Capitulum 47
Numérotation du verset
Ier. 47,1
{t. 3: Erfurt, f. 157ra ; facsim., p. 169a} Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam contra Palestinos antequam percuteret pharao Gazam
Numérotation du verset
Ier. 47,2
hec dicit Dominus ecce aque
ascendunt ab aquilone et erunt quasi torrens
inundans et operient terram et plenitudinem eius urbem et habitatores eius clamabunt homines
et ululabit omnis habitator terre
Numérotation du verset
Ier. 47,3
ab strepitu
pompe armorum et bellatorum eius a commotione quadrigarum eius et multitudine rotarum illius non respexerunt patres filios manibus dissolutis
Numérotation du verset
Ier. 47,4
pro adventu diei in quo vastabuntur omnes Philistiim et dissipabitur Tyrus et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis suis depopulatus est enim Dominus Palestinos
reliquias insule Cappadocie
Numérotation du verset
Ier. 47,5
venit calvitium super Gazam
conticuit
Ascalon
et reliquie vallis earum usquequo concideris
Numérotation du verset
Ier. 47,6
o mucro Domini
usquequo non quiescis
ingredere in vaginam tuam
refrigerare
et sile
Numérotation du verset
Ier. 47,7
quomodo quiescet cum Dominus preceperit ei adversus Ascalonem et adversus maritimas eius regiones ibique condixerit illi
Capitulum 47
Numérotation du verset
Ier. 47,1
{t. 3: Erfurt, f. 157ra ; facsim., p. 169a} Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam contra Palestinos antequam percuteret pharao Gazam
marg.|
QUOD
FACTUM
EST
VERBUM etc. Ieremias sicut Isaias et Ezechiel vicinis nationibus plagas venturas predicit quia populum Dei infestabant et in illius adversitate gaudebant. Palestinis ergo sicut ante Egyptiis prenuntiat captivitatem venturam.
Numérotation du verset
Ier. 47,2
hec dicit Dominus ecce aque
interl.|
populi Assiriorum
ascendunt ab aquilone et erunt quasi torrens
interl.|
ut multitudine et violentia cuncta opprimat
inundans et operient terram et plenitudinem eius urbem et habitatores eius clamabunt homines
interl.|
unicuique imminente morte
et ululabit omnis {t. 3: Erfurt, f. 157rb ; facsim., p. 169b} habitator terre
Numérotation du verset
Ier. 47,3
ab strepitu
interl.|
quia vocem plorantium strepitus hostium superabit
pompe armorum et bellatorum eius a commotione quadrigarum eius et multitudine rotarum illius non respexerunt patres filios manibus dissolutis
interl.|
nulli licuit scilicet alterius curam gerere cum hostis in singulos grassaretur
Numérotation du verset
Ier. 47,4
pro adventu diei in quo vastabuntur omnes Philistiim et dissipabitur Tyrus et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis suis depopulatus est enim Dominus Palestinos
interl.|
quia Palestini de Capadocia venerunt
reliquias insule Cappadocie
interl.|
ablatis opibus et robore virili
marg.|
ET
DISSIPABITUR
TYRUS. Ostendit Tyrum et Sidonem ad Palestinos attinere licet Tyrus in sortem Neptalim ceciderit et Sidon terminus Chananeorum in sortem Aser sed non eam possedit quia hostes expellere non valuit.
marg.|
RELIQUIAS
INSULE. In qua habitabant Capadoces pristinis cultoribus interfectis hec est terminus Chananeorum iuxta Egyptii ceciditque in sortem Iude sed eam non obtinuit quia Enachim id est gigantes allophylorum fortissime restiterunt et est uque hodie insignis civitas Palestine quamvis de ea prophetatum sit. Gaza futura est in tumulum sempiternum sed ubi prius fuit vix ulla remanent vestigia. In alio enim loco edificata est.
Numérotation du verset
Ier. 47,5
venit calvitium super Gazam
interl.|
fortitudinem eius
conticuit
interl.|
a voce gaudii et letitie
Ascalon
interl.|
urbs Palestine in sorte Iude sed non eam habuit quia habitatores eius superare non potuit
et reliquie vallis earum usquequo concideris
marg.|
VENIT
CALVITIUM etc. Hereticis et scismaticis et omnibus Ecclesie hostibus plagam venturam significat quia Christi confessoribus preparaverunt insidias intulerunt bella et incensore diabolo multa persecutionum genera. Ad extremum vero ipsi traduntur hostibus sevissimis et penis perpetuis. Interpretantur enim Philistei potione cadentes Tyrus angustia Sidon venatio Ascalon ignis infamis. Gaza fortitudo eius que omnia bene conveniunt antichristo et membris eius qui per superbiam in apostasiam cadens angustia mentis estuando venationem exercet in mundo quos potest de Ecclesia rapiendo et interficendo cuius fortitudo ignis est infamis id est concupiscentia carnis unde: virtus eius in lumbis eius etc. Per libidinem enim carnalium mentes exurit sed in novissimo precipitabitur.
Numérotation du verset
Ier. 47,6
o mucro Domini
interl.|
diabolum significat cui traduntur peccatores in interitum carnis ut spiritus salvus fiat
usquequo non quiescis
interl.|
Nabuchodonosor qui in diversis gentibus vindictam Domini exercuit
ingredere in vaginam tuam
interl.|
Babylonem
refrigerare
interl.|
ab ardore occidendi
et sile
interl.|
quiesce
Numérotation du verset
Ier. 47,7
quomodo quiescet cum Dominus preceperit ei adversus Ascalonem et adversus maritimas eius regiones ibique condixerit illi
marg.|
QUOMODO
QUIESCET. Quasi non potest gladius quiescere nisi Domino iubente cui vindictam exercet. Vel quasi ex persona afflictorum ad gladium Domini locutus erat sed hic respondet in persona sua.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ier. Capitulum 47), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=34&chapitre=34_47)

Notes :