Glossa ordinaria

Capitulum 10

Numérotation du verset Ier. 10,1 

Audite verbum quod locutus est Dominus super vos domus Israel.
Numérotation du verset Ier. 10,2 

Hec dicit Dominus iuxta vias gentium: Nolite discere et a signis celi, nolite metuere que timent gentes
Numérotation du verset Ier. 10,3 

quia leges populorum
vane sunt
quia lignum
de saltu precidit opus manuum artificis in ascia
Numérotation du verset Ier. 10,4 

argento et auro decoravit illud clavis
et malleis compegit ut non dissolvatur
Numérotation du verset Ier. 10,5 

in similitudinem palme fabricata sunt
et non loquentur
portata tollentur
quia incedere non valent nolite ergo timere ea quia nec male possunt facere nec bene
Numérotation du verset Ier. 10,6 

non est similis tui Domine
magnus tu et magnum nomen tuum in fortitudine
Numérotation du verset Ier. 10,7 

quis non timebit te o rex gentium
tuum est enim decus
inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis eorum nullus est similis tui
Numérotation du verset Ier. 10,8 

pariter insipientes et fatui probabuntur
doctrina vanitatis eorum lignum
est
Numérotation du verset Ier. 10,9 

argentum
involutum
de Tharsis
affertur et aurum de Ophir1
1 Ophir] scrips. , Ophyr Rusch , Ophaz Clementina , Ofaz Weber
opus artificis et manus erarii hyacinthus et purpura indumentum eorum opus artificum
universa hec
Numérotation du verset Ier. 10,10 

Dominus autem Deus verus est
ipse Deus vivens
et rex sempiternus
ab indignatione eius commovebitur terra
et non sustinebunt gentes
comminationem eius
Numérotation du verset Ier. 10,11 

sic ergo dicetis eis dii
qui celos et terram non fecerunt pereant de terra et de his que sub celis sunt
Numérotation du verset Ier. 10,12 

qui
facit terram in fortitudine sua
preparat orbem
in sapientia sua
et prudentia sua extendit celos
Numérotation du verset Ier. 10,13 

ad vocem suam dat multitudinem aquarum
in celo et elevat nebulas
ab extremitatibus
terre
fulgura in pluviam facit et educit ventum de thesauris suis
Numérotation du verset Ier. 10,14 

stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis artifex in sculptili quoniam falsum est quod conflavit et non est spiritus
in eis
Numérotation du verset Ier. 10,15 

vana sunt et opus risu dignum in tempore visitationis sue peribunt
Numérotation du verset Ier. 10,16 

non est his similis pars Iacob
qui enim formavit omnia
ipse est et Israel virga
hereditatis eius Dominus exercituum
nomen illi.
Numérotation du verset Ier. 10,17 

Congrega
de terra
confusionem tuam que habitas in obsidione
Numérotation du verset Ier. 10,18 

quia hec dicit Dominus ecce ego
longe proiciam
habitatores terre in hac vice et tribulabo eos ita ut inveniantur
Numérotation du verset Ier. 10,19 

ve mihi super contritione mea pessima plaga mea ego autem dixi plane
hec infirmitas mea
est et portabo illam
Numérotation du verset Ier. 10,20 

tabernaculum meum
vastatum est
omnes funiculi mei
dirupti sunt filii mei exierunt a me et non subsistunt
non est qui extendat ultra tentorium meum
et erigat pelles meas
Numérotation du verset Ier. 10,21 

quia stulte egerunt pastores
et Dominum non quesierunt propterea non intellexerunt et omnis grex
eorum dispersus est
Numérotation du verset Ier. 10,22 

vox auditionis ecce venit et commotio magna
de terra aquilonis ut ponat civitates Iuda solitudinem
et habitaculum draconum
Numérotation du verset Ier. 10,23 

scio Domine quia non est hominis via eius nec viri est
ut ambulet et dirigat gressus suos
Numérotation du verset Ier. 10,24 

corripe me Domine verumtamen in iudicio et non in furore tuo ne forte ad nihilum redigas me
Numérotation du verset Ier. 10,25 

effunde indignationem tuam
super gentes que non cognoverunt te et super provincias que nomen tuum non invocaverunt quia comederunt Iacob
et devoraverunt eum et consumpserunt illum et decus eius dissipaverunt

