Glossa ordinaria

Capitulum 30

Numérotation du verset Ier. 30,1 

Hoc verbum quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens:
Numérotation du verset Ier. 30,2 

Hec dicit Dominus Deus Israel dicens: Scribe tibi omnia verba que locutus sum ad te in libro.
Numérotation du verset Ier. 30,3 

Ecce enim dies veniunt dicit Dominus et convertam conversionem populi mei Israel et Iuda ait Dominus et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum et possidebunt eam
Numérotation du verset Ier. 30,4 

et hec verba que locutus est Dominus ad Israel et ad Iudam
Numérotation du verset Ier. 30,5 

quoniam hec dicit Dominus vocem terroris audivimus formido et non est pax
Numérotation du verset Ier. 30,6 

interrogate et videte si generat masculus quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum quasi parientis et converse sunt universe facies in auruginem
Numérotation du verset Ier. 30,7 

ve
quia magna dies illa nec est similis eius tempusque tribulationis est Iacob
et ex ipso
salvabitur
Numérotation du verset Ier. 30,8 

et erit in die illa ait Dominus exercituum conteram iugum eius de collo tuo et vincula illius dirumpam et non dominabuntur ei amplius alieni
Numérotation du verset Ier. 30,9 

sed servient Domino Deo suo et David regi suo quem suscitabo eis
Numérotation du verset Ier. 30,10 

tu ergo ne timeas serve meus Iacob
ait Dominus neque paveas Israel
quia ecce ego salvo te
de terra longinqua et semen tuum de terra captivitatis eorum et revertetur Iacob et quiescet et cunctis affluet
et non erit quem formidet
Numérotation du verset Ier. 30,11 

quoniam tecum ego sum ait Dominus ut salvem te faciam enim consummationem in cunctis gentibus
in quibus dispersi te te autem non faciam in consummationem sed castigabo te in iudicio ut non tibi videaris innoxius
Numérotation du verset Ier. 30,12 

quia hec dicit Dominus insanabilis
fractura tua pessima plaga tua
Numérotation du verset Ier. 30,13 

non est qui iudicet iudicium tuum ad alligandum curationum utilitas non est tibi
Numérotation du verset Ier. 30,14 

omnes amatores
tui obliti sunt tui te non querent plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli propter
multitudinem iniquitatis tue dura facta sunt peccata tua
Numérotation du verset Ier. 30,15 

quid clamas super contritione tua insanabilis est dolor tuus propter multitudinem iniquitatis tue
et dura peccata tua feci hec tibi
Numérotation du verset Ier. 30,16 

propterea omnes qui comedunt te devorabuntur et universi hostes tui in captivitatem ducentur et qui te vastant vastabuntur cunctosque predatores tuos dabo in predam
Numérotation du verset Ier. 30,17 

obducam enim cicatricem tibi et a vulneribus tuis sanabo te dicit Dominus quia Eiectam vocaverunt
te Sion hec est que non habebat requirentem
Numérotation du verset Ier. 30,18 

hec dicit Dominus ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Iacob et tectis eius miserebor et edificabitur civitas
in excelso suo et templum
iuxta ordinem suum fundabitur
Numérotation du verset Ier. 30,19 

et egredietur de eis
laus voxque ludentium et multiplicabo eos
et non imminuentur et glorificabo eos
et non attenuabuntur
Numérotation du verset Ier. 30,20 

et erunt filii eius
sicut a principio
et cetus eius coram me permanebit et visitabo adversum omnes
qui tribulant eum
Numérotation du verset Ier. 30,21 

et erit dux eius
ex eo et princeps de medio eius producetur et applicabo
eum et accedet ad me
quis enim iste est
qui applicet cor suum ut appropinquet mihi ait Dominus
Numérotation du verset Ier. 30,22 

et eritis mihi in populum
et ego ero vobis in Deum
Numérotation du verset Ier. 30,23 

ecce turbo Domini furor egrediens procella ruens in capite impiorum conquiescet
Numérotation du verset Ier. 30,24 

non avertet iram indignationis Dominus donec faciat
et compleat cogitationem cordis sui in novissimo dierum intelligetis ea

