Glossa ordinaria

Capitulum 6

Numérotation du verset Ier. 6,1 

Confortamini filii Beniamin
in medio Hierusalem et in Thecua
clangite bucina et super Bethacharem
levate vexillum quia malum visum est ab aquilone
et contritio magna
Numérotation du verset Ier. 6,2 

speciose et delicate assimilavi filiam Sion
Numérotation du verset Ier. 6,3 

ad eam
venient pastores
et greges eorum
fixerunt in ea tentoria in circuitu
pascet unusquisque
eos
qui sub manu sua sunt
Numérotation du verset Ier. 6,4 

sanctificate
super eam
bellum consurgite
et ascendamus in meridie
ve nobis quia declinavit dies quia longiores facte sunt umbre vesperi
Numérotation du verset Ier. 6,5 

surgite et ascendamus in nocte et dissipemus domos eius
Numérotation du verset Ier. 6,6 

quia hec dicit Dominus exercituum
cedite lignum eius et fodite1
1 fodite] fundite Weber
circa Hierusalem aggerem
hec est
civitas
visitationis omnis
calumnia
in medio eius
Numérotation du verset Ier. 6,7 

sicut
frigidam facit cisterna aquam suam sic frigidam fecit malitiam suam iniquitas et vastitas audietur in ea coram me semper infirmitas et plaga
Numérotation du verset Ier. 6,8 

erudire Hierusalem ne forte recedat anima mea a te ne forte ponam te desertam terram inhabitabilem
Numérotation du verset Ier. 6,9 

hec dicit Dominus exercituum usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israel converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum
Numérotation du verset Ier. 6,10 

cui loquar et quem contestabor ut
audiant
ecce incircumcise aures eorum et audire non possunt
ecce
verbum Domini
factum est eis in opprobrium
et non suscipient illud
Numérotation du verset Ier. 6,11 

idcirco furore Domini plenus sum laboravi sustinens effunde
super parvulum
foris et super concilium iuvenum
simul vir enim cum muliere capietur
senex
cum pleno dierum
Numérotation du verset Ier. 6,12 

et transibunt domus eorum ad alteros
agri et uxores pariter
quia extendam manum meam super habitantes terram
dicit Dominus
Numérotation du verset Ier. 6,13 

a minore quippe usque ad maiorem omnes avaritie
student et a propheta
usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum
Numérotation du verset Ier. 6,14 

et curabant contritionem filie populi mei cum ignominia dicentes pax pax et non erat pax
Numérotation du verset Ier. 6,15 

confusi sunt quia abominationem fecerunt quin potius confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt
quam ob rem cadent
inter ruentes
in tempore visitationis sue
corruent
dicit Dominus
Numérotation du verset Ier. 6,16 

hec dicit Dominus state super vias
et audite2
2 audite] videte Weber
et
interrogate
de semitis antiquis
que sit via bona
et ambulate in ea et invenietis refrigerium animabus vestris
et dixerunt
non ambulabimus
Numérotation du verset Ier. 6,17 

et constitui super vos speculatores
audite
vocem tube et dixerunt non audiemus
Numérotation du verset Ier. 6,18 

ideo audite gentes
et cognosce
congregatio
quanta ego faciam eis.
Numérotation du verset Ier. 6,19 

Audi terra
ecce ego adducam mala
super populum istum
fructum cogitationum eius
quia verba mea non audierunt
et legem meam proiecerunt
Numérotation du verset Ier. 6,20 

ut quid mihi thus de Saba affertis
et calamum
suave olentem de terra longinqua
holocaustomata vestra
non sunt accepta
et victime vestre non placuerunt mihi
Numérotation du verset Ier. 6,21 

propterea hec dicit Dominus ecce ego dabo in populum istum ruinas
et ruent in eis
patres et filii
simul
vicinus et proximus
et peribunt
Numérotation du verset Ier. 6,22 

hec dicit Dominus ecce populus venit de terra aquilonis et gens magna consurget a finibus terre
Numérotation du verset Ier. 6,23 

sagittam et scutum arripiet crudelis est et non miserebitur vox eius
quasi mare sonabit et super equos ascendent preparati quasi vir ad prelium adversum te filia Sion
Numérotation du verset Ier. 6,24 