Capitulum 10

Numérotation du verset Ier. 10,1 
{t. 3: Erfurt, f. 130vb ; facsim., p. 116b} Audite verbum quod locutus est Dominus super vos domus Israel.
marg.| AUDITE  VERBUM. Proprie adversus eos loquitur qui celestia venerantur que in signum posita sunt annorum et temporum et mensium et dierum tamquam ab eis regatur genus humanum et ex causis celestium moderentur terrena.
Numérotation du verset Ier. 10,2 
Hec dicit Dominus iuxta vias gentium: Nolite discere et a signis celi, nolite metuere que timent gentes
Numérotation du verset Ier. 10,3 
quia leges populorum
interl.| humana sapientia
vane sunt
interl.| inutiles sunt
interl.| descriptio idolorum
quia lignum
interl.| materia vilis et corruptibilis
de saltu precidit opus manuum artificis in ascia
interl.| qui mortalis immortalia facere non potest
marg.| LIGNUM etc. Quod de idolis diximus ad hereticos referamus. Ipsi enim ingentia promittunt et simulacra vani cultus de suo corde confingunt. Iactant grandia et quasi sensibus aureis et eloquiis argenteis imperitorum aciem constringunt quorum dogmata a suis inventoribus portantur in quibus nulla utilitas quorum cultura gentium propria est et eorum qui ignorant Deum.
Numérotation du verset Ier. 10,4 
argento et auro decoravit illud clavis
interl.| mirabilis potentia idolorum que per se stare non potest
et malleis compegit ut non dissolvatur
marg.| ARGENTO  ET  AURO. HIERONYMUS. Ut fulgore materie simplices occupet et dicipiat. Hic error usque ad nos pervenit ut religionem in divitiis arbitremur
Numérotation du verset Ier. 10,5 
in similitudinem palme fabricata sunt
interl.| quasi pulcritudinem habent materie et picture sed nihil utile et vitale
et non loquentur
interl.| unde os habent et non loquentur
interl.| fortior ergo qui portat
quia incedere non valent nolite ergo timere ea quia nec male possunt facere nec bene
marg.| NOLITE  ERGO  TIMERE. Solent plerique gentium demones colere ne officiant et alios exorare ut proficiant. Unde Virgiliusa: «Nigram hiemi pecudem et Zephiris felicibus albam».
a Vergilius , Aeneis, 3.120: « Nigram Hiemi pecudem, Zephyris felicibus albam ».
Numérotation du verset Ier. 10,6 
non est similis tui Domine
interl.| hec in Septuaginta non habentur sed de Theodotione in plerisque adduntur
magnus tu et magnum nomen tuum in fortitudine
marg.| NON  EST  SIMILIS. Non est similis tui Domine deorum scilicet qui ab hereticis finguntur.
Numérotation du verset Ier. 10,7 
quis non timebit te o rex gentium
interl.| principium sapientie timor Domini
tuum est enim decus
interl.| in veritate decor in mendacio turpitudo
inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis eorum nullus est similis tui
marg.| TUUS  EST  ENIM etc. quamvis heretici iuxta sapientiam mundi que destruitur sibi sapientes videantur tamen in omnibus regnis que Ecclesiam lacerant nullus similis Domino. Unde perdam sapietiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo.
Numérotation du verset Ier. 10,8 
pariter insipientes et fatui probabuntur
interl.| simul
doctrina vanitatis eorum lignum
interl.| vile
est
Numérotation du verset Ier. 10,9 
argentum
interl.| similis argento eloquentie venustate
involutum
interl.| verborum artificio
de Tharsis
interl.| regio Indie secundum Iosephum, vel quodlibet mare
affertur et aurum de Ophir1
1 Ophir] scrips. , Ophyr Rusch , Ophaz Clementina , Ofaz Weber
interl.| vel: Ofaz
opus artificis et manus erarii hyacinthus et purpura indumentum eorum opus artificum
interl.| sive sapientum
interl.| putative apud Deum enim stulti sunt
universa hec
marg.| INVOLUTUM etc. Aliter non decipit falsitas involuitur veritas aperitur.
marg.| OPHIR. Unum de septem nomibus quibus aurum apud Hebreos appellatur quod dicere possumus obrizum ut in superficie splendeat quod intus latet.
marg.| HYACINTHUS etc. Ut superficiem intuentes decipiant dum celi sibi colorem ostendunt et celestia promittunt
Numérotation du verset Ier. 10,10 
Dominus autem Deus verus est
interl.| illa mendacia
ipse Deus vivens
interl.| illa mortua
et rex sempiternus
interl.| illa transitoria
ab indignatione eius commovebitur terra
interl.| terreni
