Glossa ordinaria

Capitulum 22

Numérotation du verset Ier. 22,1 

Hec dicit: Dominus descende in domum regis Iuda et loqueris ibi verbum hoc
Numérotation du verset Ier. 22,2 

et dices audi verbum Domini rex Iuda qui sedes super solium David tu et servi tui et populus tuus qui ingredimini per portas istas.
Numérotation du verset Ier. 22,3 

Hec dicit Dominus:
Facite iudicium et iustitiam et liberate vi oppressum de manu calumniatoris et advenam et pupillum et viduam
nolite contristare neque opprimatis inique
et sanguinem innocentem
ne effundatis in loco isto
Numérotation du verset Ier. 22,4 

si enim facientes feceritis verbum istud ingredientur per portas domus huius
reges sedentes de genere David super thronum eius et ascendentes currus et equos ipsi et servi et populus eorum
Numérotation du verset Ier. 22,5 

quod si non audieritis verba hec
in memet ipso iuravi
dicit Dominus quia in solitudinem erit domus hec
Numérotation du verset Ier. 22,6 

quia hec dicit Dominus super domum regis Iuda Galaad tu mihi caput Libani si non posuero
te solitudinem urbes inhabitabiles
Numérotation du verset Ier. 22,7 

et sanctificabo super te interficientem virum
et arma eius et succident electam cedrum tuam
et precipitabunt in ignem
Numérotation du verset Ier. 22,8 

et pertransibunt
gentes multe per civitatem hanc et dicet unusquisque proximo suo quare fecit Dominus sic civitati huic grandi
Numérotation du verset Ier. 22,9 

et respondebunt eo
quod dereliquerint pactum Domini Dei sui et adoraverint deos alienos
et servierint eis
Numérotation du verset Ier. 22,10 

nolite flere mortuum neque lugeatis super eum fletu plangite eum
qui egreditur quia non revertetur ultra nec videbit terram nativitatis sue
Numérotation du verset Ier. 22,11 

quia hec dicit Dominus ad Sellum filium Iosie regem Iuda qui regnavit pro Iosia patre suo qui egressus est de loco isto non revertetur huc amplius
Numérotation du verset Ier. 22,12 

sed in loco ad quem transtuli eum ibi morietur et terram istam non videbit amplius
Numérotation du verset Ier. 22,13 

ve qui
edificat domum suam
in iniustitia
et cenacula sua non in iudicio amicum suum
opprimet frustra et mercedem eius
non reddet ei
Numérotation du verset Ier. 22,14 

qui dicit edificabo mihi domum latam
et cenacula spatiosa qui aperit sibi fenestras
et facit laquearia cedrina
pingitque sinopide.
Numérotation du verset Ier. 22,15 

numquid regnabis
quoniam confers te cedro
pater tuus
numquid non comedit
et bibit
et fecit iudicium et iustitiam tunc cum bene erat ei
Numérotation du verset Ier. 22,16 

iudicavit causam pauperis et egeni in bonum suum
numquid non ideo quia cognovit me
dicit Dominus
Numérotation du verset Ier. 22,17 

tui vero oculi et cor
ad avaritiam
et ad sanguinem innocentem
fundendum et ad calumniam et ad consummationem1
1 consummationem] cursum Weber
mali operis
Numérotation du verset Ier. 22,18 

propterea hec dicit Dominus ad Ioachim filium Iosie regem Iuda non plangent eum ve frater et ve fratres non concrepabunt ei ve domine et
ve inclite
Numérotation du verset Ier. 22,19 

sepultura asini sepelietur putrefactus
et proiectus extra portas Hierusalem
Numérotation du verset Ier. 22,20 

ascende Libanum et clama et in Basan da vocem tuam et clama ad transeuntes quia contriti sunt omnes amatores tui
Numérotation du verset Ier. 22,21 

locutus sum
ad te in abundantia tua
dixisti non audiam hec est via tua
ab adolescentia tua quia non audisti vocem meam
Numérotation du verset Ier. 22,22 

omnes pastores tuos
pascet ventus et amatores tui in captivitatem
ibunt et tunc confunderis et erubesces ab omni malitia tua
Numérotation du verset Ier. 22,23 

que sedes in Libano
et nidificas in cedris quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores
quasi dolores parturientis
Numérotation du verset Ier. 22,24 

