Capitulum 42
Numérotation du verset
Ier. 42,1
Et accesserunt omnes principes bellatorum et Ioannan filius Caree et Iezonias filius Osie1 et reliquum vulgus a parvo usque ad magnum
1 Osie
Rusch
] Iosie Ω, Osaie
Weber
Numérotation du verset
Ier. 42,2
dixeruntque ad Ieremiam prophetam cadat oratio nostra in conspectu tuo et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum pro universis reliquiis istis quia derelicti sumus pauci de pluribus sicut oculi tui nos intuentur
Numérotation du verset
Ier. 42,3
et annuntiet nobis Dominus Deus tuus viam per quam pergamus et verbum quod faciamus
Numérotation du verset
Ier. 42,4
dixit autem ad eos Ieremias propheta audivi ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra omne verbum quodcumque responderit mihi indicabo vobis nec celabo vos quicquam
Numérotation du verset
Ier. 42,5
et illi dixerunt ad Ieremiam sit Dominus inter nos testis veritatis et fidei si non iuxta omne verbum in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos sic faciemus
Numérotation du verset
Ier. 42,6
sive bonum est sive malum voci Domini Dei nostri ad quem mittimus te obediemus ut bene sit nobis cum audierimus vocem Domini Dei nostri
Numérotation du verset
Ier. 42,7
cum autem completi essent decem dies factum est verbum Domini ad Ieremiam
Numérotation du verset
Ier. 42,8
vocavitque Ioannan filium Caree et omnes principes bellatorum qui erant cum eo et universum populum a minimo usque ad magnum
Numérotation du verset
Ier. 42,9
et dixit ad eos hec dicit Dominus Deus Israel ad quem misistis me ut prosternerem preces vestras in conspectu eius
Numérotation du verset
Ier. 42,10
si quiescentes manseritis in terra hac edificabo vos et non destruam plantabo et non evellam iam enim placatus sum super malo quod feci vobis
Numérotation du verset
Ier. 42,11
nolite timere a facie regis Babylonis quem vos pavidi formidatis nolite eum metuere dicit Dominus quia vobiscum sum ego ut salvos faciam vos et eruam de manu eius
Numérotation du verset
Ier. 42,12
et dabo vobis misericordiam et miserebor vestri et habitare vos faciam in terra vestra
Numérotation du verset
Ier. 42,13
si autem dixeritis vos non habitabimus in terra ista nec audiemus vocem Domini Dei nostri
Numérotation du verset
Ier. 42,14
dicentes nequaquam sed ad terram Egypti pergemus ubi non videbimus bellum et clangorem tube non audiemus et famem non sustinebimus et ibi habitabimus
Numérotation du verset
Ier. 42,15
propter hoc nunc audite verbum Domini reliquie Iuda hec dicit Dominus exercituum Deus Israel si posueritis faciem vestram ut ingrediamini Egyptum et intraveritis ut ibi habitetis
Numérotation du verset
Ier. 42,16
gladium quem vos formidatis ibi comprehendet vos in terra Egypti et fames pro qua estis solliciti adherebit vobis in Egypto et ibi moriemini
Numérotation du verset
Ier. 42,17
omnesque viri qui posuerint faciem suam ut ingrediantur Egyptum et habitent ibi morientur gladio et fame et peste nullus de eis remanebit nec effugient a facie mali quod ego afferam super eos
Numérotation du verset
Ier. 42,18
quia hec dicit Dominus exercituum Deus Israel sicut conflatus est furor meus et indignatio mea super habitatores Hierusalem sic conflabitur indignatio mea super vos cum ingressi fueritis Egyptum et eritis in iusiurandum et in stuporem et in maledictum et in opprobrium et nequaquam ultra videbitis locum istum
Numérotation du verset
Ier. 42,19
verbum Domini super vos reliquie Iuda nolite intrare Egyptum scientes scietis quia obtestatus sum vobis hodie
Numérotation du verset
Ier. 42,20
quia decepistis animas vestras vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum dicentes ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum et iuxta omnia quecumque dixerit tibi Dominus Deus noster sic annuntia nobis et faciemus
Numérotation du verset
Ier. 42,21
et annuntiavi vobis hodie et non audistis vocem Domini Dei vestri super universis pro quibus misit me ad vos
Numérotation du verset
Ier. 42,22
nunc ergo scientes scietis quia gladio et fame et peste moriemini in loco ad quem voluistis intrare ut habitaretis ibi
Capitulum 42
Numérotation du verset
Ier. 42,1
{t. 3: Erfurt, f. 154va ; facsim., p. 164a} Et accesserunt omnes principes bellatorum et Ioannan filius Caree et Iezonias filius Osie1 et reliquum vulgus a parvo usque ad magnum
