Glossa ordinaria

Capitulum 1

Numérotation du verset Ier. 1,1 

Verba1 Ieremie filii Helchie de sacerdotibus qui fuerunt in Anathoth2
1 Verba] Incipit liber Iheremie prophete ΩN |
2 Anathoth] Anathot ΩN Rusch |
in terra Beniamin.
Numérotation du verset Ier. 1,2 

Quod
factum est verbum Domini
ad eum in diebus Iosie filii Amon3 regis Iuda in tertio decimo anno regni eius.
3 Amon ΩN Rusch Weber ] Ammon Θ, Amos ΦERG ΨD Ω M
Numérotation du verset Ier. 1,3 

Et factum est in diebus Ioachim, filii Iosie regis Iuda, usque ad consummationem undecimi anni Sedechie, filii Iosie
regis Iuda usque ad transmigrationem
Hierusalem in mense quinto.
Numérotation du verset Ier. 1,4 

Et factum est verbum Domini ad me dicens :
Numérotation du verset Ier. 1,5 

Priusquam te formarem
in utero
novi te
et antequam exires de vulva sanctificavi te et4 prophetam in5 gentibus dedi te.
4 et ΩN] om. Weber |
5 in ΩN ] om. Weber |
Numérotation du verset Ier. 1,6 

Et dixi a a a Domine Deus, ecce nescio loqui quia puer ego sum.
Numérotation du verset Ier. 1,7 

Et dixit Dominus ad me : Noli dicere quia6 puer sum quoniam ad omnia que mittam te ibis et universa quecumque mandavero tibi loqueris.
6 quia ΩN] om. Weber
Numérotation du verset Ier. 1,8 

Ne timeas a facie eorum
quia tecum ego sum
ut eruam
te, dicit Dominus Deus7.
7 Deus ΩN ] om. Weber
Numérotation du verset Ier. 1,9 

Et misit Dominus
manum suam
et tegit8 os meum
8 tegit ΩN ] tetigit Weber
et dixit Dominus
ad me : Ecce dedi verba mea in ore tuo.
Numérotation du verset Ier. 1,10 

Ecce
constitui te hodie super gentes
et super regna ut evellas
et destruas
et disperdas et dissipes et edifices
et plantes.
Numérotation du verset Ier. 1,11 

Et factum est verbum Domini secundo9 ad me dicens: Quid tu vides Ieremia ?
9 secundo ΩN] om. Weber
Et dixi: Virgam
vigilantem ego video
Numérotation du verset Ier. 1,12 

et dixit Dominus ad me bene vidisti quia vigilabo ego
super verbo meo ut faciam illud
Numérotation du verset Ier. 1,13 

et factum est verbum Domini secundo ad me dicens quid tu vides et dixi10 ollam succensam
10 Virgam vigilantem... dixi Weber ] om. hom. ΩN
ego video et faciem eius a facie aquilonis
Numérotation du verset Ier. 1,14 

et dixit Dominus ad me ab aquilone pandetur omne11 malum
11 omne ΩN] om. Rusch
super omnes habitatores terre
Numérotation du verset Ier. 1,15 

quia ecce ego convocabo omnes cognationes
regnorum aquilonis ait Dominus Deus12 et venient
12 Deus ΩN] om. Weber
et ponent unusquisque
solium suum
in introitu portarum Hierusalem
et super omnes muros eius in circuitu et super universas urbes Iuda
Numérotation du verset Ier. 1,16 

et loquar iudicia mea
cum eis super omni malitia eorum
qui dereliquerunt me
et libaverunt diis alienis
et adoraverunt opus manuum suarum.
Numérotation du verset Ier. 1,17 

Tu ergo accinge lumbos13 tuos et surge et loquere ad eos omnia que ego precipio tibi ne formides a facie eorum
13 lumbos] lombos ΩN
nec
enim timere te faciam vultum eorum.
Numérotation du verset Ier. 1,18 

Ego
quippe dedi te hodie
in civitatem munitam
et in columnam ferream
et
in murum eneum14
14 eneum ΩN] ereum Weber
super omnem terram
regibus Iuda principibus eius et sacerdotibus et populo terre.
Numérotation du verset Ier. 1,19 

Et bellabunt adversum te et non prevalebunt quia tecum ego sum
ait Dominus ut liberem te.