Vivo ego dicit Dominus quia si fuerit Iechonias filius Ioachim regis Iuda annulus in manu dextera mea
inde
avellam eum
Numérotation du verset Ier. 22,25 

et dabo te in manu querentium
animam tuam et in manu quorum tu formidas faciem et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu Chaldeorum
Numérotation du verset Ier. 22,26 

et mittam te et matrem tuam que genuit te in terram alienam in qua nati non estis ibique moriemini
Numérotation du verset Ier. 22,27 

et in terram
ad quam ipsi levant animam suam
ut revertantur illuc non revertentur
Numérotation du verset Ier. 22,28 

numquid vas fictile atque contritum vir iste Iechonias numquid vas absque omni voluptate
quare abiecti sunt
ipse et semen eius et proiecti in terram quam ignoraverunt
Numérotation du verset Ier. 22,29 

terra terra terra audi sermonem Domini
Numérotation du verset Ier. 22,30 

Hec dicit Dominus: Scribe virum istum sterilem virum qui in diebus suis non prosperabitur nec enim erit de semine eius vir qui sedeat super solium David
et potestatem habeat ultra in Iuda

Capitulum 22

Numérotation du verset Ier. 22,1 
{t. 3: Erfurt, f. 139va ; facsim., p. 134a} Hec dicit: Dominus descende in domum regis Iuda et loqueris ibi verbum hoc
marg.| HEC  DICIT  DOMINUS. Hic sermo Domini factus est ad prophetam ante quam Sedechias ad eum miserit nuntios vel postquam precepit nuntiis quid annuntiarent regi.
marg.| Hec dicit Dominus. Precipitur Ieremie ut non per nuntios sed per seipsum loquatur regi. Et advertenda divina sapientia per nuntios iubet tristia nuntiari per ipsum prophetam non tristia sed quid facere debeat ut impendentem scilicet fugiat Dei sententiam Dei.
Numérotation du verset Ier. 22,2 
et dices audi verbum Domini rex Iuda qui sedes super solium David tu et servi tui et populus tuus qui ingredimini per portas istas.
Numérotation du verset Ier. 22,3 
Hec dicit Dominus:
interl.| quod proprium est regis precipit
Facite iudicium et iustitiam et liberate vi oppressum de manu calumniatoris et advenam et pupillum et viduam
interl.| hi facilius opprimuntur a potentibus
nolite contristare neque opprimatis inique
interl.| quasi non solum eripiatis sed nec patiamini ab aliis contristari vel opprimi
et sanguinem innocentem
interl.| homicidas enim et sacrilegos et venenarios punire non est effusio sanguinis sed ministerium legis
ne effundatis in loco isto
marg.| FACITE  IUDICIUM. Quicquid regie domui dictum est intelligant episcopi presbyteri diaconi et omnis ordo ecclesiasticus. Quod si fecerint precepta Dei et innocentem sanguinem non fuderint scandalizantes minimos et percutientes conscientias singulorum obtineant propriam dignitatem alioquin redigant Ecclesiam in solitudinem. Ingrediuntur autem de genere David per portas Hierusalem et sedent super thronum eius qui interpretatur manu fortis et ascendunt currus et equos quando refrenant et suas et populi perturbationes et in Ecclesia composito incedunt gradu.
Numérotation du verset Ier. 22,4 
si enim facientes feceritis verbum istud ingredientur per portas domus huius
interl.| id est pristinam retinebitis potestatem et cum ambitione ingrediemini per portas Ierusalem
reges sedentes de genere David super {t. 3: Erfurt, f. 139vb ; facsim., p. 134b} thronum eius et ascendentes currus et equos ipsi et servi et populus eorum
