Capitulum 52
Numérotation du verset
Ier. 52,1
Filius viginti et unius anni Sedechias cum regnare cepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem et nomen matris eius Amithal filia Ieremie de Lobna
Numérotation du verset
Ier. 52,2
et fecit malum in oculis Domini iuxta omnia que fecerat Ioachim
Numérotation du verset
Ier. 52,3
quoniam furor Domini erat in Hierusalem et in Iuda usquequo proiceret eos a facie sua et recessit Sedechias a rege Babylonis
Numérotation du verset
Ier. 52,4
factum est autem in anno nono regni eius in mense decimo decima mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus eius adversum Hierusalem et obsederunt eam et edificaverunt contra eam munitiones in circuitu
Numérotation du verset
Ier. 52,5
et fuit civitas obsessa usque ad undecimum annum regis Sedechie
Numérotation du verset
Ier. 52,6
mense autem quarto nona mensis obtinuit fames in civitate et non erant alimenta populo terre
Numérotation du verset
Ier. 52,7
et dirupta est civitas et omnes viri bellatores fugerunt et exierunt de civitate nocte per viam porte que est inter duos muros et ducit ad hortum regis Chaldeis obsidentibus urbem in gyro et abierunt per viam que ducit in eremum
Numérotation du verset
Ier. 52,8
persecutus est autem
exercitus Chaldeorum regem
et apprehenderunt Sedechiam in deserto quod est iuxta Hiericho
et omnis comitatus eius
diffugit ab eo
Numérotation du verset
Ier. 52,9
cumque comprehendissent regem adduxerunt eum ad regem
Babylonis
in Reblatha
que est in terra Emath
et locutus est ad eum iudicia
Numérotation du verset
Ier. 52,10
et iugulavit rex Babylonis filios
Sedechie in oculis eius sed et omnes principes Iude occidit in Reblatha
Numérotation du verset
Ier. 52,11
et oculos
Sedechie eruit et vinxit eum compedibus
et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis eius
Numérotation du verset
Ier. 52,12
in mense autem quinto
decima
mensis ipse est annus nonus decimus Nabuchodonosor regis Babylonis venit Nabuzardan princeps militie
qui stabat coram rege Babylonis in Hierusalem
Numérotation du verset
Ier. 52,13
et incendit domum Domini
et domum regis
et omnes domos Hierusalem
et omnem domum magnam
igne combussit
Numérotation du verset
Ier. 52,14
et totum murum Hierusalem
per circuitum destruxit
cunctus exercitus Chaldeorum
qui erat cum magistro militie
Numérotation du verset
Ier. 52,15
de pauperibus autem populi et de reliquo vulgo quod remanserat in civitate et de perfugis qui transfugerant ad regem Babylonis et ceteros de multitudine transtulit Nabuzardan princeps militie
Numérotation du verset
Ier. 52,16
de pauperibus vero terre reliquit Nabuzardan princeps militie in vinitores et in agricolas
Numérotation du verset
Ier. 52,17
columnas quoque aereas
que erant in domo Domini et bases et mare aereum
quod erat in domo Domini
confregerunt Chaldei
et tulerunt omne aes eorum in Babylonem
Numérotation du verset
Ier. 52,18
et lebetas et creagras et psalteria et phialas et mortariola et omnia vasa aerea que in ministerio fuerant tulerunt
Numérotation du verset
Ier. 52,19
et hydrias et thymiamateria et urceos et pelves et candelabra et mortaria et cyatos quotquot aurea aurea
et quotquot argentea argentea
tulit magister
militie
Numérotation du verset
Ier. 52,20
columnas duas et mare unum vitulos duodecim aereos qui erant sub basibus quas fecerat rex Salomon in domo Domini non erat pondus aeris omnium vasorum horum
Numérotation du verset
Ier. 52,21
de columnis autem decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam porro grossitudo eius quatuor digitorum et intrinsecus cava erat
Numérotation du verset
Ier. 52,22
et capitella super utramque aerea altitudo capitelli unius quinque cubitorum et retiacula
Numérotation du verset
Ier. 52,23