audivimus
famam eius
dissolute sunt manus nostre
tribulatio apprehendit nos dolores
ut parturientem
Numérotation du verset Ier. 6,25 

nolite exire ad agros et in via ne ambuletis quoniam gladius inimici pavor in circuitu
Numérotation du verset Ier. 6,26 

filia populi mei accingere cilicio
et conspergere cinere luctum unigeniti
fac tibi planctum amarum quia repente veniet vastator
super nos
Numérotation du verset Ier. 6,27 

probatorem dedi te
in populo
meo
robustum
et scies et probabis viam eorum
Numérotation du verset Ier. 6,28 

omnes isti principes declinantum
ambulantes fraudulenter aes et ferrum universi corrupti sunt
Numérotation du verset Ier. 6,29 

defecit sufflatorium
in igne consumptum est plumbum
frustra conflavit conflator
malitie enim eorum non sunt consumpte
Numérotation du verset Ier. 6,30 

argentum
reprobum vocate eos quia Dominus proiecit illos

Capitulum 6

Numérotation du verset Ier. 6,1 
{t. 3: Erfurt, f. 127va ; facsim., p. 110a} Confortamini filii Beniamin
interl.| Ierosolimite
interl.| filii dextere
marg.| CONFORTAMINI. Quia iamiamque ab aquilone Nabuchodonosor venturus est o habitatores Ierusalem arma corripite ut hostibus possitis resistere.
marg.| Hec omnia referamus ad Ecclesiam ut si dereliquerit et persecutionis impetus fuerit preparet se ad resistendum
in medio Hierusalem et in Thecua
interl.| tuba
marg.| IERUSALEM  ET  THECUA. HIERONYMUS. Hierusalem in tribu Beniamin sita est. Thecuam viculum in monte situm duodecim milibus ab Ierusalem separatum quotidie oculis cernimus. Inter hos alius vicus est qui lingua sira et hebrea Bethacarem nominatur in monte positus.
clangite bucina et super Bethacharem
interl.| villa vinee
levate vexillum quia malum visum est ab aquilone
interl.| a quo exardescunt mala super terram
et contritio magna
Numérotation du verset Ier. 6,2 
speciose et delicate assimilavi filiam Sion
marg.| SPECIOSE. Describitur pulchritudo Ierusalem que est ipsa Sion ut aliud totam urbem aliud arcem urbis sonet. Sion enim arx id est specula interpretatur et speciose mulieri comparatur.
Numérotation du verset Ier. 6,3 
ad eam
interl.| sicut ad mulieres amatores
venient pastores
interl.| principes
marg.| PASTORES. Satis eleganter ponitur hic verbum hebreum quot quatuor litteris scribitur: res ayn loth men. Si enim legatur reim amatores si roim pastores significat. Vel iuxta methaphoram pulcre mulieris amatores vel iuxta eversionem urbis intelligantur pastores quorum alii festinant ad polluendum scortum alii ad urbis excidium
et greges eorum
interl.| exercitus Chaldeorum
fixerunt in ea tentoria in circuitu
interl.| ad obsidionem urbis
pascet unusquisque
interl.| princeps
eos
interl.| turmas suas
qui sub manu sua sunt
interl.| potestate
Numérotation du verset Ier. 6,4 
sanctificate
interl.| pastores scilicet dicent gregibus suis
interl.| Domini enim imperium est
super eam
interl.| Ierusalem
bellum consurgite
interl.| cito
et ascendamus in meridie
interl.| non nocte non per insidias plena luce pugnemus nemo enim nobis resistet
ve nobis quia declinavit dies quia longiores facte sunt umbre vesperi
interl.| alii defecerunt
interl.| cui simile maioresque cadunt altis de montibus umbre
marg.| VE  NOBIS  QUIA etc. HIERONYMUS.1 Illis dicentibus surgite et ascendamus isti respondent ve nobis etc. et est hic sensus si per diem hoc patimur quid per noctem patiemur.
1 Hieronymus] coniec., HERO. Rusch
Numérotation du verset Ier. 6,5 
surgite et ascendamus in nocte {t. 3: Erfurt, f. 127vb ; facsim., p. 110b} et dissipemus domos eius
interl.| vel fundamenta
interl.| que firmitate murorum vallantur
marg.| SURGITE. Qui dixerunt consurgite et ascendite etc. sese illis verbis provocant ad bellum. Surgite et ascendamus in nocte ut sciant aversarii non temporis esse victoriam sed virtutum.
