Glossa ordinaria

Capitulum 51

Numérotation du verset Ier. 51,1 

Hec dicit Dominus: Ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores eius qui cor suum levaverunt contra me quasi ventum pestilentem
Numérotation du verset Ier. 51,2 

et mittam in Babylonem ventilatores
et ventilabunt eam et demolientur terram eius quoniam venerunt super eam undique in die afflictionis eius
Numérotation du verset Ier. 51,3 

non tendat
qui tendit arcum suum et non ascendat loricatus nolite parcere iuvenibus eius
interficite omnem militiam eius
Numérotation du verset Ier. 51,4 

et cadent interfecti in terra Chaldeorum et vulnerati in regionibus eius
Numérotation du verset Ier. 51,5 

quoniam non fuit viduatus Israel et Iuda a Deo suo Domino exercituum terra
autem eorum repleta est delicto a Sancto Israel
Numérotation du verset Ier. 51,6 

fugite de medio Babylonis et salvet unusquisque animam suam nolite tacere
super iniquitatem eius quoniam tempus ultionis est Domino vicissitudinem ipse retribuet ei
Numérotation du verset Ier. 51,7 

calix aureus
Babylon in manu
Domini inebrians
omnem terram
de vino eius
biberunt gentes
et ideo commote sunt
Numérotation du verset Ier. 51,8 

subito
cecidit Babylon et contrita est
ululate
super eam tollite resinam
ad dolorem eius
si forte sanetur
Numérotation du verset Ier. 51,9 

curavimus Babylonem
et non est sanata
derelinquamus eam
et eamus unusquisque in terram suam
quoniam pervenit usque ad celos iudicium eius
et elevatum est usque ad nubes
Numérotation du verset Ier. 51,10 

protulit Dominus
iustitias nostras venite et narremus
in Sion
opus
Domini Dei nostri
Numérotation du verset Ier. 51,11 

acuite sagittas implete pharetras suscitavit Dominus spiritum regum Medorum et contra Babylonem mens eius ut perdat eam quoniam ultio Domini
est ultio templi sui
Numérotation du verset Ier. 51,12 

super muros Babylonis levate signum augete custodiam
levate custodes preparate insidias quia cogitavit Dominus et fecit quecumque locutus est
contra habitatores Babylonis
Numérotation du verset Ier. 51,13 

que
habitas super aquas multas
locuples in thesauris venit finis tuus pedalis precisionis tue
Numérotation du verset Ier. 51,14 

iuravit
Dominus exercituum per animam suam
quoniam replebo te hominibus quasi brucho
et super te celeuma
cantabitur
Numérotation du verset Ier. 51,15 

qui fecit terram in fortitudine sua
preparavit orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit celos
Numérotation du verset Ier. 51,16 

dante eo vocem multiplicantur aque
in celo
qui levat nubes
ab extremo terre
fulgura in pluviam fecit et produxit ventum de thesauris suis
Numérotation du verset Ier. 51,17 

stultus factus est omnis homo
ab scientia
confusus est omnis conflator in sculptili
quia
mendax conflatio eius
nec est spiritus in eis
Numérotation du verset Ier. 51,18 

vana sunt opera et risu digna in tempore visitationis sue
peribunt
Numérotation du verset Ier. 51,19 

non sicut hec pars Iacob
quia qui fecit omnia ipse est
et Israel
sceptrum hereditatis eius Dominus exercituum nomen eius
Numérotation du verset Ier. 51,20 

collidis tu mihi vasa belli
et ego collidam in te gentes
et disperdam in te regna
Numérotation du verset Ier. 51,21 

et collidam in te equum et equitem eius et collidam in te currum et ascensorem eius
Numérotation du verset Ier. 51,22 

et collidam in te virum et mulierem
et collidam in te senem et puerum et collidam in te iuvenem et virginem
Numérotation du verset Ier. 51,23 

et collidam in te pastorem et gregem eius et collidam in te agricolam et iugales eius et collidam in te duces et magistratus
Numérotation du verset Ier. 51,24 

et reddam Babyloni et cunctis habitatoribus Chaldee omne malum suum quod fecerunt in Sion in oculis vestris ait Dominus
Numérotation du verset Ier. 51,25 

ecce ego ad te mons pestifer
ait Dominus qui corrumpis universam terram
et extendam manum meam
super te et evolvam te
de petris
et dabo te in montem combustionis
Numérotation du verset Ier. 51,26 

et non tollent de te lapidem in angulum
et lapidem in fundamenta sed perditus in eternum eris ait Dominus
Numérotation du verset Ier. 51,27 

levate
signum
in terra clangite bucina in montibus1 sanctificate super eam gentes, annuntiate contra illam regibus Ararath
1 montibus] gentibus Weber
Menni et Aschenez2 numerate contra eam Thaphar3 adducite equum quasi bruchum aculeatum
2 Aschenez Weber ] Aschenech Rusch |
3 Thaphar Rusch ] Thapsar Weber |
Numérotation du verset Ier. 51,28 

sanctificate
contra eam gentes reges Medie duces eius et universos magistratus eius cunctamque terram potestatis eius
Numérotation du verset Ier. 51,29 

et commovebitur terra et turbabitur quia evigilavit contra Babylonem cogitatio Domini ut ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilem
Numérotation du verset Ier. 51,30 

cessaverunt fortes Babylonis a prelio habitaverunt in presidiis devoratum est robur eorum et facti sunt quasi mulieres
incensa sunt tabernacula eius contriti sunt vectes eius
Numérotation du verset Ier. 51,31 

