Hugo de Sancto Caro

Capitulum 3

Numérotation du verset Ex. 3,1 

Moyses autem pascebat oves Iethro cognati sui
sacerdotis Madian cumque minasset gregem ad interiora deserti venit ad montem Dei Horeb.
Numérotation du verset Ex. 3,2 

Apparuitque ei Dominus in flamma ignis
de medio rubi
et videbat quod rubus arderet, et non combureretur.
Numérotation du verset Ex. 3,3 

Dixit ergo Moyses: Vadam,
et videbo visionem hanc magnam quare non comburatur rubus.
Numérotation du verset Ex. 3,4 

Cernens autem Dominus
quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi,
et ait: Moyses, Moyses. Qui respondit: Assum.
Numérotation du verset Ex. 3,5 

at ille: ne
appropies, inquit, huc solve calciamentum
de pedibus
tuis
locus
enim in quo stas terra sancta est.
Numérotation du verset Ex. 3,6 

et ait: Ego sum Deus patris tui, Deus
Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob. Abscondit Moyses faciem suam:
non enim audebat aspicere contra Deum.
Numérotation du verset Ex. 3,7 

Cui ait Dominus: Vidi afflictionem
populi mei in Egypto, et clamorem eius audivi propter duritiam eorum qui presunt operibus
Numérotation du verset Ex. 3,8 

et sciens dolorem eius descendi ut liberarem eum de manibus Egyptiorum,
et educam1 de terra illa
1 educam] educerem Weber
in terram bonam et spatiosam in terram que fluit lacte et melle,
ad loca Chananei2 Ethei et Amorrei Pherezei et Evei et Iebusei.
2Chananei] + et Weber
Numérotation du verset Ex. 3,9 

Clamor ergo filiorum Israel venit ad me vidique afflictionem
eorum, quia3 ab Egyptiis
3quia] qua Weber
opprimuntur
Numérotation du verset Ex. 3,10 

sed veni
et4 mittam te ad pharaonem,
4 et] om. Weber
ut educas populum meum,
filios Israel, de Egypto.
Numérotation du verset Ex. 3,11 

Dixit Moyses ad Deum: Quis ego sum ut vado5 ad pharaonem, et educam filios Israel de Egypto?
5 vado] vadam Weber
Numérotation du verset Ex. 3,12 

Qui dixit ei: Ero tecum
et hoc habebis signum quod miserim te: cum eduxeris populum de Egypto, immolabis
Deo super montem istum.
Numérotation du verset Ex. 3,13 

ait Moyses ad Deum ecce ego vadam ad filios Israel et dicam eis Deus patrum vestrorum misit me ad vos si dixerint mihi quod est nomen eius quid dicam eis
Numérotation du verset Ex. 3,14 

Dixit Deus
ad Moysen: Ego
sum qui sum;
ait sic: Dices ad filios6
6 ad filios] filiis Weber
Israel qui est misit me ad vos.
Numérotation du verset Ex. 3,15 

Dixitque iterum Deus ad Moysen: Hec dices filiis Israel: Dominus Deus
patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob,
misit me ad vos hoc nomen mihi est in eternum,
et hoc memoriale meum in generatione et generationem7
7 generatione - et – generationem Θ Ψ ΩSM Ed1530 ] generationem et generationem Amiatinus ΦRAZGVP* ΩJ Clementina , inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 3,16 

Vade, congrega seniores Israel,
et dices ad eos: Dominus Deus patrum vestrorum apparuit
mihi, Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob, dicens: Visitans visitavi
vos
et vidi8 omnia que acciderunt vobis in Egypto.
8 vidi] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 3,17 

Et dixi ut educam vos de afflictione Egypti
in terram Chananei, et Ethei, et Amorrei, Pherezei, et Evei, et Iebusei
ad terram fluentem
lacte
et melle
Numérotation du verset Ex. 3,18 

Et audient vocem tuam
ingredierisque tu et seniores Israel
ad regem Egypti,
et dices ad eum: Dominus Deus Hebreorum
vocavit
nos ibimus viam
trium dierum in9 solitudinem,
9 in] per Weber
ut immolemus Domino Deo nostro.
Numérotation du verset Ex. 3,19 

sed ego scio
quod non dimittet vos
rex Egypti
ut eatis
nisi per manum validam.
Numérotation du verset Ex. 3,20 