Capitulum 30

Numérotation du verset Ier. 30,1 
{t. 3: Erfurt, f. 145vb ; facsim., p. 146b} Hoc verbum quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens:
marg.| HOC  VERBUM  QUOD etc. Ieremias reversionem promittebat non intra biennium ut illi menciebantur. Sed finitis septuaginta annis nunc iubetur scribere et memorie tradere que Dominus pronuntiat unde potest colligi vaticinium non cito impleri. Sed cum Israel et Iudas in terram suam revertentur et sicut Ezechiel prophetavit. Duo virge copulabuntur et erit David rex et pastor ovium.
Numérotation du verset Ier. 30,2 
Hec dicit Dominus Deus Israel dicens: Scribe tibi omnia verba que locutus sum ad te in libro.
Numérotation du verset Ier. 30,3 
Ecce enim dies veniunt dicit Dominus et convertam conversionem populi mei Israel et Iuda ait Dominus et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum et possidebunt eam
Numérotation du verset Ier. 30,4 
et hec verba que locutus est Dominus ad Israel et ad Iudam
Numérotation du verset Ier. 30,5 
quoniam hec dicit Dominus vocem terroris audivimus formido et non est pax
marg.| ET  VOCEM  TERRORIS etc. Quidam hunc locum secundum tropologiam sic exponunt ut putent illud testimonium. A timore tuo Domine concepimus et peperimus etc. Hoc et filioli mei quos iterum parturio donec formetur in vobis Christus huic exemplo comparari potest quod manifestum est non ad terrorem sed ad gaudium pertinere cum presens scriptura vastationis et ruine tempus significet.
Numérotation du verset Ier. 30,6 
interrogate et videte si generat masculus quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum quasi parientis et converse sunt universe facies in auruginem
Numérotation du verset Ier. 30,7 
ve
interl.| predicit tempus miserie ut inferat tempus gaudii
quia magna dies illa nec est similis eius tempusque tribulationis est Iacob
interl.| populi Dei
interl.| duodecim tribuum tempore evangelii non sub Zorobabel ut putant
salvabitur
marg.| VE  QUIA  MAGNA. Prius tristia nuntiantur ut post malorum magnitudinem leta succedant et magnitudo doloris vertatur in gaudium. Gratior est enim sanitas post egritudinem quasi fugata pace bello et sanguine omnia complebuntur et viri qui debebant pugnare quasi mulieres timebunt nec manibus arma sed lumbos quasi parturiens tenebunt.
Numérotation du verset Ier. 30,8 
et erit in die illa ait Dominus exercituum conteram iugum eius de collo tuo et vincula illius dirumpam et non dominabuntur ei amplius alieni
Numérotation du verset Ier. 30,9 
sed servient Domino Deo suo et David regi suo quem suscitabo eis
marg.| ET  DAVID. Christo scilicet. Quoniam enim primus Adam et secundus scribuntur iuxta corporis veritatem sic et David Christus enim de David secundum carnem.
Numérotation du verset Ier. 30,10 
tu ergo ne timeas serve meus Iacob
interl.| due tribus
interl.| hec pericope1* in Septuaginta non habetur
1 pericope] scrips., pericopen Rusch
ait Dominus neque paveas Israel
interl.| decem tribus
quia ecce ego salvo te
interl.| reducendo
de terra longinqua et semen tuum de terra captivitatis eorum et revertetur Iacob et quiescet et cunctis affluet
interl.| secundum illud fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis
et non erit quem formidet
marg.| SERVE  MEUS. Familiariter vocat sicut Abraham Isaac Iacob vocantur servi Dei Moyses quoque et alii prophete et Paulus in principio epistolarum hoc titulo gloriantur.
Numérotation du verset Ier. 30,11 
quoniam tecum ego sum ait Dominus ut salvem te faciam enim consummationem in cunctis gentibus
interl.| disperdendo eas
in quibus dispersi te te autem non faciam in consummationem sed castigabo te in iudicio ut non tibi videaris innoxius
interl.| quasi sponsam
interl.| quasi non tradidi te pene sed eruditioni ut iudicarem quasi proprios ne perderem quasi alienos qui enim non credit iam iudicatus est id est preiudicatus in interitum
marg.| SED  CASTIGABO. Symachus: Et mundans non mundabo te. Aquila: cum te erudiero per iudicium nequaquam innocentem faciam et hoc est. Omnis mundus principes vel angeli indigent misericordia Dei et nullus quamvis sanctus securus pergit ad iudicem contra novam scilicet et veterem heresim que putat in hac mortali carne in aliquo perfectionem esse et omnes simul iustorum posse virtutes implere.
Numérotation du verset Ier. 30,12 
quia hec dicit Dominus insanabilis
interl.| non mihi qui fregi
fractura tua pessima plaga tua
Numérotation du verset Ier. 30,13 
non est qui iudicet iudicium tuum ad alligandum curationum utilitas non est tibi
interl.| quocumque te verteris quia verum medicum offendisti
Numérotation du verset Ier. 30,14 
omnes amatores