Numérotation du verset Ier. 6,6 
quia hec dicit Dominus exercituum
interl.| quasi de victoria certi sumus quia Dominus precepit
cedite lignum eius et fodite2
2 fodite] fundite Weber
interl.| vel: fundite
interl.| hic significat urbem non statim sed longa obsidione capiendam
circa Hierusalem aggerem
interl.| munitonibus faciendis
hec est
interl.| enim
civitas
interl.| Dei
visitationis omnis
interl.| visitabo in virga iniquitates eorum
calumnia
interl.| sicophantia
interl.| hoc maximum inter peccata
in medio eius
Numérotation du verset Ier. 6,7 
sicut
interl.| ergo
frigidam facit cisterna aquam suam sic frigidam fecit malitiam suam iniquitas et vastitas audietur in ea coram me semper infirmitas et plaga
marg.| SICUT  FRIGIDAM. Sine calore fidei Ecclesia spiritu ferventes. Mala autem frigida unde: refrigescet caritas multorum. Et illud assimulabor descendentibus in lacum. Semel sufficiat dixisse lacum non stagnum sonare secundum grecos sed cisternam que syro et hebreo sermone gab dicitur.
marg.| INIQUITAS.  SEPTUAGINTA. Impietas et miseria audientur in ea contra faciem eius per omnem dolorem et flagellum erudieris Ierusalem etc.
Numérotation du verset Ier. 6,8 
erudire Hierusalem ne forte recedat anima mea a te ne forte ponam te desertam terram inhabitabilem
marg.| ERUDIRE. HIERONYMUS. Per hoc discimus quod flagellet Deus omnem filium quem recipit et ideo plagis et tormentis eruditur Ierusalem ut corrigatur et non recedat anima Dei ab ea. Si quando igitur crebris angustiis subiacemus istius versiculi recordemur. Per omnem dolorem et flagellum erudieris Ierusalem.
Numérotation du verset Ier. 6,9 
hec dicit Dominus exercituum usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israel converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum
marg.| USQUE  AD  RACEMUM. Quasi cum vastata fuerit Ierusalem reliquie salve fient. Vel sic: ne unus quidem racemus remaneat et #quoniam vindemiator sic quocumque inveneris pertrahe in Babylonem quasi in cartallum vel in torcular.
Numérotation du verset Ier. 6,10 
cui loquar et quem contestabor ut
interl.| vel aut
audiant
interl.| quia
ecce incircumcise aures eorum et audire non possunt
interl.| quia nolunt non posse enim de contemptu et infidelitate descendit
marg.| INCIRCUMCISE  AURES etc. Notandum quod circumcisio in scripturis tribus dicitur modis. In prepucio in corde in auribus unde: qui habet aures audiendi audiat.
ecce
interl.| ideo
verbum Domini
interl.| quod datum est eis in salutem
factum est eis in opprobrium
interl.| vitio eorum versum est in penam
et non suscipient illud
Numérotation du verset Ier. 6,11 
idcirco furore Domini plenus sum laboravi sustinens effunde
interl.| furorem
interl.| propheta ad Chaldeum
super parvulum
interl.| nulli parcatur etati
foris et super concilium iuvenum
interl.| quod ad repugnandum arma corripuerat
simul vir enim cum muliere capietur
interl.| vir enim dulcissima eius nomina pariter sentiunt captivitatem
senex
interl.| patet quod senectus non est etas ultima
cum pleno dierum
interl.| quem decrepitum vel depositum dicimus
marg.| IDCIRCO  FURORE. Quasi venientem iram Dei prospicio et furore eius et iracundia plenus sum et ultra sustinere non possum. Nec pro peccatoribus audeo deprecari Deum.
Numérotation du verset Ier. 6,12 
et transibunt domus eorum ad alteros
interl.| hec omnia referimus spiritualiter ad Ecclesiam si Dominum offenderit
agri et uxores pariter
interl.| coniunx scilicet et possessio
quia extendam manum meam super habitantes terram
interl.| qui semper in vitio unde ve habitatoribus terre
dicit Dominus
