Glossa ordinaria

Capitulum 33

Numérotation du verset Ier. 33,1 

Et factum est verbum Domini ad Ieremiam secundo cum adhuc clausus esset in atrio carceris
dicens
Numérotation du verset Ier. 33,2 

hec dicit Dominus
qui facturus est Dominus et formaturus illud et paraturus Dominus nomen eius
Numérotation du verset Ier. 33,3 

clama ad me et exaudiam te et annuntiabo tibi grandia et firma que nescis
Numérotation du verset Ier. 33,4 

quia hec dicit Dominus Deus Israel ad domos urbis huius et ad domos regis Iuda que destructe sunt et ad munitiones et gladium
Numérotation du verset Ier. 33,5 

venientium ut dimicent cum Chaldeis et impleant eas cadaveribus hominum quas percussi in furore meo et in indignatione mea abscondens faciem meam a civitate hac propter omnem malitiam eorum
Numérotation du verset Ier. 33,6 

ecce ego obducam ei cicatricem et sanitatem et curabo eos et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis
Numérotation du verset Ier. 33,7 

et convertam conversionem Iuda et conversionem Hierusalem et edificabo eos sicut a principio
Numérotation du verset Ier. 33,8 

et emundabo illos ab omni iniquitate sua in qua peccaverunt mihi
et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum in quibus deliquerunt mihi et spreverunt me
Numérotation du verset Ier. 33,9 

et
erit mihi in nomen et in gaudium et in laudem et in exultationem cunctis gentibus terre que audierint omnia bona que ego facturus sum eis et pavebunt et turbabuntur in universis bonis et in omni pace quam ego faciam ei
Numérotation du verset Ier. 33,10 

hec dicit Dominus adhuc audietur in loco isto quem vos dicitis esse desertum eo quod non sit homo et iumentum in civitatibus Iuda et foris Hierusalem que desolate sunt absque homine et absque habitatore et absque pecore
Numérotation du verset Ier. 33,11 

vox gaudii
et vox letitie
vox sponsi
et vox sponse
vox dicentium confitemini Domino exercituum quoniam bonus Dominus quoniam in eternum misericordia eius et portantium
vota in domum Domini
reducam enim conversionem
terre sicut a principio
dicit Dominus
Numérotation du verset Ier. 33,12 

hec dicit Dominus exercituum adhuc erit in loco isto deserto absque homine et absque iumento et in cunctis civitatibus eius habitaculum pastorum
accubantium greges1
1 gresges] gregum Weber
Numérotation du verset Ier. 33,13 

in civitatibus montuosis et in civitatibus campestribus et in civitatibus que ad austrum sunt
et in terra Beniamin et in circuitu Hierusalem et in civitatibus Iuda adhuc transibunt greges
ad manum
numerantis
ait Dominus
Numérotation du verset Ier. 33,14 

ecce dies veniunt dicit Dominus et suscitabo verbum bonum
quod locutus sum ad domum Israel et ad domum Iuda
Numérotation du verset Ier. 33,15 

in diebus illis et in tempore illo germinare faciam David germen iustitie et faciet iudicium et iustitiam in terra
Numérotation du verset Ier. 33,16 

in diebus illis salvabitur Iuda et Hierusalem
habitabit
confidenter
et hoc est quod
vocabit eam Dominus iustus noster
Numérotation du verset Ier. 33,17 

quia hec dicit Dominus non interibit de David vir
qui sedeat super thronum domus Israel
Numérotation du verset Ier. 33,18 

et de sacerdotibus et levitis non interibit
vir a facie mea qui offerat holocaustomata et incendat sacrificium et cedat victimas cunctis diebus
Numérotation du verset Ier. 33,19 

et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens
Numérotation du verset Ier. 33,20 

hec dicit Dominus si irritum fieri potest pactum meum cum die et pactum meum cum nocte ut non sit dies et nox in tempore suo
Numérotation du verset Ier. 33,21 

et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo ut non sit ex eo filius qui regnet in throno eius et levite et sacerdotes ministri mei
Numérotation du verset Ier. 33,22 