et mala granata nonaginta sex dependentia omnia mala granata centum retiaculis circumdabantur
Numérotation du verset
Ier. 52,24
et tulit magister militie Saraiam
sacerdotem primum et Sophoniam
sacerdotem secundum
et tres custodes vestibuli
Numérotation du verset
Ier. 52,25
et de civitate tulit eunuchum unum qui erat prepositus super viros bellatores
et septem viros de his qui videbant faciem regis qui inventi sunt in civitate
et scribam principem militum qui probabat tirones
et sexaginta viros de populo terre qui inventi sunt in medio civitatis
Numérotation du verset
Ier. 52,26
tulit autem eos Nabuzardan magister militie et duxit eos ad regem Babylonis in Reblatha
Numérotation du verset
Ier. 52,27
et percussit eos rex Babylonis et interfecit eos in Reblatha in terra Emath
et translatus est
Iuda
de terra sua
Numérotation du verset
Ier. 52,28
iste est populus quem transtulit Nabuchodonosor in anno septimo Iudeos tria millia et viginti tres
Numérotation du verset
Ier. 52,29
In anno octavo decimo Nabuchodonosor transtulit1
1 transtulit]
om. Rusch
de Hierusalem animas octingentas triginta duas.
Numérotation du verset
Ier. 52,30
In anno vicesimo tertio Nabuchodonosor transtulit
Nabuzardan magister militie Iudeorum animas septingentas quadraginta quinque. Omnes ergo
anime quatuor millia sexcente.
Numérotation du verset
Ier. 52,31
Et factum est in tricesimo septimo anno transmigrationis Ioachim regis Iuda2 duodecimo mense vicesima quinta die3 mensis elevavit Evilmerodach
2 Iuda] Iude
Weber
|
3 die]
om. Weber
|
rex Babylonis ipso anno regni sui caput Ioachim regis Iude et eduxit eum de domo carceris
Numérotation du verset
Ier. 52,32
et locutus est cum eo bona. Et posuit thronum eius super thronos regum qui erant post se in Babylone
Numérotation du verset
Ier. 52,33
et mutavit vestimenta carceris eius et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vite sue
Numérotation du verset
Ier. 52,34
et cibaria eius cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis statuta per singulos dies usque ad diem mortis sue cunctis diebus vite sue4.
4 sue] eius
Weber
Capitulum 52
Numérotation du verset
Ier. 52,1
{t. 3: Erfurt, f. 163ra ; facsim., p. 181a} Filius viginti et unius anni Sedechias cum regnare cepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem et nomen matris eius Amithal filia Ieremie de Lobna
marg.|
FILIUS
VIGINTI
ET
UNIUS
ANNI. Historia que captum refert Sedechiam et Hierusalem a Chaldeis vastatam in Libro Regum plene tota continetur.
Numérotation du verset
Ier. 52,2
et fecit malum in oculis Domini iuxta omnia que fecerat Ioachim
Numérotation du verset
Ier. 52,3
quoniam furor Domini erat in Hierusalem et in Iuda usquequo proiceret eos a facie sua {t. 3: Erfurt, f. 163rb ; facsim., p. 181b} et recessit Sedechias a rege Babylonis
Numérotation du verset
Ier. 52,4
factum est autem in anno nono regni eius in mense decimo decima mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus eius adversum Hierusalem et obsederunt eam et edificaverunt contra eam munitiones in circuitu
marg.|
FACTUM
EST
AUTEM
IN
ANNO
NONO etc. Novenarius minor denario imperfectionem legis significat sicut undenarius transgressionem. Bene ergo Nabuchodonosor nono anno Sedechie regni obsedit civitatem mense decimo decima die mensis quia cum mali pastores decalogum sciunt et implere negligunt necesse est ut plebem eis commissam antiquus hostis cum exercitu suo circumdet munitione errorum et vitiorum vallando. Et fames verbi Dei in civitate prevaleat cum non expenditur libere panis doctrine et interrumpitur civitas et viri bellatores nocte fugiunt. Interrupta enim temptatione diaboli custodia populorum qui debuerant civitatem gladio verbi Dei defendere nocte ignorantie tenebris peccatorum vallati fugiunt et videntes lupum venientem oves dimittunt.