et non sustinebunt gentes
interl.| non populus Dei
comminationem eius
Numérotation du verset Ier. 10,11 
sic ergo dicetis eis dii
interl.| falsis diis ista dicenda sunt
qui celos {t. 3: Erfurt, f. 131rb ; facsim., p. 117b} et terram non fecerunt pereant de terra et de his que sub celis sunt
marg.| CELOS  ET  TERRAM. Que cooperatores Christi qui dii vocantur et domini per doctrinam ecclesiasticam partim fecerunt.
Numérotation du verset Ier. 10,12 
qui
interl.| Pater
facit terram in fortitudine sua
interl.| Filio qui Dei virtus et sapientia dicitur
preparat orbem
interl.| Septuaginta: et erexit orbem
in sapientia sua
interl.| Filio: «Ipse - enim – dixit et facta sunt, ipse mandavit et creata <sunt»b. Loquens ad Filiumc: «Faciamus hominem» etc.
b Ps. 32, 9 ; Ps. 109, 148, 5.
c Gn. 1, 26.
et prudentia sua extendit celos
marg.| QUI  FACIT  TERRAM. ORIGENES. Dominus qui facit terram in fortitudine etc. Tres quodammodo virtutes Dei assumens propheta fortitudinem sapientiam prudentiam unicuique propria opera distribuit. Fortitudini terram sapientie orbem terrarum prudentie celum. In nostra ergo terrra (de qua dictum estd «Terra es et in terram ibis») necessariam habemus fortitudinem Dei sine qua impossibile est exequi quod repugnat carni. Cum autem mortificata fuerint membra super terram, tunc paret spiritus voluntati. Spiritu enim facta carnis mortificantur. Dominus ergo facit terram in fortitudine sua quam (sicut scriptum est in Iob) statuit supra nihilum quo constat in fortitudine Dei in medietate mundi terre libram sustineri. Veniam et ad orbem terrarum qui grece cycoimen hic dicitur, id est inhabitata. Scio animam inhabitatam. Scio desertam. Si ergo non habet Deum Patrem et Filium dicentem: Ego et Pater apud eum mansionem faciemus et Spiritum Sanctum vere deserta est. Habitata autem est que Deo plena est et habet Christum et Spiritum Sanctum. Hinc David in Psalmo confessionise: «Spiritu principali confirma me». «Spiritum rectum innova in visceribus meis»f. «Spiritum Sanctum tuum ne auferas a me»g. Hec in approbationem huius rei diximus quod habitata id est orbis terrarum in sapientia Dei fabricata sit. Sapientia enim auxiliatur iusto"super decem potestatem habenti civitates"h. Sapientiam enim et disciplinam qui abiicit infelix est et vana spes eius et labores insensati et inutilia opera. Laboremus ergo ut habitata anima nostra, Dei sapientia erigatur. Cecidit enim de sublimi venientibus nobis in locum miseriarum, cecidit postquam peccavimus. Denique quicumque vel quicquid est in isto orbe ante erectionem cecidit. Omnes enim corruimus per peccatum in orbem terrarum. Sed Dominus elevavit iacentes et in prudentia sua extendit celum. Non fortitudo non sapientia in celi extensione assumpta est. Unde Dominus sapientia fundavit terram preparavit autem celos prudentia. Est ergo aliqua prudentia Dei quam nolo ut extra Christum requiras. Omnia enim que Dei sunt Christus est. Ipse est sapientia eius ipse fortitudo iustitia sanctitas. Ipse etiam prudentia. Sed cum unum sit in subiacenti pro varietate sensuum diversis vocabulis nuncupatur. Aliud enim significat sapientia aliud iustitia. Quando enim sapientia dicitur disciplinis te humanarum divinarumque rerum instituit. Quando iustitia distributor et iudex meritorum significatur. Ita ergo prudentiam eius hec intellige cum doctrina est et demonstratio bonarum aut malarum rerum aut neutrarum. Sicque nunc celum extendisse dicitur in prudentia sua unde: extendi verba mea et non attendistis. Asserit enim quandam esse verborum extensionem ut celi. Unde: qui extendit celum sicut pellem. Extenditur enim anima nostra que prius fuerat contracta. Qui ante celestem portant hominem celi sunt. Si enim ad peccatorem dicituri: «Terra es et in terram ibis», cur non dicatur ad iustum celum es et in celum ibis ? Aut si propter coicum dicitur ei qui portat imaginem coyci terra es et in terram ibis cur propter celestem ei qui portat imaginem celestis non dicatur: celum es et in celum ibis ? Unusquisque nostrum aut celestia factam habet aut terrena. Si terrena sunt ad cognatam sibi terram deducunt eum qui thesaurizavit sibi in terra et non in celo. Si vero celestia thesaurizatorem suum ad propinquam sibi regionem subvehunt.