sicuti numerari non possunt stelle celi et metiri arena maris sic multiplicabo semen David servi mei
et levitas ministros meos
Numérotation du verset Ier. 33,23 

et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens
Numérotation du verset Ier. 33,24 

numquid non vidisti quid populus
hic locutus sit
dicens due cognationes
quas elegerat Dominus
abiecte sunt
et populum meum despexerunt
eo quod non sit ultra gens coram eis
Numérotation du verset Ier. 33,25 

hec dicit Dominus si pactum meum inter diem et noctem et leges celo et terre non posui
Numérotation du verset Ier. 33,26 

equidem et semen Iacob et David servi mei proiciam ut non assumam de semine eius principes seminis Abraham et Isaac et Iacob
reducam enim conversionem eorum et miserebor eis

Capitulum 33

Numérotation du verset Ier. 33,1 
{t. 3: Erfurt, f. 149rb ; facsim., p. 153b} Et factum est verbum Domini ad Ieremiam secundo cum adhuc clausus esset in atrio carceris
interl.| ubi Sedechias clauserat eum
dicens
marg.| ET  FACTUM  EST. Predicit quod sicut peccatoribus vindicta ita penitentibus paretur medicina ubi enim per indignationem Domini iacuerant cadavera ibi conversorum reedificabuntur tabernacula cum bonorum omnium abundantia ut inde gloria Domini predicetur et laus et letitia in omnibus gentibus oriatur. Quod quidam ad resolutionem captivitatis chaldaice referunt sed melius videtur ad christiana tempora referri ubi spiritualiter Dominus fidelibus suis universa bona tribuit ut in omni pace et concordia conversentur unde pacem meam do vobis pacem relinquo vobis et alibi. Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem. Cum vero de Babylone redissent finitime gentes infestabant prohibentes reedificare templum et civitatem. In Machabeorum quoque temporibus plurima adversa passi sunt nec umquam plenam securitatem habuerunt donec a Romanis per totum orbem dispersi sunt.
Numérotation du verset Ier. 33,2 
hec dicit Dominus
interl.| cuius omnes servi sunt
qui facturus est Dominus et formaturus illud et paraturus Dominus nomen eius
Numérotation du verset Ier. 33,3 
clama ad me et exaudiam te et annuntiabo tibi grandia et firma que nescis
marg.| CLAMA  AD  ME etc. Ostendit quod per orationes prophetarum et sanctorum qui fuerunt in plebe Dominus placatus sit et revelaverit eis reversionem in terram suam que ad huc occulta latebat.
marg.| Supra dictum est noli orare pro populo hoc etc. Nunc autem dicitur clama ad me et exaudiam te quia imminentem captivitatem Dominus avertere noluit ut primum solverent penam peccati sui postea vero reversionem non negavit quam modo promittit.
Numérotation du verset Ier. 33,4 
quia hec dicit Dominus Deus Israel ad domos urbis huius et ad domos regis Iuda que destructe sunt et ad munitiones et gladium
Numérotation du verset Ier. 33,5 
venientium ut dimicent cum {t. 3: Erfurt, f. 149va ; facsim., p. 154a} Chaldeis et impleant eas cadaveribus hominum quas percussi in furore meo et in indignatione mea abscondens faciem meam a civitate hac propter omnem malitiam eorum
Numérotation du verset Ier. 33,6 
ecce ego obducam ei cicatricem et sanitatem et curabo eos et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis
Numérotation du verset Ier. 33,7 
et convertam conversionem Iuda et conversionem Hierusalem et edificabo eos sicut a principio
Numérotation du verset Ier. 33,8 
et emundabo illos ab omni iniquitate sua in qua peccaverunt mihi
interl.| in adventu Christi
et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum in quibus deliquerunt mihi et spreverunt me
Numérotation du verset Ier. 33,9 
et
interl.| hoc
erit mihi in nomen et in gaudium et in laudem et in exultationem cunctis gentibus terre que audierint omnia bona que ego facturus sum eis et pavebunt et turbabuntur in universis bonis et in omni pace quam ego faciam ei