Capitulum 1

Numérotation du verset Ier. 1,1 
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 122rb ; facsim., p. 99b} ORIGENES. Deus ad benefaciendum promptus est1, ad puniendum dissimulator. Cum enim possit reos sine contestatione venturi iudicii2 nusquam hoc facit, sed etiamsi condemnaverit, predicit ut liberentur per penitentiam, qui damnati fuerant per delictum. Ninivite condemnati erant peccatores a Deo."Adhuc enim tres dies et Ninive erat subvertenda3"a. Noluit enim4 Deus cum silentio punire damnatos sed, dans eis locum penitentie, misit Hebreum prophetam qui diceret:"Adhuc tres dies et Ninive subvertetur" ne perirent, scilicet quia condemnati erant, sed, agentes penitentiam, impetrarent misericordiam. Sodomite quoque et Gomorrhei divino5 iam erant exitio destinati, sicut sermo Dei ad Abraham ostendit, tamen quod suum erat, fecerunt angeli, volentes eos salvare qui se indignos salute iudicaverunt et dicentes ad Lothb:"Est ne aliquis hic6 tibi gener, aut filii aut filie" etc. ? Neque ignorabant non esse eos secuturos Loth, sed ostenderunt suam, pariter et eius qui eos miserat, benignitatem et amorem. Simile quiddam in Ieremia invenimus. Notandum est enim tempus prophetie eius quando prophetare ceperit7 vel finierit. Dicit ergo aliquis: Quid ad me tempus historie ? Quia ceperit prophetare in diebus Iosie filii Amos regis Iuda usque ad annum tertium decimum in regno eius. Deinde prophetavit in diebus Ioachim, filii Iosie regis Iuda, usque ad consummationem undecimi anni Sedechie, filii Iosie regis Iuda, et per tres reges prophetia eius extensa est usque ad captivitatem Hierusalem in quinto mense. Condemnaverat enim Deus Hierusalem propter peccata, et hec erat extrema sententia sua8, ut captivitati relinqueretur. Sed, cum hominum amator sit Deus, nec quemquam velit perire, antequam depopulationis tempus instaret, misit et hunc prophetam qui invitaret ad penitentiam. Misit eumdem etiam sub secundo rege post {t. 3: Erfurt, f. 122va ; facsim., p. 100a} primum, misit quoque sub tertio. Iam captivitas imminebat et adhuc ad salutem hortabatur Deus tribuens et ante unum diem locum penitentie ; unde scriptum est: «Usque ad captivitatem Hierusalem et usque ad quintum mensem prophetasse Ieremiam. Iam hostium vincula strinxerant manus et nihilominus hec dicebat Deus: ‘Ecce captivi facti estis. Agite, licet sero, penitentiam. Rogate me et parcam vobis. Possum eruere de captivitate, qui tradidi’. Hec etiam de nobis possumus intelligere. Si peccaverimus captivi futuri sumus. Tradi enim peccatorem Satanec, nihil distat ab eo quod Iudei traditi sunt Nabuchodonosor. Ut sicut9 illos Deus concessit adversario, propter frequentes impietates, sic nos propter peccata tradimur spirituali Nabuchodonosor. Unded: «Quos tradidi Satane ut discant non blasphemare». Putas quantum malum est peccare, ut tradaris10 Satane captivanti11* animas eorum qui relinquuntur a Deo, non sine causa, scilicet nec sine iudicio ? Cum enim miserit pluviam super vineam, et ipsa pro uva attulerit spinas, quid faciet, nisi ut mandet nubibus, ne pluant super vineam imbrem ? Prope est ergo et captivitas nostra si non egerimus penitentiam, ut tradamur scilicet Nabuchodonosor et Babyloniis quibus iam adiacentibus sermones prophetarum, legis apostolorum et ipsius Christi hortantur nos ad penitentiam, provocant ad salutem. Si audierimus, credimus ei qui dixite: «Et ego penitentiam agam de omnibus malis que locutus sum eis facere12«. A f