marg.| SI  ENIM  FACIENTES.  ALLEGORICE. Quicquid ad domum regiam et ad urbem metropolim prophetatur ad ordinem ecclesiasticum et principes Ecclesiarum referamus qui sese superbie et divitiis et lascivie tradiderunt. Nec statim liberantur quia de domo regia sunt quoniam qui de stirpe regia David fuerunt qui placuerunt Domino pauci inventi sunt ut ipse David Ezechias Iosias. Magna autem pars principum et regie stirpis in universum populum iram Dei provocavit.
Numérotation du verset Ier. 22,5 
quod si non audieritis verba hec
interl.| quasi non tam Domini erit crudelitas quam vestre voluntatis
in memet ipso iuravi
interl.| quasi maiorem non habui
dicit Dominus quia in solitudinem erit domus hec
Numérotation du verset Ier. 22,6 
quia hec dicit Dominus super domum regis Iuda Galaad tu mihi caput Libani si non posuero
interl.| ego non rex Babylonis
te solitudinem urbes inhabitabiles
marg.| GALAAD. Que est in dimidia tribu Manasse transiordanem in quo monte Laban fugientem Iacob consecutus est et tumulus testimonii dictus est eo quid ibi Iacob et Laban iuraverunt in acervum lapidibus congregatum. Est autem caput vel principum Libani montis excelsi qui universis cedris consitus est. Unde commovebit Dominus cedros Libani. Et vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Lybani. Et in Zacharia aperi Lybane portas tuas et comedat ignis cedros tuas. Quia ergo ad domum regiam loquebatur per methaphoram loquitur ad templum sive ad domum regiam quod ipsa sit in excelso sive quod de templo omnium peccatorum remedia petant. Unde numquid resina non est in Galaad aut medicus non est ibi ?
marg.| SI  NON  PROPOSUERO. Comminatur domui regie et urbi Ierusalem et templo quod vocat caput Libani quod redigendum sit in solutidinem cum universis urbibus suis.
marg.| Audiant hec #nostre urbis domus regia et principes eius et cedri que usque ad celum elevantur et superbiam loquuntur. Quis nos videbit ? quod cito flamma Domini consumentur si noluerint acquiescere preceptis illius. Alia est ante sanctificatio interfectoris et armorum eius alia sacerdotum et eorum qui ministrant Domino.
Numérotation du verset Ier. 22,7 
et sanctificabo super te interficientem virum
interl.| Nabuchodonosor qui Domini sententiam exequitur
et arma eius et succident electam cedrum tuam
interl.| potentes et principes civitatis
et precipitabunt in ignem
interl.| omnia consumet flamma vorax
Numérotation du verset Ier. 22,8 
et pertransibunt
interl.| omnibus deletis
gentes multe per civitatem hanc et dicet unusquisque proximo suo quare fecit Dominus sic civitati huic grandi
interl.| pessime
Numérotation du verset Ier. 22,9 
et respondebunt eo
interl.| interroganti
quod dereliquerint pactum Domini Dei sui et adoraverint deos alienos
interl.| pro Deo vero
et servierint eis
Numérotation du verset Ier. 22,10 
nolite flere mortuum neque lugeatis super eum fletu plangite eum
interl.| tres filios Iosie vel proprie Sedechiam
qui egreditur quia non revertetur ultra nec videbit terram nativitatis sue
marg.| NOLITE  FLERE etc. HIERONYMUS. Mihi proprie dici videtur de Sedechia de quo et presentis et preteriti capituli prophetia est in quo vere regnum finitum est sub quo et urbs capta est et ipse in Babylonem ductus mortuus est. Iste est Sellum id est consummatio atque completio filius Iosie rex Iuda qui regnavit #post Iosia patre suo. Ieconias autem non fuit filius sed nepos Iosie filius Ioachim ut a principio huius visionis quando ad Ieremiam Sedechias Fassur filium Melchie et Sophoniam filium Maasie sacerdotem usque ad istud capitulum omnia de Sedechia intelligamus. Ve qui edificat domum suam etc.
Numérotation du verset Ier. 22,11 