Numérotation du verset Ier. 33,10 
hec dicit Dominus adhuc audietur in loco isto quem vos dicitis esse desertum eo quod non sit homo et iumentum in civitatibus Iuda et foris Hierusalem que desolate sunt absque homine et absque habitatore et absque pecore
marg.| ADHUC  AUDIETUR. Ne desperent Iudei propter minas et captivitates futuras restaurationis bona promittit ut locus qui desertus fuerat propter scelera habitatorum propter correctionem et emendationem habitetur.
marg.| Mystice: Ecclesia gentilium que deserta fuerat a Domino per idolatriam et scelerum immanitatem habitatur per Christi fidem et repletur multitudinem credentium ex diversis nationibus cui per Isaiam dicitur: letabitur deserta et invia et exultabit solitudo etc. et alibi: lauda sterilis que non paris decanta laudem et ymnum que non parturis quia multi filii deserte.
Numérotation du verset Ier. 33,11 
vox gaudii
interl.| predicatio evangelii
et vox letitie
interl.| alleluia
vox sponsi
interl.| Christi
et vox sponse
interl.| Ecclesie
vox dicentium confitemini Domino exercituum quoniam bonus Dominus quoniam in eternum misericordia eius et portantium
interl.| seipsos
vota in domum Domini
interl.| non manu factam
reducam enim conversionem
interl.| gentium
terre sicut a principio
interl.| ut sit omnibus una fides et in confessione labium unum
dicit Dominus
Numérotation du verset Ier. 33,12 
hec dicit Dominus exercituum adhuc erit in loco isto deserto absque homine et absque iumento et in cunctis civitatibus eius habitaculum pastorum
interl.| apostolorum et evangelistarum et doctorum novi testamenti
accubantium greges1
1 gresges] gregum Weber
interl.| vel: gregum
marg.| ACCUBANTIUM  GREGES etc. Greges Ecclesie scilicet de gentibus congregate que in culmine virtutum consistunt et tamen humilitatem non deserunt sed per fervorem Spiritus Sancti exercent studium bone operationis et dilectionis iura servant quibus sociantur greges vel gentes que in terra Beniamin in circuitu Hierusalem et in civitatibus Iuda versantur quia de illo priori populo multi sunt qui ad fidem Christi et ovium suarum numerum pertinent de quibus dicitur: oves mee vocem meam audiunt et ego agnosco meas et sequuntur me.
Numérotation du verset Ier. 33,13 
in civitatibus montuosis et in civitatibus campestribus et in civitatibus {t. 3: Erfurt, f. 149vb ; facsim., p. 154b} que ad austrum sunt
interl.| Spiritus Sancti fervorem
et in terra Beniamin et in circuitu Hierusalem et in civitatibus Iuda adhuc transibunt greges
interl.| viam huius vite
ad manum
interl.| iuxta disposicionem scilicet veri pastoris viventes qui ait gaudete quia nomina vestra scripta sunt in celis
numerantis
interl.| qui numerat mutitudinem stellarum
ait Dominus
Numérotation du verset Ier. 33,14 
ecce dies veniunt dicit Dominus et suscitabo verbum bonum
interl.| adventum Filii quo Verbum Dei caro factum est et habitavit in nobis
quod locutus sum ad domum Israel et ad domum Iuda
interl.| prophetas
marg.| AD  DOMUM  ISRAEL. De quibus Isaias erit in novissimis diebus preparatus mons domus Domini in vertice montium etc.
Numérotation du verset Ier. 33,15 
in diebus illis et in tempore illo germinare faciam David germen iustitie et faciet iudicium et iustitiam in terra
interl.| Christum qui fecit iudicium et iustitiam in terra quia iustitia cingulum lumborum eius et fides cinctorium renum eius
Numérotation du verset Ier. 33,16 
in diebus illis salvabitur Iuda et Hierusalem
interl.| apostoli et primitiva Ecclesia
habitabit
interl.| in fide Christi
confidenter
interl.| sub protectione Dei
et hoc est quod
interl.| quod alibi dicitur Emanuel id est nobiscum Deus quia Verbum caro factum est et habitavit in nobis