a Ion. 3, 4.
b Gn. 19, 12.
c 1Cor. 5, 5.
d 1Tm. 1, 20.
e Ier. 18, 8.
f ¶Fons : Rabanus Maurus , In Ier., praefatio ad Lotharium imperatorem, PL 111, 795C-798A >   Origenes, Homiliae XIV in Ier., transl. Hieronymi¸ hom. 1 [CPG 1438]  , PL 25, 585B-587C.
1 est] + et P14406 , f. 136r
2 iudicii] punire P14406
3 erat subvertenda] subvertetur P14406
4 enim] om. P14406
5 divino] diro P14406
6 ne aliquis hic] aliquis P14406
7 prophetare ceperit] inv. P14406
8 sua] om. P14406
9 Ut sicut] utque P14406
10 tradaris] tradat P14406
11 captivanti P14406 ] captivantis Rusch
12 e. f.] inv. P14406
marg.| HIERONYMUS ad Eusebium. Quia volumen est longissimum et in plerisque historia manifesta in Ieremia latam explanationem non queras super his maxime que iam in aliis prophetis sunt dicta. Ut nihil desit in sensibus cum multum desit in verbis stamina tibi atque subtegmina et litia preparabo tu ipse vestem pulcherrimam conficito.
marg.| Ceteri prophete ut Isaias Osee Ioel fuerunt ante captivitatem duarum tribuum scilicet Iude et Beniamin alii post ut Daniel Aggeus et Zacharias. Ieremias vero et Ezechiel imminente capitivitate prophetaverunt alter in terra Iuda alter in Babylone. Ieremias puer prophetare cepit tertiodecimo anno Iosie regis Iuda filii Amon prophetavitque sub eo decem et novem annis et sub Ioachim filio eius annis undecim et sub Sedechia qui ultimus fuit regum Iuda annis undecim usque ad quintum mensem quo a Babyloniis captivata est Hierusalem. Ioachaz vero et Iechonie trini menses (quorum alter in Egyptum alter cum matre ductus est in Babylonem) in supradictis annis computantur. Ac per hoc ab exordio prophetie sue usque ad captivitatem Hierusalem in qua et ipse captus est prophetavit annis sexaginta uno preter illud tempus quo in Egipum ductus est ibique prophetavit in Tampnis sicut in hoc ispo volumine continetur.
{t. 3: Erfurt, f. 122va ; facsim., p. 100a} Verba Ieremie filii Helchie de sacerdotibus qui fuerunt in Anathoth13
13 Anathoth] Anathot Rusch
interl.| ecce locus
interl.| viculus est in tertio ab urbe miliario
in terra Beniamin.
marg.| VERBA  IEREMIE.  SEPTUAGINTA. Verbum Dei quia verba Ieremie verbum  DOmini est.
marg.| HIERONYMUS. Post exordium vaticinationis Ieremie triginta quinque prophetie anno Ezechiel in Babylone his qui cum eo captivati fuerant exorsus est prophetare.
Numérotation du verset Ier. 1,2 
Quod
interl.| id est quia
interl.| hoc est
factum est verbum Domini
interl.| quod erat in principio apud Patrem
ad eum in diebus Iosie filii Amon14 regis Iuda in tertio decimo anno regni eius.
14 Amon Rusch Weber ] Ammon Θ, Amos ΦERG ΨD Ω M Ed1455
marg.| IN  DIEBUS  IOSIE. HIERONYMUS. Mirabilis Dei clementia. Iam captivitate vicina et Babylonio exercitu vallante Hierusalem nihilominus populum ad penitentiam vocat malens servare conversos quam perdere delinquentes.
Numérotation du verset Ier. 1,3 
Et factum est in diebus Ioachim, filii Iosie regis Iuda, usque ad consummationem undecimi anni Sedechie, filii Iosie
interl.| qui ultimus regum Iuda
regis Iuda usque ad transmigrationem
interl.| Septuaginta: captivitatem
Hierusalem in mense quinto,
Numérotation du verset Ier. 1,4 
et factum est verbum Domini ad me dicens
interl.| quod erat in principio apud Deum in quo loquuntur prophete
Numérotation du verset Ier. 1,5 
priusquam te formarem
interl.| actu
in utero
interl.| matris
novi t e
interl.| in prescientia