d Gn. 3, 19 (Vetus latina) ; Vulg.: « Pulvis es et in pulverem reverteris ».
e Ps. 50, 14.
f Ps. 50, 12.
g Ps. 50, 13.
h Lc. 19, 17: « Et ait illi: Euge bone serve quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates ».
i Gn. 3, 19 (Vetus latina) ; Vulg.: « Pulvis es et in pulverem reverteris ».
Numérotation du verset Ier. 10,13 
ad vocem suam dat multitudinem aquarum
interl.| omnis doctrina Domini de celestibus fluit unde pluviam voluntariam segregabis heriditati tue Deus
in celo et elevat nebulas
interl.| de quibus"mandavi nubibus meis ne pluant super e<am> imbrem"2 j.
j Is. 5, 6 (Vetus latina, p. 155)
2 mandavi… imbrem] mandavi nu. m. ne. p. s. e. ym. Rusch
ab extremitatibus
interl.| non a consulibus non a ducibus non a divitibus beati enim pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum celorum
interl.| cum arentia hominum corda coruscanti doctrina satiat
terre
interl.| prius fragilis modo firmus Dei fortitudine
fulgura in pluviam facit et educit ventum de thesauris suis
interl.| in quibus omnes sunt thesauri sapientie et scientie absconditi
marg.| NEBULAS. Que noverunt scilicet quibus pluvias suspendant et quibus impendant.
Moyses quasi nubes loquebatur qui dicebat: Exspectet terra ut pluviam verba mea. Et Isaias: Audi celum et auribus percipe terra quia Dominus locutus est.
marg.| AB  EXTREMITATIBUS. Qui vult in vobis primus esse fiat novissimus. Aliter enim nemo fit nubes.
marg.| FULGURA  IN  PLUVIAM etc. ORIGENES. Fertur quod fulgura ex nubium vel imbrium collisione generantur. Sicut ex durioribus silicibus sibi complosis medius ignis elabitur. Moyses nubes erat et Iesu Nave qui dum sibi colliduntur ex sermonibus eorum micant fulgura. Ieremias quoque et Baruch sibi colloquentes rutilantia fulgura mittunt.
marg.| ET  EDUCIT  VENTUM  DE  THESAURIS. #Id est. Venti qui terras perflant de thesauris Dei non sunt quia natura eorum manifesta sed sunt thesauri ventorum id est spirituum spiritus scilicet sapientie et intellectus spiritus consilii et fortitudinis spiritus scientie et pietatis et spiritus timoris Domini. Hi ante thesauri sunt in Christo absconditi. Inde oritur ut alius sit sapiens alius fidelis et huiusmodi.
Numérotation du verset Ier. 10,14 
stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis artifex in sculptili quoniam falsum est quod conflavit et non est spiritus
interl.| sanctus
in eis
interl.| hereticis
marg.| STULTUS  FACTUS. Stultus comparatione Dei. Stultum enim Dei sapientius est omnibus hominibus sapientibus scilicet. Infatuavit enim Deus sapientiam mundi non in sapientia sua non enim potest sapientia mundi capere sapientiam Dei non enim dignatur sapientia Dei ad mundi sapientiam convincendam tota descendere. Sed modicum quid necessarium fuit quod fatuum Dei erat. Omnia enim contraria assumpsit Deus ut contraria dissolvat.
marg.| FALSUM  EST. ORIGENES. Quod in corde suo fingit. Falsum est enim quod conflavit sicut stultus est omnis homo a scientia stultum est enim quod facit.
marg.| NON  EST  SPIRITUS  IN. Notandum quod in hoc capitulo ventus et spiritus uno nomine apud hebreos appellantur rucha.
Numérotation du verset Ier. 10,15 
vana sunt et opus risu dignum in tempore visitationis sue peribunt
marg.| VANA  SUNT. Aut enim rustica sunt ut lignum aut plucro sermone tinnientia ut argentum aut de proprio sensu simulata mentiuntur aurum.
marg.| IN  TEMPORE  VISITATIONIS etc. Ad tempus valet heresis ut qui probati sunt manifesti fiant. Cum ante visitatio Dei venerit et oculis eius cuncta respexerit omnia conticescent.
Numérotation du verset Ier. 10,16 
non est his similis pars Iacob
interl.| eorum scilicet qui suplantaverunt Iudeos et destruunt hereticos unde Dominus pars hereditatis mee
qui enim formavit omnia
interl.| tam in anima quam in corpore
interl.| omnis qui directus est in Deo vel sensu cernens Deum sceptrum est hereditatis eius
hereditatis eius Dominus exercituum
interl.| sabaoth
nomen illi.
Numérotation du verset Ier. 10,17 
Congrega
