Capitulum 12
Numérotation du verset
Ex. 12,1
Dixit quoque Dominus ad Moysen et Aaron1
1 Aaron] + in terra Egypti
Weber
Numérotation du verset
Ex. 12,2
mensis iste vobis principium mensium2 primus
2 mensium] mensuum
Weber
erit in mensibus anni
Numérotation du verset
Ex. 12,3
loquimini ad universum cetum filiorum Israel et dicite eis decima die mensis huius tollat
unusquisque agnum per familias et domos suas
Numérotation du verset
Ex. 12,4
sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum
assumet vicinum suum qui coniunctus3 est domui sue4
3 coniunctus] iunctus
Weber
|
4 sue] eius
Weber
|
iuxta numerum animarum
que sufficere possunt ad esum agni
Numérotation du verset
Ex. 12,5
erit autem agnus
absque macula
masculus
anniculus
iuxta quem ritum tolletis et hedum
Numérotation du verset
Ex. 12,6
et servabitis eum usque ad quartam decimam diem mensis huius
immolabitque eum universa multitudo filiorum Israel
ad vesperam
Numérotation du verset
Ex. 12,7
et sument de sanguine
ac ponent super utrumque postem
et in superliminaribus
domorum
in quibus comedent illum
Numérotation du verset
Ex. 12,8
et edent carnes
nocte illa
assas
igni
et azymos panes
cum lactucis agrestibus
Numérotation du verset
Ex. 12,9
non comedetis ex eo crudum quid
nec coctum aqua
sed assum tantum igni
caput
cum pedibus eius
et intestinis
vorabitis
Numérotation du verset
Ex. 12,10
nec remanebit ex eo quicquam
usque mane
si quid
residuum5
5 residuum] residui
Weber
fuerit igni6 comburetis
6 igni] igne
Weber
Numérotation du verset
Ex. 12,11
sic autem comedetis illum renes vestros
accingetis
et7 calciamenta
7 et] om. Weber
habebitis in pedibus
vestris8 tenentes
8 vestris]
om. Weber
baculum9
9 baculum] baculos
Weber
in manibus et comedetis
festinantes
est enim Phase id est transitus Domini
Numérotation du verset
Ex. 12,12
et transibo per terram Egypti nocte illa
percutiamque omne primogenitum in terra Egypti ab homine
usque ad pecus
et in cunctis diis Egypti faciam iudicia ego Dominus
Numérotation du verset
Ex. 12,13
erit autem sanguis
vobis in signum in edibus
in quibus eritis et videbo sanguinem ac transibo
vos nec erit10 vobis plaga
10 erit] + in
Weber
disperdens quando percussero terram Egypti
Numérotation du verset
Ex. 12,14
habebitis autem hanc diem in monumentum et celebrabitis eam sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno
Numérotation du verset
Ex. 12,15
septem diebus azyma comedetis in die primo
non erit fermentatum
in domibus vestris quicumque comederit fermentatum peribit anima illa de Israel
a die prima11 usque ad diem septimum.