quia hec dicit Dominus ad Sellum filium Iosie regem Iuda qui regnavit pro Iosia patre suo qui egressus est de loco isto non revertetur huc amplius
marg.| AD  SELLUM  FILIUM  IOSIE. Iosias rex iustus tres filios habuit Ioachaz et Ioachim et Sedechiam. Primum pharao Nechao traduxit in Egyptum et ibi mortuus est et substituit fratrem eius Ioachim quo mortuo regnavit filius eius Iechonias qui a Nabuchodonodor cum matre et principibus in captivitatem ductus est pro quo patruus eius Sedechias regnavit qui capta Ierusalem ductus est in Babylonem. Cum itaque tres captivati sint hebrei putant hoc omnibus convenire et omnes filios Iosie Sellem vel Sellum appellant id est consummationem vel completionem ideo quod in eis regnum Iuda finitum sit.
Numérotation du verset Ier. 22,12 
sed in loco ad quem transtuli {t. 3: Erfurt, f. 140ra ; facsim., p. 135a} eum ibi morietur et terram istam non videbit amplius
Numérotation du verset Ier. 22,13 
ve qui
interl.| heretico
edificat domum suam
interl.| conventiculum
in iniustitia
interl.| quia aliena diripit
et cenacula sua non in iudicio amicum suum
interl.| quem decipit nomine amicicie
opprimet frustra et mercedem eius
interl.| quem promittitis
non reddet ei
marg.| VE  QUI etc. Ioachim filio Iosie quem sustinuit pharao pro Ioachaz fratre suo qui undecim annis impie et crudeliter regnavit quem mortuum non sepultum narrat historia cum alienos reges et mortuos et sepultos referat hunc autem proprie narrat mortuum et non sepultum de quo dicemus in posterioribus.
Numérotation du verset Ier. 22,14 
qui dicit edificabo mihi domum latam
interl.| putans se imperpetuum regnaturum
et cenacula spatiosa qui aperit sibi fenestras
interl.| non enim habet solidum et perpetuum edificium
et facit laquearia cedrina
interl.| videtur enim edificationem habere pulcherrimam
pingitque sinopide.
interl.| Christi sanguine
Numérotation du verset Ier. 22,15 
numquid regnabis
interl.| imperpetuum
interl.| heretici non regnant imperpetuum
quoniam confers te cedro
interl.| Iosie patri iusto regi
interl.| contendendo contra Ecclesiam
pater tuus
interl.| Iosias pater tuus
numquid non comedit
interl.| corpus Christi fruens regiis operibus nec tamen Deum offendit
et bibit
interl.| sanguinem
interl.| ecclesiasticus omnes heretici ab Ecclesia inceperunt
et fecit iudicium et iustitiam tunc cum bene erat ei
interl.| quasi: non superbivit de abundantia ideo tam in presenti quam in futuro bene fuit ei vel erit
Numérotation du verset Ier. 22,16 
iudicavit causam pauperis et egeni in bonum suum
interl.| pauperis et egeni vel suiipsius
numquid non ideo quia cognovit me
interl.| hec bona habuit
dicit Dominus
Numérotation du verset Ier. 22,17 
tui vero oculi et cor
interl.| Ioachim corporis et anime
ad avaritiam
interl.| ut aliena diripias
et ad sanguinem innocentem
interl.| deceptorum
fundendum et ad calumniam et ad consummationem1
1 consummationem] cursum Weber
interl.| vel: cursum
mali operis
Numérotation du verset Ier. 22,18 
propterea hec dicit Dominus ad Ioachim filium Iosie regem Iuda non plangent eum ve frater et ve fratres non concrepabunt ei ve domine et
interl.| sed
ve inclite
marg.| NON  PLANGENT  EUM. HIERONYMUS. Quod de hebreo posuimus non plangent eum ve frater et ve soror in Septuaginta non habetur proprie que dicitur contra Ioachim regem Iuda et aperitur quos inter fratres erat ambiguum ut non sit sermo de Ioachaz vel de Sedechia sed proprie de Ioachim quem interfectum a latrunculis Chaldeorum Syrie Amonitarum et Moabitarum hebrea narrat historia. Unde in Malachim mortuus scribitur sepultus tacetur. In Libro Dierum legimus cathenis vinctum et in Babylonem ductum nec ultra aliquid refertur de eo.