et antequam {t. 3: Erfurt, f. 122vb ; facsim., p. 100b} exires de vulva sanctificavi te prophetam gentibus dedi te
interl.| in utero usus est libero arbitrio
marg.| PRIUSQUAM  TE etc. Non quod ante conceptionem fuerit ut heretici suspicantur. Sed quia prescivit eum Dominus futurum cui facienda iam facta sunt qui vocat ea que non sunt tamquam ea que sunt.
marg.| HIERONYMUS. Priusquam te formarem. Quidam hunc locum super salvatorem intelligunt qui proprie propheta gentium fuit et per apostolos omnes nationes vocavit. Qui priusquam in utero virginali formaretur antequam de vulva exiret sanctificatus est in utero et notus Patri qui semper in Patre et in quo semper Pater.
marg.| ANTEQUAM  DE  VULVA etc. HIERONYMUS. Secundum illud Pauli. Postquam complacuit ei qui me segregavit ex utero matris mee et vocavit per gratiam suam ut revelaret Filium suum in me ut evangelizarem eum in gentibus. Ioannes sancitificatus quoque in utero et Spiritum Sanctum accipit et in vulva movetur et per os matris loquitur.
Numérotation du verset Ier. 1,6 
et dixi a a a Domine Deus ecce nescio loqui quia puer ego sum
marg.| A A A DOMINE  DEUS etc. Detestatur officum quod pro etate non potest sustinere. Eadem verecundia qua Moyses gracilis et tenuis vocis se esse dicit sed ille quasi magne et robuste etatis corripitur quasi puero huic venia datur qui verecundia et pudore decoratur.
Numérotation du verset Ier. 1,7 
et dixit Dominus ad me noli dicere puer sum quoniam ad omnia que mittam te ibis et universa quecumque mandavero tibi loqueris
interl.| quasi ne consideres estatem cani hominis sapientiam eius adhibe voluntatem ut pergas habebis me comitem quos cuncta compleas aperi os tu et implebo illud
marg.| NOLI  DICERE etc. GREGORIUS. Officium predicationis alii laudabiliter appetunt ad quod alii laudabiliter coguntur. Isaias enim ultro se obtulit dicens: ecce ego mitte me. Ieremias humiliter reluctatur dicens: a a a Domine Deus etc. Ab utrisque exterius diversa vox prodiit sed non a diverso fonte dilectionis. Duo enim sunt precepta caritatis Dei scilicet amor et proximi. Per activam ergo vitam proximis prodesse cupiens Isaias officium predicationis appetit. Per contemplativam Ieremias amori Dei inherere desiderans mitti ad predicandum renuit. Hic ne tacite contemplationis lucra loquendo perderet. Ille ne damna studiosi operis tacendo sentiret. Sed notandum quia qui recusavit penitus, non restitit et qui mitti voluit ante se per altaris calculum, purgatum vidit ne, aut non purgatus adire quis sacra mysteria audeat, aut quem Deus elegit sub humilitatis specie superbe contradicat. Quia ergo difficile est purgatum se cognoscere predicationis officium tutius declinatur. Non tamen pertinaciter declinari debet cum ad hoc suscipiendum superna voluntas agnoscitur. Quod Moyses utrunque mirabiliter explevit qui preesse tante multitudini et noluit et obedivit. Forte enim superbus esset si ducatum intrepidus susciperet vel autoris impio obedire recusaret. Utrobique ergo subiectus et preesse populis sese metiendo noluit et tamen de imperantis viribus presumendo consentit
Numérotation du verset Ier. 1,8 
ne timeas a facie eorum
interl.| ne consideres multitudinem eorum ad quos locuturus es sed me qui tecum sum
quia tecum ego sum
interl.| habebis me comitem quo cuncta compleas
ut eruam
interl.| non quod persecutionibus et angustiis careat multa enim passus est sed ut omnia patienter superet et non cedat
te dicit Dominus
Numérotation du verset Ier. 1,9 