11 a die prima] a primo die
Weber
Numérotation du verset
Ex. 12,16
dies prima
erit sancta atque sollemnis
et dies septima eadem festivitate venerabilis nihil operis
facietis in eo12 exceptis his
12 eo] eis
Weber
que ad vescendum
pertinent
Numérotation du verset
Ex. 12,17
et observabitis azyma
in eadem enim ipsa die educam
exercitum vestrum
de terra Egypti
et custodietis diem istum in generationibus
vestris13
13 generationibus vestris] generationes vestras
Weber
ritu perpetuo
Numérotation du verset
Ex. 12,18
primo mense quarta decima14 mensis
14 decima] + die
Weber
ad vesperam
comedetis azyma usque ad diem vicesimam primam eiusdem mensis ad vesperam
Numérotation du verset
Ex. 12,19
septem diebus
fermentatum15
15 fermentatum] fermentum
Weber
non inveniatur16 in domibus vestris qui comederit fermentatum
16 inveniatur] invenietur
Weber
peribit
anima eius de cetu Israel
tam de advenis
quam de indigenis
terre
Numérotation du verset
Ex. 12,20
omne fermentatum non comedetis in cunctis habitaculis vestris
edetis azyma
Numérotation du verset
Ex. 12,21
Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israel
et dixit ad eos: ite tollentes animal per familias
vestras immolate Phase
Numérotation du verset
Ex. 12,22
fasciculumque hyssopi
tingite sanguine qui est in limine
et aspergite ex eo superliminare et utrumque postem
nullus vestrum egrediatur
ostium domus sue
usque mane
Numérotation du verset
Ex. 12,23
transibit enim Dominus percutiens Egyptios cumque viderit sanguinem
in superliminari et in utroque poste
transcendet ostium domus17 et non sinet percussorem ingredi domos
17 domus]
om. Weber
vestras et ledere
Numérotation du verset
Ex. 12,24
custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in eternum
Numérotation du verset
Ex. 12,25
cumque introieritis terram quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est observabitis cerimonias istas
Numérotation du verset
Ex. 12,26
et cum dixerint vobis filii vestri que est ista religio
Numérotation du verset
Ex. 12,27
dicetis eis victima transitus Domini est quando transivit super domos filiorum Israel in Egypto
percutiens
Egyptios et domos nostras liberans
Incurvatusque
populus adoravit
Numérotation du verset
Ex. 12,28
et egressi
filii Israel fecerunt sicut Dominus preceperat18 Moysi et Aaron
18 Dominus preceperat]
inv. Weber
Numérotation du verset
Ex. 12,29
factum est autem in noctis medio percussit Dominus omne primogenitum in terra Egypti a primogenito pharaonis qui sedebat in solio eius usque ad primogenitum captive que erat in carcere
et omne primogenitum iumentorum
Numérotation du verset
Ex. 12,30
surrexitque pharao nocte et omnes servi eius cunctaque Egyptus ortusque19 est clamor magnus in Egypto neque enim erat domus in qua non iaceret mortuus
19 ortusque] et ortus
Weber
Numérotation du verset
Ex. 12,31
Vocatisque pharao20 Moysen21 et Aaron nocte ait: Surgite, egredimini a populo meo et vos et filii Israel. Ite immolate Domino sicut dicitis.
20 pharao]
om. Weber
|
21 Moysen] Moyse
Rusch
|
Numérotation du verset
Ex. 12,32
Oves vestras et armenta assumite ut petieratis et abeuntes benedicite mihi.
Numérotation du verset
Ex. 12,33
Urgebantque22 Egyptii populum de terra exire velociter dicentes: Omnes moriemur.
22 Urgebantque] Urguebantque
Weber
Numérotation du verset
Ex. 12,34
Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur
et ligans
in palleis23
23 palleis] palliis
Weber
posuit super humeros suos
Numérotation du verset
Ex. 12,35
feceruntque filii Israel sicut preceperat Moyses et petierunt ab Egyptiis vasa argentea et aurea vestemque plurimam.
Numérotation du verset
Ex. 12,36
Dedit autem Dominus gratiam populo coram Egyptiis ut commodarent eis et spoliaverunt Egyptios
Numérotation du verset
Ex. 12,37
profectique24 filii Israel de Ramesse
24 profectique] + sunt
Weber
in Socoth
sexcenta ferme milia peditum virorum
absque parvulis et mulieribus25
25 et mulieribus]
om. Weber
Numérotation du verset
Ex. 12,38
sed et vulgus promiscuum innumerabile
ascendit cum eis oves
et armenta et animantia diversi generis multa nimis
Numérotation du verset
Ex. 12,39
coxeruntque
farinam quam dudum conspersam
de Egypto
tulerant et fecerunt subcinericios
panes azymos neque enim poterant fermentari cogentibus exire Egyptiis
et nullam facere sinentibus moram
nec pulmenti quicquam occurrerant preparare
Numérotation du verset
Ex. 12,40
habitatio autem filiorum Israel qua manserant in Egypto fuit quadringentorum triginta annorum
Numérotation du verset
Ex. 12,41
quibus expletis eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Egypti
Numérotation du verset
Ex. 12,42
nox est ista observabilis Domini quando eduxit eos de terra Egypti hanc observare debent omnes filii Israel in generationibus suis
Numérotation du verset
Ex. 12,43
dixitque Dominus ad Moysen et Aaron hec est religio Phase omnis alienigena non comedet ex eo
Numérotation du verset
Ex. 12,44
omnis autem servus empticius
circumcidetur
et sic comedet
Numérotation du verset
Ex. 12,45
advena
et mercennarius
non edent ex eo.