currens obviam currenti
veniet et nuntius obvius nuntianti ut annuntiet regi Babylonis
quia capta est civitas eius a summo usque ad summum
Numérotation du verset Ier. 51,32 

et vada
preoccupata sunt
et paludes incense sunt igni et viri
bellatores conturbati sunt
Numérotation du verset Ier. 51,33 

quia hec dicit Dominus exercituum Deus Israel filia Babylon quasi area tempus triture eius adhuc modicum et veniet tempus messionis eius
Numérotation du verset Ier. 51,34 

comedit me devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis reddidit me quasi vas inane absorbuit me sicut draco replevit ventrem suum teneritudine mea et eiecit me
Numérotation du verset Ier. 51,35 

iniquitas adversum me et caro mea super Babylonem dicit habitatio Sion et sanguis meus super habitatores Chaldee dicit Hierusalem
Numérotation du verset Ier. 51,36 

propterea hec dicit Dominus ecce ego iudicabo causam tuam et ulciscar ultionem tuam et desertum faciam mare eius
et siccabo venam eius
Numérotation du verset Ier. 51,37 

et erit Babylon in tumulos
habitatio draconum
stupor
et sibilus eo quod non sit habitator
Numérotation du verset Ier. 51,38 

simul ut leones
rugient
excutient comas velut catuli
leonum
Numérotation du verset Ier. 51,39 

in calore
eorum ponam potus eorum et inebriabo
eos ut sopiantur et dormiant somnum sempiternum
et non consurgant dicit Dominus
Numérotation du verset Ier. 51,40 

deducam eos
quasi agnos ad victimam quasi arietes
cum hedis
Numérotation du verset Ier. 51,41 

quomodo capta est Sesac
et comprehensa est inclita universe terre quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes
Numérotation du verset Ier. 51,42 

ascendit super Babylonem mare multitudine fluctuum eius operta est
Numérotation du verset Ier. 51,43 

facte sunt civitates eius in stuporem terra inhabitabilis et deserta terra in qua nullus habitet nec transeat per eam filius hominis
Numérotation du verset Ier. 51,44 

et visitabo super Bel in Babylone et eiciam quod absorbuerat de ore eius et non confluent ad eum ultra gentes siquidem et murus Babylonis corruit
Numérotation du verset Ier. 51,45 

egredimini de medio eius populus meus
ut salvet unusquisque animam suam ab ira
furoris Domini
Numérotation du verset Ier. 51,46 

et ne forte mollescat
cor vestrum et timeatis auditum
qui audietur in terra et veniet in anno auditio
et post hunc annum auditio et iniquitas in terra
et dominator
super dominatorem
Numérotation du verset Ier. 51,47 

propterea ecce dies veniunt
et visitabo super sculptilia
Babylonis et omnis terra
eius
confundetur
et universi
interfecti eius cadent
in medio eius
Numérotation du verset Ier. 51,48 

et laudabunt super Babylonem
celi et terra et omnia que in eis sunt quia ab aquilone
venient ei predones ait Dominus
Numérotation du verset Ier. 51,49 

et quomodo fecit Babylon
ut caderent occisi in Israel sic de Babylone cadent occisi in universa terra
Numérotation du verset Ier. 51,50 

qui
fugistis gladium venite
nolite stare
recordamini procul Domini
et Hierusalem
ascendat super cor vestrum
Numérotation du verset Ier. 51,51 

confusi sumus
quoniam audivimus opprobrium
operuit ignominia facies nostras quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini
Numérotation du verset Ier. 51,52 

propterea
ecce dies veniunt ait Dominus et visitabo super sculptilia eius et in omni terra eius mugiet vulneratus
Numérotation du verset Ier. 51,53 

si ascenderit
Babylon in celum et firmaverit in excelso robur suum a me venient vastatores eius ait Dominus
Numérotation du verset Ier. 51,54 

vox clamoris de Babylone et contritio magna de terra Chaldeorum
Numérotation du verset Ier. 51,55 

quoniam vastavit Dominus Babylonem
et perdidit ex ea vocem magnam et sonabunt fluctus eorum quasi aque multe dedit sonitum vox eorum
Numérotation du verset Ier. 51,56 

quia venit super eam id est super Babylonem predo
et apprehensi sunt fortes eius et emarcuit arcus eorum quia fortis ultor Dominus reddens retribuet
Numérotation du verset Ier. 51,57 

et inebriabo
principes eius et sapientes eius duces eius et magistratus eius et fortes eius et dormient somnum sempiternum et non expergiscentur ait Rex Dominus exercituum nomen eius
Numérotation du verset Ier. 51,58 

hec dicit Dominus exercituum murus Babylonis
ille latissimus suffossione suffodietur et porte eius excelse igni comburentur et labores populorum ad nihilum et gentium in igne
erunt et disperibunt
Numérotation du verset Ier. 51,59 

verbum quod precepit Ieremias prophetes Saraie filio Nerie filii Maasie cum pergeret cum Sedechia rege in Babylonem in anno quarto regni eius Saraias autem erat princeps prophetie
Numérotation du verset Ier. 51,60 

et scripsit Ieremias omne malum quod venturum erat super Babylonem in libro uno omnia verba hec que scripta sunt contra Babylonem
Numérotation du verset Ier. 51,61 

et dixit Ieremias ad Saraiam cum veneris Babylonem et videris et legeris omnia verba hec
Numérotation du verset Ier. 51,62 

dices Domine tu locutus es contra locum istum ut disperderes eum ne sit qui in eo habitet ab homine usque ad pecus et ut sit perpetua solitudo
Numérotation du verset Ier. 51,63 

cumque compleveris legere librum istum ligabis ad eum lapidem et proicies illum in medio Euphraten
Numérotation du verset Ier. 51,64 

et dices sic submergetur Babylon et non consurget a facie afflictionis quam ego adduco super eam et dissolventur hucusque verba Ieremie