interl.| sacerdotes
tui obliti sunt tui te non querent plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli propter
interl.| quia
multitudinem iniquitatis tue dura facta sunt peccata tua
marg.| PLAGA  ENIM. Aliter amicus aliter percutit inimicus aliter pater aliter hostis ille enim ut corrigat iste percutit ut occidat unde Domine in furore tuo arguas me.
marg.| GREGORIUS. Quotiens Deus peccatorem feriendo corrigit ad hoc flagellum emittit ut parcat. Cum vero eius vitam in peccato permanentem feriendo concludit flagella emittit sed non parcit. Qui enim flagellum emisit ut parceret ad hoc quandoque emittit ut non parcat. In hac enim vita Dominus tantomagis studet ut parcat quanto magis flagellando et exspectando flagellat unde: quos amo arguo et castigo et alibi: Quem diligit Dominus castigat. Flagellat autem omnem filium quem recipit de flagello autem damnationis scriptum est:in operibus manuum suarum comprehensus est peccator et in Ieremia: plaga inimici percussi te castigatione crudeli etc.
Numérotation du verset Ier. 30,15 
quid clamas super contritione tua insanabilis est dolor tuus propter multitudinem iniquitatis tue
interl.| non mea voluntate sed medicine curatione cogente
et dura peccata tua feci hec tibi
interl.| non possunt sanari nisi pulvere mordacissimo et ferro acutissimo quo putridas carnes et insanabiles amputarem
Numérotation du verset Ier. 30,16 
propterea omnes qui comedunt te devorabuntur et universi hostes tui in captivitatem ducentur et qui te vastant vastabuntur cunctosque predatores tuos dabo in predam
marg.| PROPTEREA  OMNES etc. Sub Zorobabel hee facta cognoscimus quando Assirios id est Ninivem vastavere Babylonii et Caldei et ipsos Medi et Perse et Babylon destructa est. Tunc Sion cepit habere Dominum requirentem et obducta est cycatrix eius. Sed plenius atque perfectius in Christo complentur.
Numérotation du verset Ier. 30,17 
obducam enim cicatricem tibi et a vulneribus {t. 3: Erfurt, f. 146rb ; facsim., p. 147b} tuis sanabo te dicit Dominus quia Eiectam vocaverunt
interl.| vel <vocave>rint
te Sion hec est que non habebat requirentem
Numérotation du verset Ier. 30,18 
hec dicit Dominus ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Iacob et tectis eius miserebor et edificabitur civitas
interl.| non potest abscondi civitas supra montem posita
in excelso suo et templum
interl.| ut quicquid in priori populo carnaliter fiebat in Ecclesia spiritualiter completur
iuxta ordinem suum fundabitur
marg.| ECCE  EGO  CONVERTAM etc. Quorum typus precessit in Zorobabel et Esdra quando reversus est populus et cepit edificari civitas in excelso suo templique observari religio etc. que in Esdra continentur plenius atque perfectius in Christo et in apostolis continentur.
Numérotation du verset Ier. 30,19 
et egredietur de eis
interl.| dicentibus apostolis gratia vobis et pax
laus voxque ludentium et multiplicabo eos
interl.| ut totus orbis credat in Christum
et non imminuentur et glorificabo eos
interl.| gloriosa dicta sunt de te civitas Dei
et non attenuabuntur
marg.| LUDENTIUM. Non secundum illud: Sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere. Sed secundum illud: ludebant ante arcam Domini.
Numérotation du verset Ier. 30,20 
et erunt filii eius
interl.| apostoli
sicut a principio
interl.| Abraham Isaac et Iacob principes Israelitici generis
et cetus eius coram me permanebit et visitabo adversum omnes
interl.| contrarias potestates
qui tribulant eum
Numérotation du verset Ier. 30,21 
et erit dux eius
interl.| Christus de genere Israel secundum carnem
ex eo et princeps de medio eius producetur et applicabo
interl.| ego Pater
eum et accedet ad me
interl.| dicens: «Ego in Patre et Pater in me».
quis enim iste est
interl.| quasi nullus potest cor suum sic applicare Domino nec ita esse Patri coniunctus ut Filius
qui applicet cor suum ut appropinquet mihi ait Dominus
Numérotation du verset Ier. 30,22 
et eritis mihi in populum
interl.| hoc in hebreo non habetur
et ego ero vobis in Deum
interl.| ex Patre hoc in Israel completum cernimus et ex toto in gentibus
Numérotation du verset Ier. 30,23 
ecce turbo Domini furor egrediens procella ruens in capite impiorum conquiescet
interl.| demonum vel Dei filium blaphemantium
Numérotation du verset Ier. 30,24 
non avertet iram indignationis Dominus donec faciat
interl.| ut Hierusalem exercitu circumdetur et penitus deleatur
et compleat cogitationem cordis sui in novissimo dierum intelligetis ea



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ier. Capitulum 30), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=34&chapitre=34_30)

Notes :