Numérotation du verset
Ex. 12,46
In una domo
comedetis26
26 comedetis] comedetur
Weber
nec efferetis de
carnibus eius
foras
nec os eius27 confringetis
27 eius] illius
Weber
Numérotation du verset
Ex. 12,47
omnis cetus
filiorum Israel
faciet illud.
Numérotation du verset
Ex. 12,48
Quod si quis
peregrinorum
in vestram voluerit transire coloniam
et facere
Phase Domini circumcidetur prius
omne masculinum eius
et tunc
rite celebrabit
eritque sicut indigena terre
si quis autem non circumcisus28 fuerit
28 non circumcisus]
inv. Weber
non vescetur ex eo
Numérotation du verset
Ex. 12,49
eadem lex erit indigene et colono
qui peregrinatur apud vos
Numérotation du verset
Ex. 12,50
feceruntque29 omnes filii Israel sicut preceperat Dominus Moysi et Aaron.
29 feceruntque] fecerunt
Weber
Numérotation du verset
Ex. 12,51
et in eadem die eduxit Dominus filios Israel de terra Egypti per turmas suas
Capitulum 12
Numérotation du verset
Ex. 12,1
marg.|
Dixit quoque Dominus ad Moysen]
etc.
marg.|
{i}
Mensis iste]
Hic est Aprilis, id est lunatio Aprilis {1.
82rb} que in Martio sepe inchoat, immo semper, nisi embolismus impediat. Hic dicitur ab Hebreis Nisan, apud Egyptios Perimuth, apud Macedones Xanthicus. Voluit quippe Dominus Iudeos a ceteris differre nationibus, sicut religione, et circumcisionis caractere : ita et temporis ratione. Romani enim ex traditione Nume Pompilii regis Romani, de quo OVIDIUS
a : « At Numa nec Ianum, nec avitas preterit umbras. Mensibus antiquis addidit ille duos ».
a
¶Fons :
Ovidius,
Fasti, lib. 1, 5 43, Teubner, p. 2 : “At Numa nec Ianum nec avitas praeterit umbras, mensibus antiquis praeposuit que duos”. [MM2022]
marg.|
Preponunt Ianuarium, quia tunc incipit Sol ascendere post solstitium hiemale : Arabes vero inchoant annum post solstitium estivum, Congruentius videtur fieri ab Hebreis in Martio, in quo mundus conditus legitur.
marg.|
Sed nota quod in GLOSSA. Nisan quandoque vocatur Aprilis, quandoque Martius, et hoc ideo, quia Martius noster, et Aprilis Iudeorum in parte simul concurrunt. Nos enim annum attendimus solarem, qui constat ex trecentis sexaginta quinque diebus, et sex horis, et menses solares : Iudei attendunt menses lunares, et annum lunarem, qui constat ex trecentis quinquaginta quatuor diebus. Mensis lunaris dicitur ipsa lunatio. Unde semper apud Hebreos prima dies lune est prima dies mensis. Denominatur enim lunatio a nomine illius mensis in quo terminatur, nisi forte fuerit embolismus, vel primus in legitimis suis impediat, quia in contractibus, si quos faciunt nobiscum, communem computationem observant.
marg.|
{k}
Decima die mensis]
Aliam rationem assignat Magister in Historiis
b
, quia per decimam lunam innuitur, quod agnus, qui tunc tollebatur, significat aliquid eternum. Sic enim dicitur, quod luna creata fuit quarta die mundi, et in plenilunio, quando scilicet fuit decima quarta. Si igitur intelligatur, quod luna prima die mundi fuerit undecima, ante mundum fuit decima, et in eternitate fuit, quia ante mundum non fuit tempus, ideo denarius significat eternitatem. Quod ergo decima luna tollebatur agnus de grege significat, quod agnus figuratus, id est Christus Dei filius erat eternus, id est Deus, qui dicitur agnus propter innocentiam. {1.