Numérotation du verset
Ier. 52,5
et fuit civitas obsessa usque ad undecimum annum regis Sedechie
Numérotation du verset
Ier. 52,6
mense autem quarto nona mensis obtinuit fames in civitate et non erant alimenta populo terre
Numérotation du verset
Ier. 52,7
et dirupta est civitas et omnes viri bellatores fugerunt et exierunt de civitate nocte per viam porte que est inter duos muros et ducit ad hortum regis Chaldeis obsidentibus urbem in gyro et abierunt per viam que ducit in eremum
marg.|
PER
VIAM
PORTE etc. Latenter arguit inerciam doctorum qui inter muros duorum testamentorum constituti non bellum gerere sed effugere querunt et deliciis magis affluere (quas ortus signat) quam scuto fidei otium relinquere.
Numérotation du verset
Ier. 52,8
persecutus est autem
interl.|
maligni spiritus
exercitus Chaldeorum regem
interl.|
animum
et apprehenderunt Sedechiam in deserto quod est iuxta Hiericho
interl.|
defectionem
et omnis comitatus eius
interl.|
virtutes
diffugit ab eo
marg.|
PERSECUTUS
EST
AUTEM etc. In Libro Regum ita legitur. Fugit Sedechias per viam que ducit ad campestria solitudinis et persecutus est exercitus Chaldeorum comprehenditque eum in planicie Iericho et omnes bellatores qui erant cum eo dispersi etc. Malignis spiritibus populum circumdantibus rector non fugit ad montes de quibus dicitur: montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui sed ad campestria solitudinis id est ad latam et spaciosam viam que ducit ad #m. Comprehenditque eum in planicie Iericho et omnes viri bellatores qui erant cum eo dispersi sunt et relinquerunt eum cum virtutes hominem deserunt que defendere debuerant in deserto capitur et in planicie Iericho id est in lascivia vel in defectu carnalis concupiscentie et conversationis. Iericho enim interpretatur luna et significat defectum carnis. Unde qui de Hierusalem descendebat in Iericho in latrones incidisse describitur. Apprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha etc.
Numérotation du verset
Ier. 52,9
cumque comprehendissent regem adduxerunt eum ad regem
interl.|
diabolum
Babylonis
interl.|
intime confusionis
in Reblatha
interl.|
hec est Antiochia
que est in terra Emath
interl.|
que interpretatur multa hec
et locutus est ad eum iudicia
interl.|
id est iuste iudicavit eum
Numérotation du verset
Ier. 52,10
et iugulavit rex Babylonis filios
interl.|
opera bona
Sedechie in oculis eius sed et omnes principes Iude occidit in Reblatha
Numérotation du verset
Ier. 52,11
et oculos
interl.|
lumen intelligentie
Sedechie eruit et vinxit eum compedibus
interl.|
peccatorum
et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis eius
marg.|
ET
ADDUXIT
EUM. Quia anima in confusione peccatorum vincta compedibus vitiorum per malignos spiritus ducitur in domum carceris usque ad diem mortis et in angustia mentis includitur ut mortis #seniam exspectet.