marg.| Ductus a Nabuchodonosor vinculatus sed etiam in via pacem sub tributo fecit. Sed postea rebellavit tandem latrunculi interfecerunt eum unde sepultura asini etc.
Numérotation du verset Ier. 22,19 
sepultura asini sepelietur putrefactus
interl.| id est insepultus a bestiis et ab avibus lacerabitur hec est enim asini sepultura
et proiectus extra portas Hierusalem
Numérotation du verset Ier. 22,20 
ascende Libanum et clama et in Basan da vocem tuam et clama ad transeuntes quia contriti sunt {t. 3: Erfurt, f. 140rb ; facsim., p. 135b} omnes amatores tui
marg.| ASCENDE  LIBANUM etc. Per metaphoram Lybani et Basan regionis et montium trans Iordanem ad Ierusalem prophetat quod frustra in Egyptiis sit confisa. Vel ad Ioachim qui tunc repugnabat et ab Egyptiis rex constitutus fuerat quod frustra ab eis speret auxilium ipsi enim a rege Babylonio captivati sunt.
marg.| HIERONYMUS. Quod nos dicimus ad transeuntes clama ut et in hebreo scriptum est meabalim Septuaginta et Theodotio verterunt trans mare Symachus de contra ut significent quod vox prophete usque ad montem Lybanum et Basan debeat pervenire.
Numérotation du verset Ier. 22,21 
locutus sum
interl.| Deus per prophetas vel locuti sunt prophete scilicet
ad te in abundantia tua
interl.| superbiens contra me ex abundantia
dixisti non audiam hec est via tua
interl.| id est superbia exquo educta es ab Egypto
ab adolescentia tua quia non audisti vocem meam
Numérotation du verset Ier. 22,22 
omnes pastores tuos
interl.| principes huc illucque dispersos
pascet ventus et amatores tui in captivitatem
interl.| Babyloniam
ibunt et tunc confunderis et erubesces ab omni malitia tua
Numérotation du verset Ier. 22,23 
que sedes in Libano
interl.| arrogantiam significat
et nidificas in cedris quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores
interl.| subite captivitatis
quasi dolores parturientis
Numérotation du verset Ier. 22,24 
Vivo ego dicit Dominus quia si fuerit Iechonias filius Ioachim regis Iuda annulus in manu dextera mea
interl.| qui de manu portantis difficulter eripitur
inde
interl.| tamen
avellam eum
marg.| VIVO  EGO etc. Supra dixerat domui regis Iuda hec loqueris deinde descende in domum regis Iuda et iterum hec dicit Dominus super domum regis Iuda. Et prepostero ordine postquam locutus est de Sedechia qui ultimus rex fuit revertitur ad Ioachim fratrem eius qui ante eum regnavit qua vaticinatione completa nunc loquitur ad Iechoniam filium Ioachim nepotem Iosie qui alio nomine vocatur Ioachin qui captus est cum et multis nobilibus et in Chaldeam ductus mortuus est.
marg.| HIERONYMUS. Soleo in commentariis et explanationibus quarum mos est diversas interpretum sententias exponere huiuscemodi miscere sermonem quidam hoc dicunt alii autumant hoc nonnulli sic sentiunt quod grunius et post multos annos discipuli Ioviniani et illius calumniati sunt me sub alienis nominibus proprias sententias ponere quod ego facio causa benivolentie ne certo nomine aliquem videar lacerare. Dico ergo aperte magistrum eorum Origenem hunc locum ad Christum referre qui de manu Dei Patris instar annuli avulsus sit et missus sit in terram captivitatis in vallem lacrimarum et cruci traditus.