marg.| EXTENDAM.  SEPTUAGINTA. Elevabo utrunque autem percutientis habitus est unde: et adhuc manus eius extenta sive excelsa.
Numérotation du verset Ier. 6,13 
a minore quippe usque ad maiorem omnes avaritie
interl.| radix omnium malorum avaricia
student et a propheta
interl.| qui mendacium prophetat
usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum
interl.| qui perverse interpretantur legem dicit enim in alio loco propheta querite legem a sacerdotibus
Numérotation du verset Ier. 6,14 
{t. 3: Erfurt, f. 128ra ; facsim., p. 111a} et curabant contritionem filie populi mei cum ignominia dicentes pax pax et non erat pax
interl.| omnino
marg.| ET  CURABANT  CONTRITIONEM. Quasi cum tanta facerent mala tamen prospera queque populo meo nuntiabant. Et quasi curare cupiebant vulnus et cum ignominia filie populi mei dicentes pax pax. Hoc proprie de sacerdotibus et doctoribus intelligendum est qui divitibus et honoratis repromittunt prospera et clementem predicant Deum magis illos supplicio et Dei iracundie preparantes.
Numérotation du verset Ier. 6,15 
confusi sunt quia abominationem fecerunt quin potius confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt
interl.| nec scientiam quidem nec sensum penitentie habuerunt
marg.| CONFUSI  SUNT etc. Depressius hic legendum est iuxta hebraicum. Et cum inquit tanta fecerint numquid confusi sunt ? numquid erubuerunt in sceleribus suis ? quin potius peccatum auxerunt contemptu.
marg.| NESCIERUNT. Noluerunt sed nimio contemptu et vitio violenti mali nec intelligere quidem potuerunt. Grandis impietas non solum non cavere sed ne intelligere velle peccata et nullam habere distantiam bonorum malorumque operum.
quam ob rem cadent
interl.| qui prius stabant
inter ruentes
interl.| vitiis suis
in tempore visitationis sue
interl.| pene
interl.| a Nabuchodonosor
corruent
interl.| ruentibus sociati
dicit Dominus
Numérotation du verset Ier. 6,16 
hec dicit Dominus state super vias
interl.| prophetas
et audite3
3 audite] videte Weber
interl.| vel: videte
et
interl.| sic
interrogate
interl.| diligenter inquirite
de semitis antiquis
interl.| que multorum sanctorum trite vestigiis
que sit via bona
interl.| in evangelio
et ambulate in ea et invenietis refrigerium animabus vestris
interl.| quasi hec via inventa prebet refugium animabus credentium
marg.| STATE  SUPER etc. Legamus evangelicam parabolam in qua negociator bonos omnes vendidit margaritas ut unam emat pretiosam ut scilicet per patriarchas et prophetas veniamus ad eum qui dicit: «Ego sum via» ; unde:   state super vias etc.
et dixerunt
interl.| econtrario
non ambulabimus
interl.| per viam scilicet evangelii
Numérotation du verset Ier. 6,17 
et constitui super vos speculatores
interl.| hec propheta dicente proprie de perfidia Iudeorum statim infert constitui super vos speculatorem
interl.| scilicet apostolorum chorum ; unde: fili hominis speculatorem dedi te domui Israel.
audite
interl.| dicens
vocem tube et dixerunt non audiemus
interl.| invitati ad cenam noluerunt venire
marg.| VOCEM  TUBE. HIERONYMUS. Vocem tube mandata evangelii vel doctrinam apostolorum unde:in montem excelsum ascende tu qui evangelisas Sion. Exalta sicut tuba vocem tuam qui annuntias Ierusalem.
Numérotation du verset Ier. 6,18 
ideo audite gentes
interl.| unde cito convertimini ad gentes
et cognosce
interl.| alii: Cognoscite qui pascitis gregem episcopi, scilicet et presbyteri.
congregatio
interl.| non iudaica sed omnium nationum
quanta ego faciam eis.
interl.| incredulis
Numérotation du verset Ier. 6,19 
Audi terra
interl.| Totus orbis sicut illud Isaie: audi celum et auribus percipe terra que scilicet Dominus populo Iudeorum facturus sit.
ecce ego adducam mala
interl.| supplicia
super populum istum
