATI. HIERONYMUS. Alii hec ad finem temporum referunt quando subintrante plenitudine gentium omnis Israel salvus fiet.
marg.| ARCA  TESTAMENTI. HIERONYMUS. In arca que custos erat mosaice legis non habebunt fiduciam sed et ipsi erunt in templum Dei. Nec iuxta errantes Nazareos abolitis inservient sacrificiis sed spiritualem cibum sectabuntur.
Numérotation du verset Ier. 3,17 
in tempore illo vocabunt Hierusalem
interl.| Ecclesiam
interl.| visio pacis de qua factus est in pace locus eiusA
A ¶Codd. : Rusch {MM2023}
marg.| VOCABUNT. Qui olim dicebantb: « Qui sedes super cherubim manifestare coram Ephraim » etc.B
b Ps. 79, 2.
B ¶Codd. : Rusch {MM2023}
marg.| Inter duo cherubim in propitiatorio Domini maiestas apparebat et loquebatur Moysi et sacerdotibus sed modo aliter tempore fidei.
solium Domini et congregabuntur ad eam
interl.| omnes qui perfecte credentes thronus Dei erunt
omnes gentes
interl.| fideles
in nomine Domini in Hierusalem
interl.| Ecclesiam
et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi
interl.| facientes desideria sua et sequentes errores suos sed dicent adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua
Numérotation du verset Ier. 3,18 
in diebus illis ibit domus Iuda ad domum Israel et venient simul de terra aquilonis
interl.| durissimi frigoris
ad terram
interl.| promissionis
quam dedi
interl.| sicut promisi
patribus vestris
interl.| Abraham Isaac et Iacob
marg.| IN  DIEBUS  ILLIS. Hoc proprie in Christi adventu completur cum duodecim tribus simul evangelio credunt et terram aquilonis relinquunt et diaboli imperium.
Numérotation du verset Ier. 3,19 
ego
interl.| Christus
autem dixi
interl.| vox Christi
quomodo ponam te in filiis
interl.| ut fiat unum ovile
et tribuam tibi terram
interl.| viventium
desiderabilem hereditatem preclaram exercituum
interl.| id est fortium
interl.| Theodotio: robustissimi scilicet Christi
gentium et dixi patrem
interl.| qui credit in me credit in Deum Patrem
vocabis
interl.| o Israel
me et post me
interl.| imitando
ingredi non cessabis
interl.| obediendo
marg.| IN  FILIIS. In numero filiorum qui de gentibus crediderunt. Quotquot enim receperunt e dedit eis potestatem filios Dei fieri.
Numérotation du verset Ier. 3,20 
sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum
interl.| non virum
sic contempsit
interl.| in perniciem suam
me
interl.| salvatorem
domus Israel dicit Dominus
marg.| MULIER  AMATOREM. Semel mixta videns eum servire libidini sue et in se mutatam legem nature per quam quondam viro subiecta fuerat dicente Domino et abs te conversio eius
Numérotation du verset Ier. 3,21 
vox in viis
interl.| vel in plateis
audita est ploratus et ululatus filiorum Israel quoniam iniquam fecerunt viam suam
interl.| vitio suo
obliti sunt Domini Dei sui
marg.| VOX  IN  VIIS #de Libenter suscipit Dominus penitentem occurrit filio inopia et squalore confecto pristinis vestibus induit gratiam reddit revertenti si tamen cum ploratu et ululatu redeat ad Patrem.
Numérotation du verset Ier. 3,22 
interl.| sed
convertimini filii revertentes
interl.| quia intellectis patrum peccatis cum ploratu et ululatu redeunt ad Patrem
et sanabo aversiones vestras
interl.| quibus aversi esti a Domino
ecce nos venimus ad te
interl.| dicat hoc penitens et omnem superbiam relinquens
tu enim es {t. 3: Erfurt, f. 125vb ; facsim., p. 106b} Dominus Deus noster
marg.| AVERSIONES. Alii conversiones quamvis propria voluntate ad eum convertamur nisi tamen ille nos traxerit et cupiditatem nostram suo perfidio corroboraverit non possumus esse salvi. intelligimus et de populo Iudeorum ad eum revertente et de hereticis qui Dominum dereliquerunt.
Numérotation du verset Ier. 3,23 
vere mendaces erant colles multitudo montium
interl.| vel altitudo qua superbitur contra Deum
vere in Domino
interl.| non in aliis
Deo nostro salus Israel
Numérotation du verset Ier. 3,24 
confusio
interl.| unde scriptum est defecerunt scrutantes scrutinio
comedit laborem patrum nostrorum
interl.| hereticorum
ab adolescentia nostra greges eorum
interl.| quos deceperunt
et armenta eorum filios eorum et filias eorum
interl.| qui in heresi profecerant
Numérotation du verset Ier. 3,25 
dormiemus in confusione nostra et operiet nos ignominia nostra quoniam Domino Deo nostro
interl.| Christo
peccavimus nos
interl.| non solum quando in carne apparuit sed et antequam venerit
et patres nostri ab adolescentia nostra usque ad hanc diem et non audivimus
interl.| si crederetis Moysi forsitan et mihi de me enim ille scripsit
vocem Domini Dei nostri
interl.| qui parentibus nostris loquebatur
marg.| DORMIEMUS. Vox Israel qui Deum suum non audivit et heretici penitentis. Pars enim est salutis peccata nosse et confiteri unde: dic tu prius iniquitates tuas ut iustificeris.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ier. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=34&chapitre=34_3)

Notes :