Numérotation du verset
Ier. 52,12
in mense autem quinto
interl.|
quia Pentatheucum legis neglexerant
decima
interl.|
quia contra decalogum peccaverant
mensis ipse est annus nonus decimus Nabuchodonosor regis Babylonis {t. 3: Erfurt, f. 163va ; facsim., p. 182a} venit Nabuzardan princeps militie
interl.|
ventilabrum vel propheta alieni iudicii
qui stabat coram rege Babylonis in Hierusalem
marg.|
IN
MENSE
AUTEM
QUINTO etc. Congruit ordo temporis cum ratione vindicte mense quinto vastatur civitas que Pentatheucum despexit decima die mensis quia decalogo legis contraria fecit blandiens sibi de securitate pro sanctorum locorum habitatione unde supra: nolite confidere in verbis mendacii dicentes templum Domini templum Domini.
marg.|
GREGORIUS. Dum scriptura Sedechie captivitatem narrat ordinem captivitatis interne denuntiat. Rex enim Babylonis est antiquus hostis possessor intime confusionis qui prius filios ante intuentis oculos trucidat quia sepe sic bona opera interficit ut hec se amittere ipse qui captus est animus dolens cernat. Nam cum gemit plerumque animus et tamen carnis sue delectationibus {t. 3: Erfurt, f. 163va ; facsim., p. 182a} victus bona que genuit amans perdit et ea que patitur damna considerat non tamen virtutis brachium contra regem Babylonis levat sed dum videt perpetrationem nequitie percutitur. Ad hoc quandoque per ducitur peccati usu ut in ipso quoque rationis lumine privetur unde Babylonis rex extinctis prius filiis Sedechie oculos eruit quia malignus spiritus subductis prius bonis operibus etiam intelligentie lumen tollit quod recte Sedechias in Rablatha patitur que multa hec interpretatur. Quandoque enim et lumen totius rationis clauditur quia pravo usu et iniquitatis sue multitudine gravatur
marg.|
VENIT
NABUZARDAN
PRINCEPS
MILITIE etc. Iusto iudicio Dei venit Nabuzardan princeps exercituum regis Babylonis super Hierusalem et succendit domum Domini cum antiquus hostis et rex confusionis princeps omnium iniquorum invadit gregem fidelium et domum regis et domus Hierusalem id est rectores et qui videbantur in visione pacis manere infammatos cupiditate subvertit omnem domum comburit ignis id est cuiusque conscientiam famma illiciti amoris.
Numérotation du verset
Ier. 52,13
et incendit domum Domini
interl.|
doctores
et domum regis
interl.|
rectores
et omnes domos Hierusalem
interl.|
qui videbantur scilicet in visione pacis manere
et omnem domum magnam
interl.|
conscientiam
igne combussit
interl.|
illiciti amoris
Numérotation du verset
Ier. 52,14
et totum murum Hierusalem
interl.|
intentionem orationis et virtutum studia
per circuitum destruxit
interl.|
in desperantibus
cunctus exercitus Chaldeorum
interl.|
demones
qui erat cum magistro militie
interl.|
diabolo
Numérotation du verset
Ier. 52,15
de pauperibus autem populi et de reliquo vulgo quod remanserat in civitate et de perfugis qui transfugerant ad regem Babylonis et ceteros de multitudine transtulit Nabuzardan princeps militie
Numérotation du verset
Ier. 52,16
de pauperibus vero terre reliquit Nabuzardan princeps militie in vinitores et in agricolas
marg.|
DE
PAUPERIBUS
VERO
TERRE etc. Eos qui utiles verbo et exemplo esse poterant per vitia captivans stultis et hebetibus commendat agriculturam ut non vinum gratie spiritualis et frumentum sane doctrine in vineis et agris populorum fructificent sed spine et ribuli vitiorum.
Numérotation du verset
Ier. 52,17
columnas quoque aereas
interl.|
doctores qui sonoritate predicationis et firmitate fidei debuerunt alios sustentare
que erant in domo Domini et bases et mare aereum
interl.|
baptismi lavacrum vel compunctionem lacrimarum
quod erat in domo Domini
interl.|
Ecclesia
confregerunt Chaldei
interl.|
spirituales
interl.|
per inerciam magistrorum audaciores facti
et tulerunt omne aes eorum in Babylonem
marg.|
COLUMNAS
QUOQUE. Per diversa vasa diversa officia in Ecclesia significat que malignis spiritus de servitio Dei auferunt et in usum suum convertunt.