82va} Ieremie 11.d. Ego quasi agnus, etc. Et Is. 53.c. Quasi ovis, etc. Apc. 13.b. Agnus, qui occisus, etc.
b
¶Fons :
Petrus Comestor
, Historia scolastica, ed. Emmanuele Navarro, 1699 ; PL 198 (1855), 1053-1644.
marg.|
a
Unusquisque]
Unaqueque domus, sive familia.
marg.|
{b}
Minor est numerus]
Dicunt Hebrei, quod decem capita constituunt familiam, id est tot exigebantur ad esum agni. In decretis etiam dicitur, quod decem mancipia constituunt parochiam. Sed obiicitur. Nam si quilibet assumat de domo sibi coniuncta tantum, multe domus non habebunt numerum sibi sufficientem. Sic non intelligitur hic de qualibet domo, sed tantum de domo pauperis, qui non habebat, unde emeret agnum, vel hedum.
marg.|
{d}
Anniculus]
unius anni. Sed quare ponitur masculus, nonne satis discernitur genus, cum dicitur agnus ? Ad hoc respondet AUGUSTINUS, quod sic dicere coegit vis, et interpretatio nominis, quia pro eo quod in Hebreo est masculinum ; probaton, quod est neutri generis, est in Greco. Si autem translator dixisset ovis mascula, absurdum esset. Si autem agna masculus incongruum. Si dixisset pecus masculum, posset intelligi de alio animali, sed ut servaretur Sacramentum, ideo ex necessitate dixit sic.
marg.|
{c}
Absque macula]
Non velleris, sed corporis, ut dicitur Lv. 22.c.
marg.|
{e}
Et hedum]
Hoc dicit propter pauperes, ut si non possent habere agnum, saltem possent habere hedum.
marg.|
{f}
Universa multitudo]
Quelibet domus suum ; tamen dicitur singulariter, quia omnes figurabant unum, scilicet Christum, qui futurus erat hostia singularis pro nobis.
marg.|
{g}
Postem]
Ex quibus compingitur ostium.
marg.|
{h}
Cum lactucis agrestibus]
quarum amaritudo amaritudinem servitutis Egyptiace commemoraret in eternum.
marg.|
{i}
Crudum quid]
Sed numquid mos Hebreorum est, comedere carnes crudas ? Constat quod non. Quare ergo prohibetur ? GREGORIUS dicit quod per hoc nos transit ad mysterium. Vel crudum semicoctum ex festinatione, vel ex leccacitate. Qualis debeat esse agnus, qualis comedens, qualiter comedi, quando et ubi, expresse notatum est in historia super hunc locum. 12. capitulo Solemne Pascha fuit in deserto sub Moyse, Nm. 9. In Hierusalem sub Samuele, tamen expresse non legitur in textu, sed habetur ex eo quod dicitur 2Par. 35.c. ubi dicitur : Non fuit Phase simile huic a diebus Samuelis. In Hierusalem sub Iosia rege Iuda, 4Rg. 23.e. 2Par. 35.a. et 3. Esdre 1.a. {1.
82vb} Pascha autem fuit hic in Ramase, non tamen fuit solemne.
marg.|
Nota quadruplex Pascha : Primum in Ramase, in finibus Egypti, ut hic.
Secundum in deserto ad montem Sinai, Numerorum 9.a.
Tertium in Galgalis trans Iordanem, Iosue 5.c.
Quartum in terra promissionis.
Secundum in deserto ad montem Sinai, Numerorum 9.a.
Tertium in Galgalis trans Iordanem, Iosue 5.c.