Extendam enim manum meam,
et percutiam Egyptum
in cunctis mirabilibus
meis que facturus sum
in medio eorum
post hoc10 dimittet vos
10 hoc] hec Weber
Numérotation du verset Ex. 3,21 

daboque gratiam
populo
huic coram Egyptiis et cum egrediemini, non exibitis vacui
Numérotation du verset Ex. 3,22 

sed postulabit
mulier
a vicina sua
et ab hospita vasa argentea et aurea ac vestes
ponetisque
eas super filios
et filias
vestras, et spoliabitis Egyptum

Capitulum 3

Numérotation du verset Ex. 3,1 
marg.| {n} Moyses autem pascebat oves Iethro, cognati] id est soceri.
marg.| {q} Ad montem Dei Horeb] Sinai mons est in confinio {1. 77rb} Arabie, et Iudee, qui in quadam parte dicitur Horeb, et erat ad pasturam ovium egregius, herbis abundans, sed pastores illuc accedere non audebant, tum quia excelsus, tum quia opinio erat, Deum ibi habitare.
marg.| {s} Rubi, et videbat quod rubus arderet, et non com.] etc.
marg.| {1. 77va} Δ In rubo ignis
-Lex in Synagoga.
-Spiritus in littera.
-Divinitas in humanitate.
-Filius Dei in utero Virginis.
-Persecutio in Ecclesia Dei.
-Tribulatio in anima iusti.
marg.| {a} Hanc magnam] Magna signantem.
marg.| {c} Moyses, Moyses] Simile Gn. 22.c. dicitur, Abraham, Abraham. Et 1Rg. 3.b. Samuel, Samuel.
marg.| {e} Solve calceamentum] Opera mortua dicit <Glossa> Interlinearis vel curam temporalium. Simile Iosue 5.d. Aliquando calceamentum in bono accipitur, scilicet pro exemplis Sanctorum. Infra 12.b. Calceamentum habebitis in pedibus, id est exempla Sanctorum in affectibus. Eph. 6.c. Calceati pedes in preparatione Evangelii pacis. Ct. 7.a. Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis filia principis.
marg.| {g} Deus Abraham] etc. Hac auctoritate utitur Dominus contra Sadduceos, qui dicunt animas perire cum corporibus, et non esse resurrectionem. Mt. 22. capitulo : Dicit enim ; De resurrectione mortuorum non legistis, quod dictum est. Ego sum Deus Abraham, etc. Non autem est Deus mortuorum, sed viventium. Et nominantur isti tres potius quam alii propter tres virtutes, in quibus privilegiati sunt : Abraham in fide, Isaac in spe, Iacob in caritate.
Numérotation du verset Ex. 3,allegorice 
marg.| Allegorice. {n} Moyses autem pascebat] Moyses, lex, que pascebat Iudeos, quasi brutos, et simplices.
marg.| {o} Iethro sacerdotis Madian] Sacerdotium legale est, cui bene convenit nomen Madian, quod interpretatur fluxus, quia duravit ad tempus, scilicet Christi vero sacerdotium manet in eternum. Unde Hbr. 7.d. Et Ps. 109. Tu es sacerdos in eternum, etc. Dicitur autem Moyses cognatus Iethro, quia simul esse ceperunt, et simul desierunt lex et sacerdotium. Hbr. 7.d. Translato sacerdotio, necesse est, ut legis translatio fiat. Vel forte, quia sacerdos tenetur legem scire, Aggei 2.c. Interroga sacerdotem, etc. Et Mal. 2.b. Labia sacerdotis, etc.
marg.| {p} Cumque minasset] Nota, quidam Iudeorum tantum exterius pascebantur, in lege tantum litteram attendentes. Alii ad interiora ducebantur, spiritualiter intelligentes legem, licet cum populo exterius habitarent. Unde Nm. 12.b. Si quis fuerit inter vos Propheta, etc.
marg.