Numérotation du verset
Ier. 52,18
et lebetas et creagras et psalteria et phialas et mortariola et omnia vasa aerea que in ministerio fuerant tulerunt
Numérotation du verset
Ier. 52,19
et hydrias et thymiamateria et urceos et pelves et candelabra et mortaria et cyatos quotquot aurea aurea
interl.|
pretiosus sensus
et quotquot argentea argentea
interl.|
eloquii venustas
tulit magister
interl.|
diabolus
militie
interl.|
infernalis
Numérotation du verset
Ier. 52,20
columnas duas et mare unum vitulos duodecim aereos qui erant sub basibus quas fecerat rex Salomon in domo Domini non erat pondus aeris omnium vasorum {t. 3: Erfurt, f. 163vb ; facsim., p. 182b} horum
Numérotation du verset
Ier. 52,21
de columnis autem decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam porro grossitudo eius quatuor digitorum et intrinsecus cava erat
marg.|
DE
COLUMNIS
AUTEM. RABANUS. Quod facturam columnarum describit cum capitellis et retiaculis atque malogranatis ostendit mysticum opus esse quia sicut columne significant doctores ita capitella id est suprema pars eorum precordia sunt fidelium doctorum et retiacula diversa charismata Sancti Spiritus exprimunt sicut malogranata virtutum suavitatem. Hec omnia antiquus hostis per ministros suos conatur auferre de templo Dei. Siquis autem hoc plenius nosse voluerit legat opus nostrum super Libru Regum ubi quid de hiis sancti patres senserint explanatum est.
Numérotation du verset
Ier. 52,22
et capitella super utramque aerea altitudo capitelli unius quinque cubitorum et retiacula
Numérotation du verset
Ier. 52,23
et mala granata nonaginta sex dependentia omnia mala granata centum retiaculis circumdabantur
Numérotation du verset
Ier. 52,24
et tulit magister militie Saraiam
interl.|
qui interpretatur vinctus quia episcopalem ordinem amore voluptatis vitiorum catena constringit
sacerdotem primum et Sophoniam
interl.|
absconditum
sacerdotem secundum
interl.|
presbyteros scilicet qui talentum verbi Dei abcondunt in terra
et tres custodes vestibuli
interl.|
qui hostium fidei aperire debent et tenentes clavem scientie nec intrant nec alios intrare permittunt
marg.|
ET
TULIT
MAGISTER etc. Etiam fortes in Ecclesia diabolus decipit et captivat. Unde: esce eius electe etc.
Numérotation du verset
Ier. 52,25
et de civitate tulit eunuchum unum qui erat prepositus super viros bellatores
marg.|
ET
DE
CIVITATE
TULIT
EUNUCHUM. Continentes scilicet sed oleum gratie et misericordie sicut fatue virgines in pectore suo non habentes qui frustra super viros bellatores constituuntur cum arrogantiam vitare non premeditantur.
et septem viros de his qui videbant faciem regis qui inventi sunt in civitate
marg.|
SEPTEM
VIROS
DE
HIIS. Septiformi Spiritu scilicet sanctificatos. Sed quia gratiam perdiderunt septem spiritibus nequi oribus traditi non regis celestis mandata intuentur sed regis inferni voluntati obsequuntur.
et scribam principem militum qui probabat tirones
marg.|
ET
SCRIBAM
PRINCIPEM etc.Quem liber regum Sophar vocat qui interpretatur dissipans vel dividens et significat eos qui rudes in Ecclesia quos ad militiam Christi nutrire debuerant pravis exemplis dissipant et a cetu fidelium per errorem sequestrant.
et sexaginta viros de populo terre qui inventi sunt in medio civitatis
marg.|
ET
SEXAGINTA
VIROS etc. Stultos scilicet cooperatores qui merito vulgi nomine appellantur qui utilitatem divini consilii discernere et implere neglexerunt.