interl.| o Ierusalem
de terra
interl.| agris
confusionem tuam que habitas in obsidione
interl.| substantiam quicquid enim habes confusione dignum est
marg.| CONGREGA. Precipitur Ierusalem ut quicquid substantie foris habet in urbem munitissimam congreget et longe obsidioni preparet alimenta. Non enim Deus sicut prius longe post futura minatur sed statim futura.
Numérotation du verset Ier. 10,18 
quia hec dicit Dominus ecce ego
interl.| non alius
longe proiciam
interl.| a terra sua
interl.| quasi funda
habitatores terre in hac vice et tribulabo eos ita ut inveniantur
interl.| in urbe scilicet effugere non valentes
Numérotation du verset Ier. 10,19 
ve mihi super contritione mea pessima plaga mea ego autem dixi plane
interl.| verba Ierusalem culpam suam confitentis
hec infirmitas mea
interl.| patienter
est et portabo illam
interl.| vel iram Dei sustinebo
marg.| VE  MIHI etc. Conqueritur Ierusalem quod vehementer afflicta sit et plaga insanabili.
Numérotation du verset Ier. 10,20 
tabernaculum meum
interl.| habitatio
vastatum est
interl.| quia peccavi ei
omnes funiculi mei
interl.| sicut tentorii
dirupti sunt filii mei exierunt a me et non subsistunt
interl.| interfecti
non est qui extendat ultra tentorium meum
interl.| id est qui instauret me et murorum iaciat fundamenta
et erigat pelles meas
marg.| TABERNACULUM. Plangit Ierusalem tam facilem factam subversionem suam ut non menia eruta sed tabernaculum ablatum putes.
marg.| ET  NON  SUBSISTUNT. Neque enim in Chaldeam translati sunt sed magna pars eorum interfecta atque deleta est.
Numérotation du verset Ier. 10,21 
quia stulte egerunt pastores
interl.| methaphorice
interl.| principes quorum culpa populus dispergitur
et Dominum non quesierunt propterea non intellexerunt et omnis grex
interl.| populus
eorum dispersus est
marg.| GREX. HIERONYMUS.  SEPTUAGINTA. pecora. Quod iuxta historiam stare non potest. In tam longa enim obsidione pecora non durassent.
Numérotation du verset Ier. 10,22 
interl.| propheta loquitur
vox auditionis ecce venit et commotio magna
interl.| Babylonii venientis
de terra aquilonis ut ponat civitates Iuda solitudinem
interl.| habitatoribus interfectis
et habitaculum draconum
marg.| VOX  AUDITIONIS etc. Hec omnia que preteritus et presens sermo describit ad persecutionis ecclesiastice tempora referamus quando tabernacula Domini subvertuntur et habitatio Ecclesie in solitudinem redigitur. Que omnia culpa pastorum fiunt qui stulte egerut et Dominum non quesierunt.
marg.| DRACHONUM. Vel strutionum. Symachus sirenarum. Ut pro hominibus habitent scilicet drachones et omnia venenata. Vel strutiones que solitudini familiares in desertis nascuntur et nutriuntur. Aut syrenes scilicet quedam monstra et demonum fantasmata.
Numérotation du verset Ier. 10,23 
scio Domine quia non est hominis via eius nec viri est
interl.| Babylonii sed mei meriti et tue indignationis
ut ambulet et dirigat gressus suos
marg.| SCIO etc. Erubescant qui dicunt unum quemque suo regi arbitrio. Non est enim hominis via eius etc. Unde David a Domino gressus homo dirigetur.
Numérotation du verset Ier. 10,24 
corripe me Domine verumtamen in iudicio et non in furore tuo ne forte ad nihilum redigas me
interl.| huic consonat David: Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me etc.
marg.| IN  IUDICIO etc. Quasi que patimur magna sunt et maiora memeremur sed corripe ut pater filium non affligas ut hostis inimicum. Castigas enim omnem filium quem recipis et omni dolore et flagello emendas Ierusalem. Gentes autem que non cognoverunt te non iudicium sed indignationem merentur.
Numérotation du verset Ier. 10,25 
interl.| sed
interl.| non iudicium
super gentes que non cognoverunt te et super provincias que nomen tuum non invocaverunt quia comederunt Iacob
interl.| quasi tradidisti nos ut emendaremur illi autem aggravaverunt iugum suum nec etati nec sexui nec dignitati nec loco pepercerunt
et devoraverunt eum et consumpserunt illum et decus eius dissipaverunt



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ier. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=34&chapitre=34_10)

Notes :