Capitulum 51

Numérotation du verset Ier. 51,1 
{t. 3: Erfurt, f. 161rb ; facsim., p. 177b} Hec dicit Dominus: Ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores eius qui cor suum levaverunt contra me quasi ventum pestilentem
Numérotation du verset Ier. 51,2 
et mittam in Babylonem ventilatores
interl.| Medos et Persas
et ventilabunt eam et demolientur terram eius quoniam venerunt super eam undique in die afflictionis eius
Numérotation du verset Ier. 51,3 
non tendat
interl.| et quia non poterunt arcitenentes vel loricati Babylonie resistere
qui tendit arcum suum et non ascendat loricatus nolite parcere iuvenibus eius
interl.| o Medi et Perse nec etati scilicet parcent nec sexui
interficite omnem militiam eius
Numérotation du verset Ier. 51,4 
et cadent interfecti in terra Chaldeorum et vulnerati in regionibus eius
Numérotation du verset Ier. 51,5 
quoniam non fuit viduatus Israel et Iuda a Deo suo Domino exercituum terra
interl.| carnalis vita
autem eorum repleta est delicto a Sancto Israel
marg.| QUONIAM  NON  FUIT  VIDUATUS. Quia Dominus misit eos in vindictam populi sui quem non corripiendo castigavit sed seviendo contrivit unde: ve Assur virga furoris mei.
Numérotation du verset Ier. 51,6 
fugite de medio Babylonis et salvet unusquisque animam suam nolite tacere
interl.| nondum pena scilicet digna est
interl.| qui enim tacendo assentit particeps fit pene et culpe dum adhuc scelera committit nec luit
super iniquitatem eius quoniam tempus ultionis est Domino vicissitudinem ipse retribuet ei
interl.| non per ministros sed per semetipsum
marg.| FUGITE  DE  MEDIO  BABYLONIS etc. #Post plagas Babylonis ad Iudeos historice ad fideles mystice exhortationem convertit ut fugiant de medio Babylonis id est mundane confusionis.
marg.| ORIGENES. Non gradatim scilicet non pedetentim sed velociter exite quicumque confusam habetis animam variorum passione vitiorum ad vos sermo dirigitur. Potest evenire ut quis in Babylone sit sed cum in extremis finibus est quodammodo extra Babylonem esse videatur. Aliud autem est in medietate Babylonis esse ut undique equale sit spacium et in umbilico eius quasi in medio cordis animalis habitet. Sicut animalis medietas est cor et Lucas cor terre medietatem terre nominat. Sicut in Ezechiele dici videtur: in corde maris posita Tyrus et nunc peccatores de medio Babylonis id est de corde eius fugere debere. Fugite ergo de medio Babylonis ut medietatem deserentes in finibus incipiatis esse non in medio. Qui enim valde mersus est vitiis medius Babylonis habitator est qui paulatim malum relinquit et naturam ad meliora convertit et incipit non tam virtutes possidere quam cupere de medio Babylonis fugit non tamen discedit. Taliter exponendo credendum est sacras litteras nec unum quidem apicem habere vacuum a sapientia Dei. Qui enim ait: non apparebis in conspectu meo vacuus multo plus vacuum ipse nihil loquitur. De plenitudine eius accipientes prophete que erant de plenitudine sumpta cecinerunt. Ideo semper sacra volumina spiritum plenitudinis spirant. Nihilque est quod non a plenitudine maiestatis descendat. Spirant autem hiis qui habent oculos ad videnda celestia et aures ad audienda divina et nares ad ea que sunt plenitudinis odoranda. Primum ergo oportet fugere de medio Babylonis deinde singulos animas salvare. Nec tantum dixit salvare sed secundum aliam editionem resalvare. Quia quondam gustantes salutem et de ea per peccatum corruentes venimus in Babylonem. Ideo oportet unumquemque resalvare animam suam ut incipiat recuperare quod perdidit unde Petrus: reportabimus finem fidei salutem animarum etc. Sed in nobis est fugere de Babylone et in nostra potestate si volumus resuscitare quod corruit.
marg.| NOLITE  TACERE. ORIGENES. Alia editio: ne proiiciamini iniquitatibus etc. Qui in iniustitia Babylonis est et penitentiam non egerit consequens est ut proiiciatur unde alibi dicitur: elegi abiectus esse in domo Dei nostri non proiectus. Hic autem non posuit ne abiiciamini sed ne proiiciamini. Aliud est enim proiici aliud abiici. Quod enim despicitur abiicitur quod penitus a salute alienum est proiicitur. Unde duces populi mei proiicientur ex domo deliciarum suarum propter pessimas voluntates suas. Cleri eorum non proderunt eis quia tempus vindicte eius est a Domino. Miro sensu dicit supplicia irrogari propter eius ultionem qui ea patitur. Cum enim quis non vindicatur impunitus relinquitur unde: non visitabo super filias vestras quando fornicabuntur. Non ergo Deus iratus peccatores punit sed sic expedit loqui. Magna ira est a Deo tormenta non perpeti. Qui enim punitur ad hoc punitur ut emendetur etiam si ab ea que vocatur ira Dei corripitur. Christi quoque filiis peccantibus pena promittitur ne venia denegetur. Si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint etc. vide ergo quomodo nondum pena dignus sit qui adhuc criminalia scelera committit nec luit. Visitatio enim Dei per usitata tormenta demonstratur. Qui autem peccans corripitur nescio quid ei excurrat de pena.