et misit Dominus
interl.| Pater
manum suam
interl.| Filium per quem omnia
interl.| ut humanam similitudinem videns non expavescat
et tetigit os meum
interl.| ut humanorum artuum similitudinem videns tangi non formidet
et dixit Dominus
interl.| Pater
ad me ecce dedi verba mea in ore tuo
interl.| quasi viriliter age et confortetur cor tuum
marg.| ET  MISIT  DOMINUS  MANUM  SUAM etc. Notandum quod hic manus Dei mittitur que tangit os prophete et dicitur: ecce dedi verba mea in ore tuo. In Isaia autem scriptum est: et missus est unus de seraphim et in manu habebat carbonem quem forcipe tulerat de altari et tetigit os meum etc. Quia Isaias perfecte etatis erat et immunda labia habebat et in medio populi polluta labia habentis habitabat. Mittitur unus de seraphim qui non manu sed forcipe et carbone tangat os eius iniquitates auferat. Hic autem ipsius Dei manus mittitur non ut peccata auferat que multa per pueritiam non fecerat sed ut loquendi gratiam tribuat. Ezechiel vero librum devorat intus et foris scriptum scilicet tam sacramenta divina quam simplicem historiam continentem. Ieremie os tangitur et Domini verba tribuuntur ut confidentiam accipiat predicandi.
Numérotation du verset Ier. 1,10 
ecce
interl.| Pater ad Filium
constitui te hodie super gentes
interl.| postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam
et super regna ut evellas
interl.| mala
et destruas
interl.| regna diaboli
et disperdas et dissipes {t. 3: Erfurt, f. 123ra ; facsim., p. 101a} et edifices
interl.| Ecclesiam
et plantes
marg.| UT  EVELLAS  ET  DESTRUAS. Quatuor tristibus duo leta succedunt neque enim poterant edificari bono nisi destructa essent mala nec plantari optima nisi eradicarentur pessima. Omnis enim plantatio quam non plantavit Pater meus celestis eradicabitur et edificatio que non est edificata supra petram sed super arenam sermone Dei suffoditur atque destruitur. Illam autem quam consumet Dominus spiritu oris sui et destruet adventu presentie sue omnem scilicet sacrilegam perversamque doctrinam disperdet in perpetuum. Ea vero que elevantur contra scientiam Dei et in sua confidunt sapientia que est apud Deum stulticia dissipabit atque deponet ut pro his edificentur humilia et in locum superiorum que destructa sunt et evulsa extruantur et plantentur que ecclesiastice conveniunt veritati de quibus Deis edificatio estis Dei agricultura estis.
marg.| Multi hunc locum super persona Christi accipiunt. Ieremias enim interpretatur excelsus Domini qui destruit regna diaboli que sibi in excelso montis ostenderat adversarias perdidit potestates delens cyrographum errorum in cruce de quibus post historie veritatem tropicos dicitur. «Quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania ? Astiterunt reges terre et principes convenerunt in unum»g. Pro his evulsis destructis perditis et in inferiora detractis edificatur et plantatur Ecclesia Dei. Super Ieremie autem persona nulla dubitatio est qui in manu accipit"calicem meri plenum vini"h et propinare iubetur omnibus nationibus.
g Ps. 2, 1.
h Cf. Ps. 74, 9.
Numérotation du verset Ier. 1,11 
et factum est verbum Domini ad me dicens: Quid tu vides Ieremia ?
interl.| interrogatione excitat
Et dixi: Virgam
interl.| alii: amigdalum
interl.| de quai: «Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt», et alibij:"Quid vultis ? In virga veniam ad vos an in simplicitate et mansuetudine".
i Ps. 22, 4.
j Cf. 1Cor. 4, 21.