| {r} Apparuitque ei Dominus in flamma ignis] etc. Legi apparere dicitur Dominus, quia in ea nobis apparet. Ignis in rubo, Christus in populo Iudaico, unde natus est. Unde Io. 4.c. Salus ex Iudeis. Nm. 24.c. Orietur stella ex Iacob, id est Christus ex Iudeis. Moyses igitur ignem in rubo videbat, quia lex Christum de Iudeis nasciturum predicabat. Quia autem rubus ardebat, et non comburebatur, significat, quod pungens malitia Iudeorum increpatur a Christo, sed non consumitur. Unde Ieremie 6.g. Frustra conflavit conflator, malitie enim eorum non sunt consumpte, quasi dicat, Frustra est ignis in rubo, quia non est combustus. Vel ignis in rubo, virginitas in partu virginis illibate. Unde cantat Ecclesia : Rubum, quem viderat Moyses incombustum, etc. Vel rubus incombustus, humanitas Christi a divinitate non absorpta, vel Ecclesia probata, vel turbata tribulatione non consumpta. Hec omnia previdebat lex, et predixit. Predixit enim peccata populi non consumenda per Christum. Dt. 31.d. dicitur Moysi : Dormies cum patribus tuis, et populus iste consurgens fornicabitur. Item predixit Deum in homine. Dt. 18.c. Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus, etc. Michee 5.a. Ex te mihi egredietur, qui sit dominator in Israel, etc. Item partum in virgine. Is. 7.c. Ecce virgo concipiet, etc. Item tribulationem in Ecclesia. Za. 13.d. Ducam tertiam partem per ignem, etc.
marg.| {t} Dixit ergo] etc. Hoc est, quod lex non cessavit procedere in observantia ceremonialium,
Numérotation du verset Ex. 3,allegorice 
marg.| * Allegorice, donec ostenderet Christum, ibi stetit. Unde Mt. 17.a. In transfiguratione Moyses, et Elias apparuerunt cum Iesu, quasi dicat, Hic est, cui perhibuimus testimonium. Unde dicit lex, vadam, et videbo, quia hoc ipsum predicabat lex, se duraturam donec presentialiter videret Christum. Unde Gn. 49.b. Non deficiet sceptrum de Iuda, etc. Ibidem 45.g. Iacob dicit : Vadam, et videbo Ioseph, antequam moriar. Vidit enim lex, quod promiserat impletum, et mortua est, quasi vipera proprio partu extincta est, dum nobis edidit Dominum, pullo recepto, matrem permisimus avolare, sicut precipitur Dt. 22.a.
marg.| {b} Vocavit eum de medio rubi] Dominus de medio rubi vocavit ad se Moysen, quando legem de medio traditionum humanarum, quibus lex lacerabatur, purum elicuit intellectum.
marg.| {c} Moyses, Moyses] Geminatur nomen Moyses propter litteralem, et spiritualem legis intellectum, quasi dicat. Vocavit eum, dum utrumque ad se traxit : Nam Christus et sacramenta legis servavit ad litteram, ut circumcisionem, et postea spiritualiter esse intelligenda demonstravit, quando contra legem leprosum tetigit. Lc. 5.c. In cena secundum litteram agnum paschalem comedit : Secundum spiritum seipsum verum agnum discipulis dedit.
marg.| {o} Ne appropies] ad me, id est ad meos, quasi dicat, Nolo, ut mei observent ceremonias legis, et severitatem. Unde Christus irritavit legem quoad figuras, cum leprosum tetigit, et quoad severitatem, cum adulteram absolvit. Io. 8.b.
marg.| {e} Solve calceamentum] id est litteralem intellectum a Iudeis in extremis temporibus abiice, quamdiu enim lex inter scorpiones, id est inter Iudeos habitavit, necesse habuit calceari litterali intellectu. Unde Ez. 2. Increduli, et subversores. Sed cum lex in sancta terra, id est Ecclesia Christi stetit, tunc discalceavit se, et scorpionibus calceamenta reliquit, et iam nuda ad Christum accedit. Unde Gn. 39.c. Ioseph egreditur nudus relicto pallio adultere.
marg.| {f} Ego sum Deus patris] etc. Christus se dicit Deum Abraham, ut ostendat se non recentem sed eternum esse. Io. 8.g. Abraham pater vester exultavit, etc.
marg.| {h} Abscondit Moyses] Lex retraxit ceremonias suas viso Domino. Inde est, quod predicante Domino, siluit Ioannes. quasi dicat Ioannes. Solvo calceamentum et cedo alii sponsam.
Numérotation du verset Ex. 3,allegorice 
marg.| * Allegorice. {a} Ibimus] etc. Via trium dierum, fides Trinitatis, per quam itur de Egypto in Hierusalem, de mundo in celum. Opera igitur sine fide, sunt quasi cursus extra viam in solitudinem.   [Trium dierum] In quo notatur fidei veritas, operis bonitas, puritas intentionis. Hec igitur tria sunt necessaria ad hoc, ut sacrificium nostrum placeat Deo, scilicet Fides vera, opera bona, intentio pura.