marg.| VICISSITUDINEM  IPSE  RETRIBUET. Idem etc. Non omnibus ipse Deus retribuit sunt quibus per alios retribuit vel puniens vel medicans per dolorem unde: misit in eos furorem ire sue. Furorem et iram angustiam immissionem per angelos pessimos aliis forsitan per bonos angelos retribuit ut eis qui pro scleribus puniuntur. Est quando ministrorum officio refutato ipse retribuit ut nunc Babyloni quando vero sunt vulnera facilia prompta curatio mittit medicus servum mittit discipulum et per eum medicatur. Aliquando sectionis et ferri indiget qui sanatur non tamen ipse venit sed uno ex discipulis qui curare valeat utitur ministro. Quando vero insanabiles plage et alta putredo in emortua carne quando nec servi nec discipuli sed ipsius magistri manibus indiget tunc ipse manibus precinctus lumbos ad sectionem vulneris concitatur. Similiter quando sunt minora peccata ministris utitur Deus quando vero graviora tunc ad retributionem ipse festinat.
Numérotation du verset Ier. 51,7 
interl.| ornatus sermonis
Babylon in manu
interl.| potestate
Domini inebrians
interl.| vitiis
omnem terram
interl.| omnes scilicet qui terra sunt
de vino eius
interl.| in quo est luxuria
biberunt gentes
interl.| nihil certi tenentes
et ideo commote sunt
marg.| CALIX  AUREUS  BABULONIS etc. Non est semper calix aureus Babylonis vel in manu Domini. Cum enim ad vindictam venerit et in manu Domini posita fuerit efficietur terra que tacta est in Iob. Nec iugiter in manu Domini continetur sed tunc tantum cum restituet ei Dominus quod meretur.
marg.| ORIGENES. Calix aureus Babylonis etc. Nabuchodonodor volens decipere homines per calicem Babylonis non miscuit in vase fictili ferreo eneo stanneo et quod ist precellit argenteo. In vase aureo poculum temperavit ut videns decorem radiantis auri totis oculis hereas in speciem nec consideres quod intus habet sed arripias et nesciens bibas Calicem Nabuchodonosor intellige pravorum pestifera verba dogmatum qualem habeant sermonum compositionem qualem eloquentie decorem et cognosces qualiter quisque poeta calicem aureum temperavit et iniecit venenum idolatrie et turpiloqui et eorum dogmatum que animam occidunt et falsi nominis scientie. Iesus autem contra fecit. Sciens enim aureum calicem diaboli ne quis ad fidem veniens putaret etiam talem Christi calicem esse qualem reliquerat et pro similitudine materie formidaret errorem curavit ut haberetur thesaurus iste in vasis fictilibus. Sepe vidi aureum calicem in pulcro sermonis ornatu et dogmatum venena considerans deprehendi calicem Babylonis.
marg.| INEBRIANS  OMNEM  TERRAM etc. Vide omnes homines ebrios inebriamur ira et tristitia inebriamur et mente excedimus amore concupiscentia vana gloria. Animadverte omnem terram plenam esse peccatis et non queres quomodo Babylon omnem terram inebriaverit Iustus enim non est in terra sed super terram conversationem habens in celis nec conveniet ei dici «Terra es et in terram ibis»a, sed celum es et in celum ibis portat enim imaginem celestium. Inebriat ergo calix aureus omnem terram id est ab eo omnes inebriamur quam diu terra sumus.
a Gn. 3, 19 (Vetus latina) ; Vulg.: « Pulvis es et in pulverem reverteris ».
marg.| DE  VINO  EIUS  BIBERUT  GENTES. Idem etc. Sicut in hiis qui vinum corporale bibunt super mensuram videmus ebrii corporis motum vacillantes pedes caput et tympora granata os dissolutum et herentibus labiis verba prescisa sic qui de calice aureo Babylonis biberunt instabiles gressu debilitati mente fluctuante conatu nihil firmum tenent sed semper in turbatione aguntur incerti biberunt gentes ideo commote sunt.
Numérotation du verset Ier. 51,8 
subito
interl.| non paulatim non per partes
interl.| quia dies Domini sicut fur veniet
cecidit Babylon et contrita est
interl.| in corde eius cui advenit Christus
ululate
interl.| plangite
super eam tollite resinam
interl.| angeli scilicet animarum medici
ad dolorem eius
interl.| quia nulla anima Deo insanabilis
si forte sanetur
interl.| quasi potest sanari si vult
interl.| quasi non est vitium artis resine
marg.| SUBITO  CECIDIT  BABYLON. HIERONYMUS. etc. Quia nulla anima apud Deum insanabilis consilium dat eis qui possunt transmigrationis in Hierusalem et testimonii habere resinam ad emplastra facienda ut assumant medicamina et quanto possunt studio sanitati restituant Babylonem. Rogemus ergo Dominum ut det nobis resinam rationabilem de qua dicamus est malagma imponere et oleum et alligaturas et imponentes ligemus vulnera Babylonis ut sanetur et curata desinat esse quod fuerat. Hoc est quod ait: accipe resinam ad correctionem eius si quomodo sanabitur. Ubi sunt heretici qui naturas quasdam introducentes asserunt esse materiam desperabilem que penitus non recipiat salutem. Deus autem nec despicit Babylonem precipit enim medicis ut accipiant resinam si quomodo sanetur.Quidam ergo eorum accipientes resinam correctionis Babylonis fecerunt quod fuerat imparatum eam audientes posse recipere sanitatem sed quia noluit curari satisfaciunt boni medici et dicunt: Curavimus Babylonem et non est sanata.