vocabit eam Dominus iustus noster
interl.| reddens unicuique iuxta opera sua
Numérotation du verset Ier. 33,17 
quia hec dicit Dominus non interibit de David vir
interl.| Christus et membra eius
qui sedeat super thronum domus Israel
interl.| Ecclesie
marg.| NON  INTERIBIT. RABANUS. Hoc testimonium regno iudaici populi nec sacerdotio potest aptari necesse est ergo ut ad regnum Christi et sacerdotium transferatur de quo dicitur: ponam in seculum seculi semen eius et thronum eius sicut dies celi et alibi: iuravit Dominus et non penitebit eum tu es sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech. Huius sacerdotis membra sunt filii Ecclesie unde Petrus: vos estis genus electum regale sacerdotium etc. Hic holocausta et sacrificia offert gratissima Patri.
Numérotation du verset Ier. 33,18 
et de sacerdotibus et levitis non interibit
interl.| quia Christi sacerdotium eternum
vir a facie mea qui offerat holocaustomata et incendat sacrificium et cedat victimas cunctis diebus
Numérotation du verset Ier. 33,19 
et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens
marg.| ET  FACTUM  EST  VERBUM  DOMINI etc. RABANUS. Congrua similitudine hostes insultantes populo Dei confundit quia sicut leges celi et terre diei et noctis in ordine suo immobiliter persistunt sic promissio Dei immobilis permanebit duas cognationes a Domino electas regalem et sacerdotalem tribum vel duas que fuerunt in Hierusalem et decem que fuerunt in Samaria possumus intelligere. Has elegit Dominus quando patribus eorum promisit terram fluentem lace et melle. Sed licet plurimi eorum in veritate erraverunt plerique tamen in fide recta et operatione bona probati inventi sunt quia ex ipsis apostoli et primitiva Ecclesia.
Numérotation du verset Ier. 33,20 
hec dicit Dominus si irritum fieri potest pactum meum cum die et pactum meum cum nocte ut non sit dies et nox in tempore suo
marg.| HEC  DICIT  DOMINUS. Supra dixerat de creatione solis lune et stellarum et cursu earum quod earum leges mutari non possunt nunc similiter dicit pactum diei et noctis irritum non posse fieri neque pactum Domini cum David. Finito enim sacerdotio legali Christi regnum et sacerdotium in eternum manebit.
Numérotation du verset Ier. 33,21 
et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo ut non sit ex eo filius qui regnet in throno eius et levite et sacerdotes ministri mei
Numérotation du verset Ier. 33,22 
sicuti numerari non possunt stelle celi et metiri arena maris sic multiplicabo semen David servi mei
interl.| spirituale cuius summa soli Deo nota qui numerat multitudinem stellarum etc.
et levitas ministros meos
Numérotation du verset Ier. 33,23 
et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens
Numérotation du verset Ier. 33,24 
numquid non vidisti quid populus
interl.| hostium
hic locutus sit
interl.| insultando
dicens due cognationes
interl.| sacerdotalis et regia vel Iudas et Israel
interl.| quibus promiserat terram fluentem lacte et melle
abiecte sunt
interl.| ex toto
et populum meum despexerunt
#hoc dicentes
eo quod non sit ultra gens coram eis
interl.| reputatione ipsorum
Numérotation du verset Ier. 33,25 
hec dicit Dominus si pactum meum inter diem et noctem et leges celo et terre non posui
Numérotation du verset Ier. 33,26 
equidem et semen Iacob et David servi mei proiciam ut non assumam de semine eius principes seminis Abraham et Isaac et Iacob
interl.| de quibus dicitur nati sunt tibi filii constitues eos principes super omnem terram
reducam enim conversionem eorum et miserebor eis



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ier. Capitulum 33), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=34&chapitre=34_33)

Notes :