marg.| {c} Extendam manum] etc. in cruce, scilicet quasi dilatans viam, et repellens a dextris blanditias prosperitatis, et a sinistris timorem adversitatis. Ipse enim quasi baculonarius noster fuit, faciens nobis viam ad Curiam celi. Unde Mi. 2.d. Ascendet pandens iter ante eos.
marg.| {e} Vasa argentea] His Egyptios spoliamus, cum de libris Philosophorum que ad cultum unius Dei, vel ad bonos mores pertinent, tamquam vasa aurea propter fulgorem sapientie, vel argentea propter nitorem eloquentie, in usu nostre allocutionis assumimus, et ad informationem populi Christiani tamquam in decorem domus Domini, non ad nostri ostensionem, convertimus.
marg.| {d} Sed postulabit] Hebrei postulasse dicuntur, ut donarent, sed verius est, quod mutuo. Excusantur autem precepto domini, cui obtemperandum est, et non iudicandum.
Numérotation du verset Ex. 3,moraliter 
marg.| Moraliter. {b} Vocavit eum] Sponte sine vocatione pergebat Moyses ad videndum, postea cum vocatur, ut mittatur ad fratres, respondit. Adsum. In quo ostenditur, quod otium sanctum sponte querendum est, negotium vero sanctum, cum in ungitur, suscipiendum. Si nullus imponit, vacandum est veritati : Si imponitur, suscipiendum est propter proximi caritatem.
marg.| {i} Sciens dolorem eius] Nota, afflictionem vidit, clamorem audivit, dolorem scivit. Nam afflictio fit in corpore, clamor in ore, dolor in corde. In quo moraliter instruitur, contritio, confessio, satisfactio. Quam cum viderit, audiverit et sciverit Dominus, descendet, ut liberet.
marg.| {k} Lacte, et melle] id est que pascuis abundat, et arboribus. Per lac enim fertilitas pascuorum, per mel abundantia arborum designatur, quia in arboribus mellificant apes. Et in his duobus consistit bonitas terre.
marg.| {l} Signum, quod miserim te. Cum eduxeris populum] etc. Signum debet precedere significatum, sed hoc posterius est significato, quid est ergo, quod dicit ? Ideo sic potest intelligi : Hoc Hebreis signum, etc. quasi dicat. Cum eduxeris populum, videbit, et cognoscet, quod ego fui tecum, et eduxi te. Et Hebrei terminant hic versum : Hoc habebis signum, quod miserim te, scilicet visio rubi, que precessit.
marg.| {m} Deus Abraham] Ad hoc Israeli patrum memoria preponitur, ut cum intellexerint non esse Deum recentem, qui loquitur, sed Deum patrum suorum, facilius acquiescant, et Deum esse cognoscant.
marg.| {n} Hoc nomen mihi est] IOSEPHUS dicit quod Dominus {1. 77vb} dixit Moysi suam appellationem, quam homines prius non audierunt, nec mihi fas est dicere, id est facultas, quasi dicat. Tanta est virtus illius nominis, quod non possem exprimere totam. Unde nomen illud dicitur ineffabile, non quia non debeat dici, sed quia virtus eius non potest exprimi, vel quia ab eis non poterat intelligi. Est autem nomen illud Tetragrammaton, id est quatuor litteris scriptum, scilicet he, iod, vau, heth, quod sonat principium vite passionis istius. Hoc nomen erat scriptum in {1. 78ra} Δ lamina aurea, quam sacerdos gerebat in fronte. Et huius est sensus : Iste, id est Christus, quem iste sacerdos significat, est principium vite passionis, id est per passionem : Loco enim ablativi solebant Greci ponere genitivum.
marg.| {b} Viam trium dierum] Via trium dierum Christus, qui die tertia surrexit. Vel fides trium personarum, vel lux fidei, robur spei, fervor caritatis, vel processus in patriam per contritionem, confessionem, satisfactionem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ex. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=04&chapitre=04_3)

Notes :