interl.| qui respondit: «Non audiemus».
interl.| non super gentes que vocantur ad veritatem
fructum cogitationum eius
interl.| vel aversionum eius ; unde: «Labores manuum tuarum quia manducabis».
quia verba mea non audierunt
interl.| aure cordis
et legem meam proiecerunt
interl.| indomabili cervice
Numérotation du verset Ier. 6,20 
ut quid mihi thus de Saba affertis
interl.| unde thura veniunt, secundum illud Virgiliia: «Centumque Sabeo thure calent are».
a Vergilius , Aeneis, 1.415:« Ipsa Paphum sublimis abit sedes que revisit laeta suas, ubi templum illi, centumque Sabaeo ture calent arae sertis que recentibus halant ».
et calamum
interl.| hebraice canen, pro quo Septuaginta et Theodotio cinnamomum transtulerunt
suave olentem de terra longinqua
interl.| India scilicet de qua, per mare Rubrum, veniunt aromata multa
holocaustomata vestra
interl.| non mea
non sunt accepta
interl.| quantum in vobis est
et victime vestre non placuerunt mihi
interl.| quantum in vobis est
marg.| UT  QUID  MIHI etc. Quasi frustra mihi ad unguenta conficienda que in lege precepta sunt suavissimi odoris pigmenta confertis et holocausta succenditis qui meam in lege voluntatem non facitis unde supra vocem meam non audierunt etc. Allegorice: hoc proprie convenit his qui de rapinis et nudatione miserorum offerunt sacrificia et eleemosynas. Ex iniquitate putant se redimere peccata cum scriptura dicat: Redemptio anime viri proprie divitie eius.
Numérotation du verset Ier. 6,21 
propterea hec dicit Dominus ecce ego dabo in populum istum ruinas
interl.| hec omnia quotidie impleri videmus
et ruent in eis
interl.| nihil in eis forte scilicet omnis infirmitas apud eos est
interl.| sanguis eius super nos
simul
interl.| quia pariter peccaverunt
vicinus et proximus
interl.| non solum scilicet illi sed omnes qui legem sequuntur ad litteram occidentem
et peribunt
marg.| PATRES  ET  FILII. Filii patrum sequuntur blasphemias quotidie illam imprecationem suscipientes sanguis eius super nos et super filios nostros.
Numérotation du verset Ier. 6,22 
hec dicit Dominus ecce populus venit de terra aquilonis et gens magna consurget a finibus terre
marg.| ECCE  POPULUS. Proprie hoc dicitur de Babyloniis qui venturi contra Ierusalem et omnis armature ordo describitur et preliantium impetus ut terrore commoti agant penitentiam et Deum clementissimum placent.
Numérotation du verset Ier. 6,23 
sagittam et scutum arripiet crudelis est et non miserebitur vox eius
interl.| ut etiam voce terreat
quasi mare sonabit et super equos ascendent preparati quasi vir ad prelium adversum te filia Sion
interl.| dat occasionem rogandi Dominum ac placandi
marg.| VOX  EIUS.  ALLEGORICE. HIERONYMUS. Possumus hoc testimonio abuti tempore persecutionis quando omnis adversum nos diaboli rabies concitatur cuius nulla misericordia est et quasi vehementissimi maris fluctus ita opprimunt resistentes.
Numérotation du verset Ier. 6,24 
audivimus
interl.| responsio populi cui per prophetam Dominus comminatus est
famam eius
interl.| Babylonii
dissolute sunt manus nostre
interl.| timore scilicet non possumus levare manus
tribulatio apprehendit nos dolores
interl.| dolore parturientis affirmant nihil esse gravius que senserunt
ut parturientem
Numérotation du verset Ier. 6,25 
nolite exire ad agros et in via ne ambuletis quoniam gladius inimici pavor in circuitu
marg.| NOLITE  EXIRE. Evangelium quoque docet non esse exeundum in agrum nec de tectorum altitudine descendendum sed illud audiendum. In monte salvum me fac. Ad quem in Isaia et Michea iubemur currere. Precepit iuxta litteram ne foras exeant ne muros deserant sed firmisime tueantur munitionibus.
Numérotation du verset Ier. 6,26 
interl.| sed
