Capitulum 43

Numérotation du verset Ier. 43,1 

Factum est autem cum complesset Ieremias loquens ad populum universos sermones Domini Dei eorum pro quibus miserat eum Dominus Deus eorum ad illos omnia verba hec
Numérotation du verset Ier. 43,2 

dixit Azarias filius Osie1 et Ioannan filius Caree et omnes viri superbi dicentes ad Ieremiam mendacium tu loqueris non misit te Dominus Deus noster dicens ne ingrediamini Egyptum ut habitetis illuc
1 Osie Rusch ] Iosie Ω, Osaie Weber
Numérotation du verset Ier. 43,3 

sed Baruch filius Nerie incitat te adversum nos ut tradat nos in manibus Chaldeorum ut interficiat nos et transduci faciat in Babylonem
Numérotation du verset Ier. 43,4 

et non audivit Ioannan filius Caree et omnes principes bellatorum et universus populus vocem Domini ut maneret in terra Iuda
Numérotation du verset Ier. 43,5 

sed tollens Ioannan filius Caree et universi principes bellatorum universos reliquiarum Iuda qui reversi fuerant de cunctis gentibus ad quas fuerant ante dispersi ut habitarent in terra Iuda
Numérotation du verset Ier. 43,6 

viros et mulieres et parvulos et filias regis et omnem animam quam reliquerat Nabuzardan princeps militie cum Godolia filio Aicham filii Saphan et Ieremiam prophetam et Baruch filium Nerie
Numérotation du verset Ier. 43,7 

et ingressi sunt terram Egypti quia non obedierunt voci Domini et venerunt usque ad Tafnas
Numérotation du verset Ier. 43,8 

et factus est sermo Domini ad Ieremiam in Tafnis dicens
Numérotation du verset Ier. 43,9 

sume in manu tua lapides grandes et absconde eos in crypta que est sub muro latericio in porta domus pharaonis in Tafnis cernentibus viris iudeis
Numérotation du verset Ier. 43,10 

et dices ad eos hec dicit Dominus exercituum Deus Israel ecce ego mittam et assumam Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum et ponam thronum eius super lapides istos quos abscondi et statuet solium suum super eos
Numérotation du verset Ier. 43,11 

veniensque percutiet terram Egypti quos in morte in morte et quos in captivitate in captivitate et quos in gladio in gladio
Numérotation du verset Ier. 43,12 

et succendet ignem in delubris deorum Egypti et comburet ea et captivos ducet illos et amicietur terra Egypti sicut amicitur pastor pallio suo et egredietur inde in pace
Numérotation du verset Ier. 43,13 

et conteret statuas domus Solis que sunt in terra Egypti et delubra deorum Egypti comburet igni.

Capitulum 43

Numérotation du verset Ier. 43,1 
{t. 3: Erfurt, f. 155ra ; facsim., p. 165a} Factum est autem cum complesset Ieremias loquens ad populum universos sermones Domini Dei eorum pro quibus miserat eum Dominus Deus eorum ad illos omnia verba hec
Numérotation du verset Ier. 43,2 
dixit Azarias filius Osie1 et Ioannan filius Caree et omnes viri superbi dicentes ad Ieremiam mendacium tu loqueris non misit te Dominus Deus noster dicens ne ingrediamini Egyptum ut habitetis illuc
1 Osie Rusch ] Iosie Ω, Osaie Weber
Numérotation du verset Ier. 43,3 
sed Baruch filius Nerie incitat te adversum nos ut tradat nos in manibus Chaldeorum ut interficiat nos et transduci faciat in Babylonem
Numérotation du verset Ier. 43,4 
et non audivit Ioannan filius Caree et omnes principes bellatorum et universus populus vocem Domini ut maneret in terra Iuda
Numérotation du verset Ier. 43,5 
sed tollens Ioannan filius Caree et universi principes bellatorum universos reliquiarum Iuda qui reversi fuerant de cunctis gentibus ad quas fuerant ante dispersi ut habitarent in terra Iuda
Numérotation du verset Ier. 43,6 
viros et mulieres {t. 3: Erfurt, f. 155rb ; facsim., p. 165b} et parvulos et filias regis et omnem animam quam reliquerat Nabuzardan princeps militie cum Godolia filio Aicham filii Saphan et Ieremiam prophetam et Baruch filium Nerie
Numérotation du verset Ier. 43,7 
et ingressi sunt terram Egypti quia non obedierunt voci Domini et venerunt usque ad Tafnas
Numérotation du verset Ier. 43,8 
et factus est sermo Domini ad Ieremiam in Tafnis dicens
Numérotation du verset Ier. 43,9 
sume in manu tua lapides grandes et absconde eos in crypta que est sub muro latericio in porta domus pharaonis in Tafnis cernentibus viris iudeis
Numérotation du verset Ier. 43,10 
et dices ad eos hec dicit Dominus exercituum Deus Israel ecce ego mittam et assumam Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum et ponam thronum eius super lapides istos quos abscondi et statuet solium suum super eos
Numérotation du verset Ier. 43,11 
veniensque percutiet terram Egypti quos in morte in morte et quos in captivitate in captivitate et quos in gladio in gladio
Numérotation du verset Ier. 43,12 
et succendet ignem in delubris deorum Egypti et comburet ea et captivos ducet illos et amicietur terra Egypti sicut amicitur pastor pallio suo et egredietur inde in pace
Numérotation du verset Ier. 43,13 
et conteret statuas domus Solis que sunt in terra Egypti et delubra deorum Egypti comburet igni.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ier. Capitulum 43), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=34&chapitre=34_43)

Notes :