Numérotation du verset Ier. 51,9 
curavimus Babylonem
interl.| vox medicorum Domino respondentium
et non est sanata
interl.| quia non vult nobis obedire
derelinquamus eam
interl.| quia scilicet periit opera et impensa
interl.| in infirmitate desperatam
et eamus unusquisque in terram suam
interl.| proprium negocium
quoniam pervenit usque ad celos iudicium eius
interl.| crescente culpa crescit et damnatio
et elevatum est usque ad nubes
marg.| CURAVIMUS  BABYLONEM etc. Vide ne quando angelis precipiat Deus languenti anime tue medicamina conficere si quomodo possit sanari et respondeant ei: Curavimus Babylonem ostendentes animam tuam passione confusam et non esse sanatam. Non scientiam artis nec vim resine criminantur sed te qui noluisti eis obedire. Sunt medici sub magno medico angeli Dei volentes animas nostra a vitiis curare quos ipsi repellimus dum consiliis eorum non acquiescimus videntes se perdere operam ad invicem dicunt. Relinquamus eam etc. quasi tradita est nobis medicina a Deo ut animam curemus humanam adiutoria medicamina adhibuimus contumax est non vult observare quod dicimus studium nostrum non sequitur effectus abeamus unusquisque in terram suam id est ad domesticum et proximum negocium. Cave quando relinquat te medicus vel angelus Dei vel cui credita cura est sermonis ad medicamina salutis si enim dereliquerint et dixerint abeamus quisque in terram suam quia appropinquavit in celum iudicium eius patet quod abscessio medici condemnatio tua sit irremediabilis nolentisque curari. Accidet ergo tibi quod accidit hiis qui desperantur a medicis et utentes voluptate morbi ad peiora merguntur. Sepe prudens medicus accedit ad languentem et quantum ars patitur et industria medicine non cessat sed si egritudo tanta sit ut repugnet curationi aut eger per impacientiam doloris contra faciat quod iubetur relinquit eum desperans medicus ne expiret inter manus eius et mortis videatur reus. Ne ergo inter sanctorum angelorum manus moriamur ne relinquant nos desperantes et dicentes non est malagma imponere neque oleum neque alligaturam quia appropinquavit iudicium eius celo elevavit usque ad astra. Qui parvum peccatum habet non usque ad celum et sidera iudicium suum effert pusillum enim et humile est. Qui vero crescit in scelere crescit et in iudicio simulque cum vitiis augetur et pena. Et quia in tantum delinquit ut iudicium eius usque ad celum sublevetur et per impietatem suam resistens Deo ad superiora ascendat profert Deus iudicium suum ad humiliandum quod exaltatum est.
Numérotation du verset Ier. 51,10 
protulit Dominus
interl.| contra Babylonem
iustitias nostras venite et narremus
interl.| vox angelorum vel predicatorum qui videntes plagam Babylonis incurabilem hortantur sese #dicens venite et narremus
in Sion
interl.| Ecclesia que sola pervenit ad Dei contemplationem cum angelis
opus
interl.| virtutes scilicet et miracula
Domini Dei nostri
Numérotation du verset Ier. 51,11 
acuite sagittas implete pharetras suscitavit Dominus {t. 3: Erfurt, f. 161vb ; facsim., p. 178b} spiritum regum Medorum et contra Babylonem mens eius ut perdat eam quoniam ultio Domini
interl.| pro populo suo
est ultio templi sui
interl.| quod succenderunt Babylonii
Numérotation du verset Ier. 51,12 
super muros Babylonis levate signum augete custodiam
interl.| ut nemo effugiat
levate custodes preparate insidias quia cogitavit Dominus et fecit quecumque locutus est
interl.| per prophetas
contra habitatores Babylonis
Numérotation du verset Ier. 51,13 
que
interl.| o Babylon
habitas super aquas multas
interl.| quia per medium eius effluit Euphrates vel typice significat multitudinem populorum
locuples in thesauris venit finis tuus pedalis precisionis tue
Numérotation du verset Ier. 51,14 
iuravit
interl.| firmiter statuit
Dominus exercituum per animam suam
interl.| toto affectu
quoniam replebo te hominibus quasi brucho
interl.| quia ad destructionem eius innumere gentes convenerunt
et super te celeuma
interl.| triumphale carmen
cantabitur
interl.| ab hostibus pro adepta victoria
Numérotation du verset Ier. 51,15 
qui fecit terram in fortitudine sua
interl.| Filio qui virtus et sapientia Patris omnia enim per ipsum facta sunt etc.
preparavit orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit celos
interl.| quia omnia celestia fecit
Numérotation du verset Ier. 51,16 
dante eo vocem multiplicantur {t. 3: Erfurt, f. 162ra ; facsim., p. 179a} aque
interl.| predicationis doctrine
in celo
interl.| celestibus
qui levat nubes
interl.| ad predicationis fastigia
ab extremo terre
interl.| ab humili proposito
fulgura in pluviam fecit et produxit ventum de thesauris suis
interl.| scilicet unde spirituales possunt prodire divitie