Numérotation du verset
Ier. 52,26
tulit autem eos Nabuzardan magister militie et duxit eos ad regem Babylonis in Reblatha
Numérotation du verset
Ier. 52,27
et percussit eos rex Babylonis et interfecit eos in Reblatha in terra Emath
interl.|
in multitudine scelerum et amore voluptatum lata enim est et spaciosa via que ducit ad mortem et multi intrant per eam
et translatus est
interl.|
per peccata
Iuda
interl.|
qui nominis Dei confessores videntur
de terra sua
interl.|
in regnum confusionis et erroris
marg.|
ET
PERCUSSIT
EOS
REX etc. Hoc ambit rex Babylonis ut quos ab Ecclesia evellit perducat ad interfectionem perpetue mortis.
Numérotation du verset
Ier. 52,28
iste est populus quem transtulit Nabuchodonosor in anno septimo Iudeos tria millia et viginti tres
interl.|
primo
marg.|
ISTE
EST
POPULUS etc. RABANUS. Tertio vastavit Nabuchodonosor Iudeam. Primo cum Ioachim qui et Heliachim filium Iosie vinctum cathenis duxit in Babylonem cum vasis Domini que in templo suo posuit. Secundo cum Ioachim cognomento Iechoniam filium eius cum matre et principibus et eunuchis transtulit in Babylonem et pretiosissima vasa domus Domini. Tertio cum Sedechiam cepit et cecavit filios eius interfecit et incendit domum Domini et Hierusalem destruxit unde Ieremias primo dicit esse translata tria millia et triginti duo. Secundo octingentos tringinta duo. Tertio septingentos quadraginta quinque. Summam vero computas dicit esse animas quatuor millia sexcentos. Quod historialiter factum spiritualiter innuit quia omnes qui Sancte Trinitatis fidem per errorem pollunt et evangeliorum doctrinam non custodiunt et perfectionem bonorum operum despiciunt regi confusionis merito serviunt qui lumine scientie privatos in captivitatem perpetue confusionis abducit et retrudit in carcerem inferni ubi gemunt in perpetuum damnati.
Numérotation du verset
Ier. 52,29
{t. 3: Erfurt, f. 164ra ; facsim., p. 183a} In anno octavo decimo Nabuchodonosor transtulit1
1 transtulit]
om. Rusch
interl.|
secundo
de Hierusalem animas octingentas triginta duas.
Numérotation du verset
Ier. 52,30
In anno vicesimo tertio Nabuchodonosor transtulit
interl.|
tertio
Nabuzardan magister militie Iudeorum animas septingentas quadraginta quinque. Omnes ergo
interl.|
que primo vel secundo vel tertio captivate sunt
anime quatuor millia sexcente.
Numérotation du verset
Ier. 52,31
Et factum est in tricesimo septimo anno transmigrationis Ioachim regis Iuda2 duodecimo mense vicesima quinta die3 mensis elevavit Evilmerodach
2 Iuda] Iude
Weber
3 die]
om. Weber
interl.|
nepos Nabuchodonosor
rex Babylonis ipso anno regni sui caput Ioachim regis Iude et eduxit eum de domo carceris
marg.|
ET
FACTUM
EST etc. Significat admirandam Dei potentiam per bonos et malos equa sua exercere iudicia. Nam sicut Sedechiam incorrigibilem et prophetis inobedientem per Nabuchodonosor cecitate et captivitate perpetua damnavit, ita per Evilmerodach Ioachim qui licet peccator fuerit tamen populo et civitati consulens se et matrem suam tradidit regi Babylonis correctum misericorditer respexit et de penis liberans quieti restituit et honori.
Numérotation du verset
Ier. 52,32
et locutus est cum eo bona. Et posuit thronum eius super thronos regum qui erant post se in Babylone
Numérotation du verset
Ier. 52,33
et mutavit vestimenta carceris eius et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vite sue
Numérotation du verset
Ier. 52,34
et cibaria eius cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis statuta per singulos dies usque ad diem mortis sue cunctis diebus vite sue4.
4 sue] eius
Weber
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ier. Capitulum 52), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=34&chapitre=34_52)

Notes :