filia populi mei accingere cilicio
interl.| docet quid facere debeant convertantur scilicet ad penitentiam et hanc firmissimam habeant armaturam
et conspergere cinere luctum unigeniti
interl.| in hebreo solitarii
interl.| nihil dolentius quam unigenitum vel solum perdere filium
fac tibi planctum amarum quia repente veniet vastator
interl.| Nabuchodonosor vel diabolus
interl.| sive miseria alia #litera
super nos
interl.| affectuose quid super populum venturum est super se Deus venire testatur
Numérotation du verset Ier. 6,27 
probatorem dedi te
interl.| Dominus ad prophetam
in populo
interl.| incredulo
meo
interl.| quondam
robustum
interl.| ut nihil timeas nullas populi insidias
et scies et probabis viam eorum
marg.| ET  PROBABIS. Quasi ut cum probaveris et scieris viam populi delinquentis tunc intelligas argentum ere mixtum nulla ratione purgari. Quoniam enim plumbum immiscetur metallis que sunt adulterata ut aliena separetur materia et si forte purgata fuerint plumbum omnino consumitur et in nihilum redigitur sic doctrine verbum et sermo propheticus perit in his qui audire contemnunt. Dicamus et super his qui sicut aspides surde obturant aures suas ne audiant vocem incantantium.
Numérotation du verset Ier. 6,28 
omnes isti principes declinantum
interl.| a Domino
ambulantes fraudulenter aes et ferrum universi corrupti sunt
marg.| OMNES  ISTI  PRINCIPES. GREGORIUS. Principes sunt a Domino recedentes et inobedientes qui perverse ambulant et fradulenter. De hac enim conflatione in Iob legitur: habet argentum venarum suarum principia et auro locus est in quo conflatur. In argento eloquium. In auro vita vel sapientie claritas signatur. Et quia heretici sic de eloquii nitore superbiunt ut nulla sacrorum librorum autoritate solidentur qui nobis ad loquendum quasi argenti vene sunt quia de ipsis loquendi originem trahimus eos ad sacre autoritatis paginas revocat ut si vere loqui desiderant inde quid loquantur sumant. Et auro locus est in quo conflatur quasi vera fidelium sapientia cui universalis Ecclesia est locus tribulationem nobis persequentibus patitur sed a cunctis peccatorum sordibus persecutionis nostre igne purgatu. Unde igne probatur aurum et argentum. Homines vero receptibiles in camino humiliationis.Vel auro locus est in quo conflatur quia quisquis extra unitatem Ecclesie patitur potest quidem pati sed non potest martir fieri. Hunc ergo locum o heretici conflationis querite hanc fornacem qua aurum recte purgatur invenite. Si quid pro Deo amaritudinis siquid tribulationis extra hunc sustinetis incendi potestis non purgari. Unde: frustra conflavit conflator malitie enim eorum non sunt consumpte etc. et alibi: si tradidero corpus meum ita ut ardeam caritatem autem non habuero nihil mihi prodest. Alii enim de Deo prava sentiunt alii a proximorum societate dissentiunt. Illi errore fidei isti scismatis divisi sunt. Unde in principio decalogi utrorumque culpa reprimitur cum divina voce dicitur. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde etc. et statim subditur. Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Qui enim de Deo prava sentit non eum diligit. Qui ab Ecclesie unitate discordat proximum non amat.
Numérotation du verset Ier. 6,29 
defecit sufflatorium
interl.| nihil proficiens
in igne consumptum est plumbum
interl.| verbum Dei
frustra conflavit conflator
interl.| vel argentarius
malitie enim eorum non sunt consumpte
Numérotation du verset Ier. 6,30 
argentum
interl.| ergo
interl.| non aurum
reprobum vocate eos quia Dominus proiecit illos
interl.| longe a se



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ier. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=34&chapitre=34_6)

Notes :