vigilantem ego video
interl.| peccata scilicet considerat ut percutiat et corripiat
marg.| VIRGAM  VIGILANTEM.   Virgam vigiliarum : Septuaginta. Baculum nuceum propter verbi similitudinem transtulerunt. Vigilia enim et vigil et vigilare hebraice seched dicitur et nux seded. Unde in sequentibus pardus vigilans hoc nomine ponitur. Quod et in Daniele iuxta Theodotionem scriptum est ut ab arboribus cyno et prino ylice scilicet et lentisco scissio et serratio adulteris presbyteris decernatur. Et in principio geneseos a viro qui dicitur is appellatur issa mulier, quasi quedam virago.
marg.| Quidam virgam vigilantem atque nuceam Dominum intelligunt. De quo Isaias: exibit virga de radice Iesse. Unde virga Aaron, que putabatur emortua in resurrectione Domini, floruisse narratur.
marg.| MORALITER. Virgam vigilantem de qua: virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt. Ad hoc enim corripit Dominus ut emendet. Et quomodo nux et amigdalum amarissimum habet corticem testam durissimam ut detractis duris et amaris fructus dulcissimus reperiatur si omnis correctio et labor continentie amara sunt ad presens sed fructum dulcissimum pariunt. Unde vetus illa sententia est: Litterarum radices amare fructus dulces.
Numérotation du verset Ier. 1,12 
et dixit Dominus ad me bene vidisti quia vigilabo ego
interl.| omnia considerans
super verbo meo ut faciam illud
Numérotation du verset Ier. 1,13 
et factum est verbum Domini secundo ad me dicens quid tu vides et dixi ollam succensam
interl.| regem Babylonium et urbem Hierusalem significat
ego video et faciem eius a facie aquilonis
interl.| diaboli
interl.| de quo Salomon aquilo durus est ventus nomine autem dexter vocatur ab his scilicet qui eius frigore calorem fidei perdiderunt
marg.| ET  FACTUM  EST. Gradatim peccantes corripiuntur qui noluerunt percuciente virga corrigi vel emendari mittuntur in ollam succensam de qua plenius Ezechiel.
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 123rb ; facsim., p. 101b} OLLAM  SUCCENSAM. Hinc Dominus ad Iob dicit: de naribus eius procedit fumus sicut olle succense atque ferventis. Alitus eius prunas ardere facit et flamma de ore eius egreditur.
marg.| Quidam hunc locum in bonam partem accipiunt. Quod hi videlicet qui in olla erea excocti sunt et percruciatus purgati, postea principes sint Hierusalem et postquam Dominus fuerit misertus eorum exprobret eis quia se deserto simulacra coluerunt. Sed hec violenta et prava interpretatio est.
Numérotation du verset Ier. 1,14 
et dixit Dominus ad me ab aquilone pandetur malum
interl.| alii exardescent mala
super omnes habitatores terre
interl.| Iudee scilicet vel universe terre
marg.| HABITATORES  TERRE. De quibus in Apocalypsi: Ve super habitatores terre. Sancti enim non sunt habitatores terre sed advene et peregrini. Unde unus eorum dicit: Advena ego sum et peregrinus sicut omnes patres mei. Et alius par sunt et pessimi dies mei quibus ego peregrinor super terram. Et Petrusk: «Electis advenis Ponti Galatie Cappadocie, Asie, Bithynie» etc.15
k Cf. 1Pt. 1, 1.
15 etc.] scrips. , et cu Rusch
Numérotation du verset Ier. 1,15 
quia ecce ego convocabo omnes cognationes
interl.| regi Babylonio subiectos
regnorum aquilonis ait Dominus et venient
interl.| vocati
et ponent unusquisque
interl.| obsessa civitate
solium suum
interl.| thronum tentorium suum
in introitu portarum Hierusalem
interl.| ne quis exire possit
et super omnes muros eius in circuitu et super universas urbes Iuda