marg.| QUI  LEVAT  NUBES. Id est predicatores qui nos a calore futuri iudicii defendunt ymbre eloquii sui cum futura depromunt.
marg.| FULGURA  IN  PLUVIAM etc. Predicatores prophetarum fulgura sunt cum inimicos percutiunt pluvie cum devotos a peccatis abluunt et ymbrem salutis infundunt unde spirituales germinent fructus et in maturam messem coalescant.
marg.| ET  PRODUCIT  VENTOS etc. Venti sunt apostoli quorum predicatio percurrit mundum tamquam ventus celerrimus des quibus alibi dicitur: sagittas suas ardentibus effecit. Ipsis enim ventis penne propter discursus celeritatem tribuuntur unde volavit super pennas ventorum.
Numérotation du verset Ier. 51,17 
stultus factus est omnis homo
interl.| idolatra vel hereticus vel scismaticus
ab scientia
interl.| figmenti
confusus est omnis conflator in sculptili
interl.| idolatrorum vel errorum et pravorum dogmatum
quia
interl.| hoc est non est talis Israel unius Dei cultor licet enim plurimi erraverunt multi tamen in fide permanserunt et ideo liberati sunt
mendax conflatio eius
interl.| figmenti
nec est spiritus in eis
marg.| STULTUS  FACTUS  EST etc. Bene post subversionem Babylonis reprehendit fabricatores idolorum qui per stulticiam humane mentis faciunt opera vana et risu digna quia nec spiritus in eis nec vox nec ulla efficacia unde nec se nec cultores suos in die visitationis liberare possunt.
marg.| CONFUSUS  EST etc. RABANUS. Demonstrata subversione Babylonis #reddit propheta ad auctorem tanti iudicii quia non est potestas nisi a Deo qui dominatur in regno hominum et cui voluerit dabit illud.
Numérotation du verset Ier. 51,18 
vana sunt opera et risu digna in tempore visitationis sue
interl.| iudicii generalis
peribunt
Numérotation du verset Ier. 51,19 
non sicut hec pars Iacob
interl.| doctrina vel prophetica vel apostolica
quia qui fecit omnia ipse est
interl.| solus immutabilis omnium creator
et Israel
interl.| Ecclesia
sceptrum hereditatis eius Dominus exercituum nomen eius
Numérotation du verset Ier. 51,20 
collidis tu mihi vasa belli
interl.| arma bellica vel bellatores
et ego collidam in te gentes
interl.| iusto iudice retribuente unicuique secundum quod fecit sicut in futuro recipiet unusquisque secundum opera sua
et disperdam in te regna
Numérotation du verset Ier. 51,21 
et collidam in te equum et equitem eius et collidam in te currum et ascensorem eius
Numérotation du verset Ier. 51,22 
et collidam in te virum et mulierem
interl.| utrumque sexum
et collidam in te senem et puerum et collidam in te iuvenem et virginem
interl.| quamlibet etatem
Numérotation du verset Ier. 51,23 
et collidam in te pastorem et gregem eius et collidam in te agricolam et iugales eius et collidam in te duces et magistratus
Numérotation du verset Ier. 51,24 
et reddam Babyloni et cunctis habitatoribus Chaldee omne malum suum quod fecerunt in Sion in oculis vestris ait Dominus
Numérotation du verset Ier. 51,25 
ecce ego ad te mons pestifer
interl.| superbie
ait Dominus qui corrumpis universam terram
interl.| terrenos universis vitiis deditos
et extendam manum meam
interl.| vindicte
super te et evolvam te
interl.| separabo
de petris
interl.| in fide firmis
et dabo te in montem combustionis
interl.| eterne ubi luas penas superbie
marg.| ECCE  EGO  AD etc. Mons pestifer Nabuchodonosor et regnum Chaldeorum vel diabolus qui alibi mons caliginosus propter tenebras erroris dicitur.
marg.| ET  DABO  TE  IN  MONTEM etc. Ad hunc montem pertinent Iudei heretici blasphemi et omnes impii qui perdurant in malitia nec convertuntur ut fiant lapides vivi in edificatio Dei.
Numérotation du verset Ier. 51,26 
et non tollent de te lapidem in angulum
interl.| angularem scilicet edificii celestis fundamentum
et lapidem in fundamenta sed perditus in eternum eris ait Dominus
Numérotation du verset Ier. 51,27 
levate
interl.| vox prophete
signum
interl.| vexilla arma bellica
in terra clangite bucina in montibus1 {t. 3: Erfurt, f. 162rb ; facsim., p. 179b} sanctificate super eam gentes, annuntiate contra illam regibus Ararath
1 montibus] gentibus Weber
interl.| Armenie
Menni et Aschenez2 numerate contra eam Thaphar3 adducite equum quasi bruchum aculeatum
2 Aschenez Weber ] Aschenech Rusch
3 Thaphar Rusch ] Thapsar Weber
Numérotation du verset Ier. 51,28 
sanctificate
interl.| quia expleture sunt scientiam Dei voluntatem iustam retributionem retribuentem
contra eam gentes reges Medie duces eius et universos magistratus eius cunctamque terram potestatis eius
Numérotation du verset Ier. 51,29 
et commovebitur terra et turbabitur quia evigilavit contra Babylonem cogitatio Domini ut ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilem
Numérotation du verset Ier. 51,30 
cessaverunt fortes Babylonis a prelio habitaverunt in presidiis devoratum est robur eorum et facti sunt quasi mulieres
interl.| imbelles
incensa sunt tabernacula eius contriti sunt vectes eius
interl.| munitiones