1 Osie
Rusch
] Iosie Ω, Osaie
Weber
Numérotation du verset
Ier. 42,2
dixeruntque ad Ieremiam prophetam cadat oratio nostra in conspectu tuo et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum pro universis reliquiis istis quia derelicti sumus pauci de pluribus sicut oculi tui nos intuentur
Numérotation du verset
Ier. 42,3
et annuntiet nobis Dominus Deus tuus viam per quam pergamus et verbum quod faciamus
Numérotation du verset
Ier. 42,4
dixit autem ad eos Ieremias propheta audivi ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra omne verbum quodcumque responderit mihi indicabo vobis nec celabo vos quicquam
Numérotation du verset
Ier. 42,5
et illi dixerunt ad Ieremiam sit Dominus inter nos testis veritatis et fidei si non iuxta omne verbum in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos sic faciemus
Numérotation du verset
Ier. 42,6
sive bonum est sive malum voci Domini Dei nostri ad quem mittimus te obediemus ut bene sit nobis cum audierimus vocem Domini Dei nostri
Numérotation du verset
Ier. 42,7
cum autem completi essent decem dies factum est verbum Domini ad Ieremiam
Numérotation du verset
Ier. 42,8
vocavitque Ioannan filium {t. 3: Erfurt, f. 154vb ; facsim., p. 164b} Caree et omnes principes bellatorum qui erant cum eo et universum populum a minimo usque ad magnum
Numérotation du verset
Ier. 42,9
et dixit ad eos hec dicit Dominus Deus Israel ad quem misistis me ut prosternerem preces vestras in conspectu eius
Numérotation du verset
Ier. 42,10
si quiescentes manseritis in terra hac edificabo vos et non destruam plantabo et non evellam iam enim placatus sum super malo quod feci vobis
Numérotation du verset
Ier. 42,11
nolite timere a facie regis Babylonis quem vos pavidi formidatis nolite eum metuere dicit Dominus quia vobiscum sum ego ut salvos faciam vos et eruam de manu eius
Numérotation du verset
Ier. 42,12
et dabo vobis misericordiam et miserebor vestri et habitare vos faciam in terra vestra
Numérotation du verset
Ier. 42,13
si autem dixeritis vos non habitabimus in terra ista nec audiemus vocem Domini Dei nostri
Numérotation du verset
Ier. 42,14
dicentes nequaquam sed ad terram Egypti pergemus ubi non videbimus bellum et clangorem tube non audiemus et famem non sustinebimus et ibi habitabimus
Numérotation du verset
Ier. 42,15
propter hoc nunc audite verbum Domini reliquie Iuda hec dicit Dominus exercituum Deus Israel si posueritis faciem vestram ut ingrediamini Egyptum et intraveritis ut ibi habitetis
Numérotation du verset
Ier. 42,16
gladium quem vos formidatis ibi comprehendet vos in terra Egypti et fames pro qua estis solliciti adherebit vobis in Egypto et ibi moriemini
Numérotation du verset
Ier. 42,17
omnesque viri qui posuerint faciem suam ut ingrediantur Egyptum et habitent ibi morientur gladio et fame et peste nullus de eis remanebit nec effugient a facie mali quod ego afferam super eos
Numérotation du verset
Ier. 42,18
quia hec dicit Dominus exercituum Deus Israel sicut conflatus est furor meus et indignatio mea super habitatores Hierusalem sic conflabitur indignatio mea super vos cum ingressi fueritis Egyptum et eritis in iusiurandum et in stuporem {t. 3: Erfurt, f. 155ra ; facsim., p. 165a} et in maledictum et in opprobrium et nequaquam ultra videbitis locum istum
Numérotation du verset
Ier. 42,19
verbum Domini super vos reliquie Iuda nolite intrare Egyptum scientes scietis quia obtestatus sum vobis hodie
Numérotation du verset
Ier. 42,20
quia decepistis animas vestras vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum dicentes ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum et iuxta omnia quecumque dixerit tibi Dominus Deus noster sic annuntia nobis et faciemus
Numérotation du verset
Ier. 42,21
et annuntiavi vobis hodie et non audistis vocem Domini Dei vestri super universis pro quibus misit me ad vos
Numérotation du verset
Ier. 42,22
nunc ergo scientes scietis quia gladio et fame et peste moriemini in loco ad quem voluistis intrare ut habitaretis ibi
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ier. Capitulum 42), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=34&chapitre=34_42)

Notes :