Quartum in terra promissionis.
marg.|
Primum est in exitu de Egypto. Secundum, in transitu per desertum. Tertium, in introitu terre sancte. Quartum, in habitatione terre sancte. Primum, et secundum, sub Moyse ; tertium, et quartum sub Iosue. Primum est gratie iustificantis, tertium iustitie promoventis, quartum glorie indeficientis. Primum incipientium, secundum penitentium, tertium in bono proficientium, quartum in bono permanentium.
marg.|
Per primum significatur transitus de vitiis ad virtutes.
Per secundum, progressus de virtute in virtutem, id est de opere unius virtutis in opus alterius.
Per tertium, visio contemplationis.
Per quartum, status fruitionis.
Per secundum, progressus de virtute in virtutem, id est de opere unius virtutis in opus alterius.
Per tertium, visio contemplationis.
Per quartum, status fruitionis.
marg.|
Item primum, egressum a mundo, secundum, ingressum in claustrum, tertium, egressum ab hac vita, quartum, ingressum in gloria.
marg.|
{k}
Ego Dominus]
Cuius ire resistere nemo potest, Iob. 9.b.
marg.|
{l}
Percussero terram]
etc. Is. 19.a. Ecce ascendet Dominus super nubem levem, et ingredietur Egyptum, et commovebuntur simulacra Egyptiorum a facie eius.
marg.|
{m}
Cultu sempiterno]
Queritur AUGUSTINUS, utrum fuerit in eternum duraturus ille cultus, quia dicitur, cultu sempiterno ? Ad quod dicit quod eternum dupliciter sumitur. Dicitur enim eternum, cui certa meta, vel terminus non prefigitur, quod nefas est premittere, aut sponte mutare. Vel dicitur eternum, quod eternam rem significat. Utroque modo potest hic accipi eternum.
marg.|
{n}
Exceptis his, que ad vescendum]
etc. Ex hoc patet, quod in mediis diebus poterant operari. Et ex hoc patet, quod Sabbatum solemnius erat quovis festo, quoad otium, in quo nec etiam ad vescendum licebat operari. Et non potuit esse, quod in ipso die Pasche potuerint mulieres unguenta parare, quod Sabbato non licuisset.
marg.|
{o}
Usque ad diem vicesimam primam]
inclusive.
marg.|
{p}
De advenis]
id est proselytis.
marg.|
{b}
In noctis medio]
Illius scilicet in qua immolatus est agnus.
marg.|
{c}
Antequam fermentaretur]
Non quod farina illa sic conspersa fermentaretur postea, sed quia non ante fuit fermentata, multo fortius nec post : Et est sensus : Nec ante, nec post fuit fermentata. Et est simile Gn. 8.b. Emisit Noe corvum, qui non revertebatur, donec siccarentur aque super terram, id est nec ante, nec post. Et Mt. 1.d. Accepit Ioseph coniugem suam, et non cognoscebat eam, donec peperit filium suum primogenitum, id est nec ante, nec post. Et 1Rg. 3.a. Non poterat Heli videre lucernam, antequam extingueretur.
marg.|
{d}
Habitatio autem]
Nota, nomine Egypti intelligendum est omnis incolatus eorum, qui incepit a promissione Abrahe facta ei in via Mesopotamie : Gn. 12.a. A qua usque ad legem datam tot anni fluxerunt, ut dicit Apostolus, Gal. 3.c. Et Glossa Augustini super locum istum : Nam post mortem Ioseph solis quadraginta annis servivit Israel in Egypto, quibus expletis, eadem die egressus est de Egypto, qua scilicet cepit servitus eius : Vel eadem die, qua scilicet exivit Abraham ad peregrinandum : Vel eadem, id est in una simul exivit omnis multitudo, non successive singulis diebus. Quod autem sic debeant isti anni computari, probatur hoc modo : Septuaginta quinque annorum erat Abraham, quando facta est ei promissio predicta : Gn. 12.b. Centenario vero natus est Isaac : Gn. 21.a. Et ita a promissione usque ad nativitatem Isaac fuerunt viginti quinque anni. His adde omnes annos Isaac, scilicet centum octoginta, ut dicitur Gn. 35.d. fiunt anni ducenti quinque. Iacob vero in morte Isaac erat centum viginti annorum. Quod probatur sic : Isaac sexagenario natus est Iacob : Gn. 25.d. Et Isaac quando {1.