marg.| CESSAVERUNT etc. Veniente Cyro et Dario cessavit robur Babylonis et principum eius.
Numérotation du verset Ier. 51,31 
currens obviam currenti
interl.| capte civitati
veniet et nuntius obvius nuntianti ut annuntiet regi Babylonis
interl.| Balthasar
quia capta est civitas eius a summo usque ad summum
Numérotation du verset Ier. 51,32 
et vada
interl.| Euphratis
preoccupata sunt
interl.| ab hostibus
et paludes incense sunt igni et viri
interl.| Babylonii
bellatores conturbati sunt
interl.| stupefacti
Numérotation du verset Ier. 51,33 
quia hec dicit Dominus exercituum Deus Israel filia Babylon quasi area tempus triture eius adhuc modicum et veniet tempus messionis eius
marg.| FILIA  BABYLONIS  QUASI  AREA. Fuit plebs Babylonis quando per potentiam regni et divitiarum abundantiam triturabat et conterebat gentes sed tempus messionis eius venit cum cogitur recipere quod gessit de qua ex persona iudaice plebis consequenter dicitur: Comedit me et devoravit me rex Babylonis etc.
Numérotation du verset Ier. 51,34 
comedit me devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis reddidit me quasi vas inane absorbuit me sicut draco replevit ventrem suum teneritudine mea et eiecit me
Numérotation du verset Ier. 51,35 
iniquitas adversum me et caro mea super Babylonem dicit habitatio Sion et sanguis meus super habitatores Chaldee dicit Hierusalem
Numérotation du verset Ier. 51,36 
propterea {t. 3: Erfurt, f. 162va ; facsim., p. 180a} hec dicit Dominus ecce ego iudicabo causam tuam et ulciscar ultionem tuam et desertum faciam mare eius
interl.| multitudinem habitantium superius enim multitudo Egypti mari comparata est
et siccabo venam eius
interl.| luxus scilicet
marg.| ET  DESERTUM  FACIAM  MER.  MYSTICE. Mare huius seculi significat turbulentiam quod Dominus desertum ponit. Faciet enim cessare luxum eius et dissipabuntur iniqui qui confusioni errorum vitiorumque deserviebant.
Numérotation du verset Ier. 51,37 
et erit Babylon in tumulos
interl.| harenarum
habitatio draconum
interl.| demonum
stupor
interl.| mirantium et videntium interitum eius
et sibilus eo quod non sit habitator
Numérotation du verset Ier. 51,38 
simul ut leones
interl.| maiores demones
rugient
interl.| duces Chaldeorum
excutient comas velut catuli
interl.| minores
leonum
Numérotation du verset Ier. 51,39 
in calore
interl.| estu tribulationum
eorum ponam potus eorum et inebriabo
interl.| calice ire
eos ut sopiantur et dormiant somnum sempiternum
interl.| sopore mortis eterne
et non consurgant dicit Dominus
Numérotation du verset Ier. 51,40 
deducam eos
interl.| gladio Domini occidendos
quasi agnos ad victimam quasi arietes
interl.| duces Babylonis
cum hedis
interl.| populis peccatoribus
Numérotation du verset Ier. 51,41 
quomodo capta est Sesac
interl.| Babylon
et comprehensa est inclita universe terre quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes
marg.| QUOMODO  CAPTA  EST  SESACH. Sesach byssus sacci vel manus sacci interpretatur sicut Babylon confusio. Capta est ergo Sesach et in stuporem facta est Babylon quia idolatre et diversis vitiis servientes fluctibus futuri iudicii subvertentur et sero penitentes cum Bel qui interpretatur vetustas id est cum antiquo hoste confusionem in inferno patientur perpetuam unde fideles amonentur ut egrediantur de societate eorum ne cum illis pereant egredimini etc.
Numérotation du verset Ier. 51,42 
ascendit super Babylonem mare multitudine fluctuum eius operta est
Numérotation du verset Ier. 51,43 
facte sunt civitates eius in stuporem terra inhabitabilis et deserta terra in qua nullus habitet nec transeat per eam filius hominis
Numérotation du verset Ier. 51,44 
et visitabo super Bel in Babylone et eiciam quod absorbuerat de ore eius et non confluent ad eum ultra gentes siquidem et murus Babylonis corruit
Numérotation du verset Ier. 51,45 
egredimini de medio eius populus meus
interl.| fideles
ut salvet unusquisque animam suam ab ira
interl.| ventura
furoris Domini
marg.| EGREDIMINI  DE  MEDIO  EIUS. Qui vult animam suam salvam facere fugiat perditorum consortium vereatur sermonem Domini vindictam peccatorum predicentis qui quottidie predicatur in Ecclesia et auditur in scripturis sanctis de anno in annum attestantibus quia iudex dicturus sit hiis qui a sinistris eius erunt: Discedite a me maledicti in ignem eternum etc. Non enim debemus in desideriis carnis mollescere et segnes in bono esse sed in meditatione eius legis et exercitatio virtutum strenui.
Numérotation du verset Ier. 51,46 
et ne forte mollescat
interl.| desideriis carnalibus
cor vestrum et timeatis auditum
interl.| discedite a me maledicti in ignem eternum
qui audietur in terra et veniet in anno auditio
interl.| de anno in annum
et post hunc annum auditio et iniquitas in terra
interl.| quia remunerabitur iniquitas in terra mortuorum
et dominator
interl.| ut qui potentiores fuerunt in peccatis maiora tormenta patiantur
super dominatorem
Numérotation du verset Ier. 51,47 