marg.| Matrem quoque eius id est synagogam captam atque deiectam et non pertimescit quod sequitur hec dicit Dominus. Scribe virum istum ab omniatum etc. intelligere Domino maiestatis.
marg.| QUIA  SI  FUERIT etc. HIERONYMUS. Miserabilis grunius sexti pytagorici hominis gentilis unum librum in latinum transtulit et in duo volumina divisit sub nomine Sixti martyris. Ubi nulla Christi nulla Spiritus Sancti nulla Dei Patris nulla patriarcharum prophetarum vel apostolorum fit mentio et hunc librum solita temeritate et insania annulum nominavit qui per multas provincias legitur et maxime ab his qui apatelan et impeccantiam predicant. Quoniam igitur Dominus Iechoniam tamquam annulum de manu sua proeicturum se minatur ita lectorem obsecro ut nefarium librum abiiciat. Si voluerit legere legat ut physolophum non ut ecclesiasticum.
Numérotation du verset Ier. 22,25 
et dabo te in manu querentium
interl.| Babyloniorum
animam tuam et in manu quorum tu formidas faciem et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu Chaldeorum
Numérotation du verset Ier. 22,26 
et mittam te et matrem tuam que genuit te in terram alienam in qua nati non estis ibique moriemini
Numérotation du verset Ier. 22,27 
et in terram
interl.| iudeam
ad quam ipsi levant animam suam
interl.| desiderio
ut revertantur illuc non revertentur
Numérotation du verset Ier. 22,28 
numquid vas fictile atque contritum vir iste Iechonias numquid vas absque omni voluptate
#vel [vo]lun[tate]
quare abiecti sunt
interl.| hoc factum de Ieconia nemo dubitat
ipse et semen eius et proiecti in terram quam ignoraverunt
marg.| NUMQUID  VAS  FICTILE etc. HIERONYMUS. Cum hoc de Iechonia dicatur filio Ioachim quomodo referri potest ad Christum. Et ex eo quod apostolus dicit eum esse imaginem Dei invisibilis primogenitum omnis creature eum appellari annulum qui proiiciatur de manu Domini et tradatur Babylonio regi.
marg.| VIR  ISTE  IECHONIAS. HIERONYMUS. Iechonias interpretatur Domini preparatio cui in presenti loco prima syllaba ie id est nomen Domini aufertur et dicitur conias ut subauditur perditioni et interitui preparatus
Numérotation du verset Ier. 22,29 
terra terra terra audi sermonem Domini
Numérotation du verset Ier. 22,30 
{t. 3: Erfurt, f. 140va ; facsim., p. 136a} Hec dicit Dominus: Scribe virum istum sterilem virum qui in diebus suis non prosperabitur nec enim erit de semine eius vir qui sedeat super solium David
interl.| tantum sed Christus Deus et homo cuius regnum non erit terrenum et breve sicut regnum David sed perpetuum est atque celeste
et potestatem habeat ultra in Iuda
marg.| SCRIBE  TIBI  VIRUM etc. HIERONYMUS. Christus de huius semine natus est. Unde Gabriel dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius etc. sed non in diebus eius sed multo post natus est de Ioachim Iechonias de quo Salathiel de quo Zorobabel et per ordinem venitur ad Christum. Sed in diebus Ioachim non successit ei filius rex sicut ipse patri et usque ad Christum nullus regiam obtinuit potestatem. Omnes enim captivi fuerunt et de stirpe David nullus in Iudeam regnavit. Unde refert Iosephus de tribu Levi fuisse principes quibus successit Herodes Antipatris proseliti filius et postea sub Vespasiano huius generis regimen immo regni simulacrum penitus fuisse deletum.
marg.| STERILEM. Aquile prima editio sterilem. Secunda non crescentem. Symachus vacuum Septuaginta et Theodotio abominabilem et abdicatum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ier. Capitulum 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=34&chapitre=34_22)

Notes :