83rb} mortuus est, erat centum octoginta annorum : Gn. 35.d. Et Iacob centesimo trigesimo anno vite sue ingressus est Egyptum, ut dicitur Gn. 46.b. Et ita decem annis post mortem Isaac descendit Iacob in Egyptum : Et ita a promissione Abrahe usque ad ingressum Iacob in Egyptum fuerunt ducenti quindecim anni. Et tunc Ioseph erat annorum triginta novem. Et probatur sic : Triginta annorum erat, quando stetit coram Pharaone : Gn. 41.f. Et novem anni transierunt a tunc usque ad adventum Iacob in Egyptum : Septem, scilicet steriles, et duo famis : Et tunc venit Iacob in Egyptum. Et omnes anni Ioseph fuerunt centum decem : Gn. ultim. d. Et ita Ioseph post ingressum Iacob vixit annis septuaginta uno : quibus additis supra dictis ducentis quindecim, fiunt ducenti octoginta sex. His additis iterum centum quinquaginta quatuor, quibus servivit Israel in Egypto post mortem Ioseph, fuerunt anni quadringenti triginta a promissione facta Abrahe usque ad exitum de Egypto, ut dicit Apostolus.
marg.|
{e}
Quando eduxit eos de terra Egypti]
Ergo illa nocte, qua immolatus est agnus, eduxit eos Dominus de Egypto. Contra. Supra eodem, d. dicitur : Nullus egredietur ostium domus sue usque mane. Solutio. Intelligendum est eductos nocte, id est ad egrediendum mane ab Egyptiis nocte expulsos.
marg.|
{f}
Omnis alienigena]
Tales sunt omnes, qui non propter Christum, sed propter lucrum serviunt Ecclesie : maxime sacerdotes, qui non in Christi commemoratione, sed in lucri expectatione conficiunt. De quibus Mal. 1.e. Quis est ex vobis, qui claudat ostia, et incendat altare meum gratuito ? Non est mihi voluntas in vobis, et munus non suscipiam de manu vestra, dicit Dominus exercituum.
marg.|
{g}
Circumciditur]
Ier. 4.a. Circumcidimini Domino, et auferte preputia cordium vestrorum.
marg.|
{1.
83va} a
In una domo]
Ct. 6.c. Una est columba mea. Unde qui vult esse de pullis huius columbe : oportet, quod sit unus unitate sensus, et voluntatis, ut unum, et idem sentiat, et velit. Act. 4.f. Multitudinis credentium erat cor unum, etc.
marg.|
{b}
Nec os illius confringetis]
quia medulla, id est divinitas Christi non est ita subtiliter investiganda, sicut humanitas. Is. 53.a. Generationem eius quis enarrabit ? Prv. 25.d. Sicut qui mel comedit, etc.
marg.|
{c}
Coloniam]
Colonia est civitas, vel regio, que pro defectu indigenarum novis cultoribus adimpletur.
marg.|
{d}
Circumcidetur prius]
in omni verbo, in lingua, ut non loquatur, nisi sermones Dei. Prv. 18.d. Mors, et vita in manibus lingue. Si tantum esset in ea vita, non esset circumcidenda, si tantum mors, non tunc similiter, sed penitus abscindenda.
marg.|
{e}
Non vescetur ex eo]
Ez. 44.c. Omnis incircumcisus corde, et incircumcisus carne non ingredietur in sanctuarium meum.
marg.|
{f}
Indigene, et colono]
Act. 10.e. In veritate nunc comperi, quia non est acceptor personarum Deus, etc.
marg.|
{g}
Eadem die eduxit]
Contra. Supra eod. e. dicitur, quod nocte eduxit eos. Solutio. Utrumque verum est, sed nocte dicuntur educti, quia nocte compulsi sunt ab Egyptiis egredi, die vero egressi, quia ipsi expectaverunt mane.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ex. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=04&chapitre=04_12)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ex. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=04&chapitre=04_12)
Notes :