propterea ecce dies veniunt
interl.| retributionis quoniam iudicabit orbem terre in iustitia et populos in equitate
et visitabo super sculptilia
interl.| simulacra errorum que heretici fingunt
interl.| #terrena conversatio
eius
interl.| mittentes
confundetur
interl.| perpetue
et universi
interl.| errantes et in errorem
interfecti eius cadent
interl.| gladio Domini
in medio eius
marg.| PROPTEREA  ECCE  DIES  VENIUNT etc. Enumerat plagas Babyloni superventuras et optimatibus eius ducibus et magistratibus et omni populo quia scilicet diversis suppliciis interempti dormient somno eterne mortis. Mystice hic ruinam perfide civitatis annuntiat quam diabolus ab initio construxit per quam contra civitatem Dei sedulo pugnavit quia liberatis electis Dei impia civitas in eternum supplicium demergetur unde Ioannes in Apocalypsi: cecidit cecidit Babylon magna etc et post pauca: exite de illa populus meus ne participes sitis delictorum eius et de plagis eius non accipiatis etc.
Numérotation du verset Ier. 51,48 
et laudabunt super Babylonem
interl.| quia predo omnium gentium vastatus est
celi et terra et omnia que in eis sunt quia ab aquilone
interl.| a quo exardescunt mala super terram
venient ei predones ait Dominus
Numérotation du verset Ier. 51,49 
et quomodo fecit Babylon
interl.| spiritualis
ut caderent occisi in Israel sic de Babylone cadent occisi in universa terra
Numérotation du verset Ier. 51,50 
qui
interl.| Israelite
interl.| vox prophete
fugistis gladium venite
interl.| si vultis salvari
nolite stare
interl.| in Babylone
recordamini procul Domini
interl.| in terra longinqua
et Hierusalem
interl.| civitas regis magni
ascendat super cor vestrum
interl.| non Babylon cuius vastatio predicitur
Numérotation du verset Ier. 51,51 
confusi sumus
interl.| vox populi
interl.| insultantibus vicinis quasi captivis
quoniam audivimus opprobrium
interl.| vicinorum
operuit ignominia facies nostras quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini
interl.| templi
Numérotation du verset Ier. 51,52 
propterea
interl.| responsio prophete
ecce dies veniunt ait Dominus et visitabo super sculptilia eius et in omni terra eius mugiet vulneratus
Numérotation du verset Ier. 51,53 
si ascenderit
interl.| superbiendo
Babylon in celum et firmaverit in excelso robur suum a me venient vastatores eius ait Dominus
Numérotation du verset Ier. 51,54 
vox clamoris de Babylone et contritio magna de terra Chaldeorum
Numérotation du verset Ier. 51,55 
quoniam vastavit Dominus Babylonem
interl.| civitatem confusionis
et perdidit ex ea vocem magnam et sonabunt fluctus eorum quasi aque multe dedit sonitum vox eorum
Numérotation du verset Ier. 51,56 
quia venit super eam id est super Babylonem predo
interl.| diabolus
et apprehensi sunt fortes eius et emarcuit arcus eorum quia fortis ultor Dominus reddens retribuet
Numérotation du verset Ier. 51,57 
et inebriabo
interl.| calice ire
principes eius et sapientes eius duces eius et magistratus eius et fortes eius et dormient somnum sempiternum et non expergiscentur ait Rex Dominus exercituum nomen eius
Numérotation du verset Ier. 51,58 
hec dicit Dominus exercituum murus Babylonis
interl.| munitio quelibet
ille latissimus {t. 3: Erfurt, f. 163ra ; facsim., p. 181a} suffossione suffodietur et porte eius excelse igni comburentur et labores populorum ad nihilum et gentium in igne
interl.| eternum
erunt et disperibunt
Numérotation du verset Ier. 51,59 
verbum quod precepit Ieremias prophetes Saraie filio Nerie filii Maasie cum pergeret cum Sedechia rege in Babylonem in anno quarto regni eius Saraias autem erat princeps prophetie
Numérotation du verset Ier. 51,60 
et scripsit Ieremias omne malum quod venturum erat super Babylonem in libro uno omnia verba hec que scripta sunt contra Babylonem
Numérotation du verset Ier. 51,61 
et dixit Ieremias ad Saraiam cum veneris Babylonem et videris et legeris omnia verba hec
Numérotation du verset Ier. 51,62 
dices Domine tu locutus es contra locum istum ut disperderes eum ne sit qui in eo habitet ab homine usque ad pecus et ut sit perpetua solitudo
Numérotation du verset Ier. 51,63 
cumque compleveris legere librum istum ligabis ad eum lapidem et proicies illum in medio Euphraten
Numérotation du verset Ier. 51,64 
et dices sic submergetur Babylon et non consurget a facie afflictionis quam ego adduco super eam et dissolventur hucusque verba Ieremie
marg.| SIC  SUBMERGETUR  BABYLON etc. Non secundum historiam Babylon in Euphraten mersa est quamvis in solitudinem redacta sed spiritualis Babylonis eternum interitum predicit que in profundum inferni cum principe diabolo demergetur unde Ioannes in Apocalypsi sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum et misit in mare dicens: hoc impetu mittetur Babylon.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ier. Capitulum 51), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=34&chapitre=34_51)

Notes :