interl.| simili obsidione vallatas
interl.| non tantum super Hierusalem
Numérotation du verset Ier. 1,16 
et loquar iudicia mea
interl.| cum civitas capta fuerit ostendam iudicia mea fuisse recta et recepisse singulos quod merebantur
cum eis super omni malitia eorum
interl.| nullum peccatum impunitum
qui dereliquerunt me
interl.| Dominum suum
interl.| quasi non pro ceteris vitiis quibus subiacet humana condicio sed maxime pro idolatria
et libaverunt diis alienis
interl.| quos non coluerunt patres eorum
et adoraverunt opus manuum suarum.
interl.| quod fecerunt non a quo facti sunt
interl.| opus simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum
Numérotation du verset Ier. 1,17 
Tu ergo accinge {t. 3: Erfurt, f. 123rb ; facsim., p. 101b} lumbos tuos et surge et loquere ad eos omnia que ego precipio tibi ne formides a facie eorum
interl.| qui correctionem non sustinent
interl.| quasi fac quod tuum est presto sum facere quod meum est
nec
interl.| sic
enim timere te faciam vultum eorum
interl.| videtur facere timere quos relinquit formidini
marg.| TU  ERGO  ACCINGE  LUMBOS  TUOS etc. Iob quoque precipitur ut accingat lumbos suos. Et Apostolusl: «State ergo succincti lumbos vestros in caritate" etc. ut accinctis lumbis quos Helias et Ioannes baptista zonis mortificavere pelliceis lucernas teneant in manibus suis evangelice scilicet predicationis. Quicumque predicaturus est sermones Die debet accingere lumbos suos. Diaboli enim fortitudo in lumbis. Unde: lumbi mei impleti sunt illusionibus accinctis lumbis audiat quod scriptum est. Surge qui dormis et illuminabit tibi Christus ut semper vigilans et de somno consurgens imperata faciat et dicat.
l Eph. 6, 14 (« State ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitie ») ut laud. Faustus Reiensis, De gratia, lib. 1, CSEL 21, p. 31.3.
Numérotation du verset Ier. 1,18 
ego
interl.| comes et adiutor quo duce tutus eris
quippe dedi te hodie
interl.| donec hodie dicitur in presenti vita
in civitatem munitam
interl.| gloriosa dicta sunt de te civitas Dei et alibi ego civitas firma que non oppugnatur
et in columnam ferream
interl.| Ecclesiam
et
interl.| quasi nec hoc sufficit
in murum ereum
interl.| qui nulla rubigine violatur non cedit imbribus et vetustate fit fortior
super omnem terram
interl.| talis eris regibus Iuda etc.
regibus Iuda principibus eius et sacerdotibus et populo terre
interl.| quia terrena sapiunt qui imaginem terreni non celestis portant
marg.| CIVITATEM. Non domum unam non turrim aut aliqua menia sed civitatem totam que super montem posita latere non potest.
marg.| ET  IN  COLUMNAM. De qua apostolus ait: columna et firmamentum veritatis et Petrus et Iacobus et Ioannes qui putabantur columne esse Ecclesie et Paulo et Barnabe dederunt dextras communionis.
marg.| REGIBUS  IUDA. Si quando reges Iuda qui interpretatur confessio et principes et sacerdotes eius et populi episcopi scilicet et presbyteri et diaconi et vulgus vile atque ignobile contra sanctum virum consurgere voluerunt fidei firmitatem habeat nec timeat in Deo speret ut vincat.
Numérotation du verset Ier. 1,19 
et bellabunt adversum te et non prevalebunt quia tecum ego sum
interl.| in quo vincis fortior omnibus
ait Dominus ut liberem te
interl.| ne in temptationibus succumbas



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ier. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=34&chapitre=34_1)

Notes :