Hugo de Sancto Caro

Capitulum 5

Numérotation du verset Ex. 5,1 

Post hec ingressi sunt Moyses et Aaron et dixerunt pharaoni hec dicit Dominus Deus Israel: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto.
Numérotation du verset Ex. 5,2 

At ille respondit: Quis est Dominus, ut audiam vocem eius, et dimittam Israel?
Nescio Dominum, et Israel non dimittam.
Numérotation du verset Ex. 5,3 

Dixerunt: Deus Hebreorum
vocavit nos ut eamus viam trium dierum
in solitudinem,
et sacrificemus Domino Deo nostro:
ne forte accidat nobis pestis aut gladius.
Numérotation du verset Ex. 5,4 

Ait ad eos rex Egypti:
Quare Moyses et Aaron
sollicitatis populum ab operibus suis?
Ite ad onera vestra.
Numérotation du verset Ex. 5,5 

dixitque pharao: Multus est populus terre
videtis quod turba succreverit quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus
Numérotation du verset Ex. 5,6 

precepit ergo in die illo prefectis operum
et exactoribus populi dicens
Numérotation du verset Ex. 5,7 

nequaquam ultra dabitis paleas
populo
ad conficiendos lateres,
sicut prius sed ipsi vadant,
et colligant stipulas1.
1 stipulas] stipulam Weber
Numérotation du verset Ex. 5,8 

et mensuram laterum quos prius faciebant imponetis super eos
nec minuetis quicquam
vacant enim et idcirco vociferantur dicentes: Eamus,
et sacrificemus Deo nostro.
Numérotation du verset Ex. 5,9 

Opprimantur operibus
et expleant ea, ut non acquiescant verbis mendacibus.
Numérotation du verset Ex. 5,10 

igitur egressi
prefecti operum
et exactores
ad populum dixerunt:
sic dicit pharao:
Non do vobis paleas
Numérotation du verset Ex. 5,11 

ite et colligite sicubi invenire potueritis, nec minuetur quicquam de operibus vestris2.
2 operibus vestris] opere vestro Weber
Numérotation du verset Ex. 5,12 

Dispersusque est populus per omnem terram Egypti ad colligendas paleas.
Numérotation du verset Ex. 5,13 

prefecti quoque operum instabant, dicentes: Complete opus vestrum, quotidie
ut prius facere solebatis
quando dabantur vobis palee.
Numérotation du verset Ex. 5,14 

Flagellatique sunt qui preerant operibus filiorum Israel,
ab exactoribus pharaonis,
dicentibus: Quare non impletis mensuram laterum sicut prius, nec heri nec hodie?
Numérotation du verset Ex. 5,15 

Veneruntque prepositi filiorum Israel, et vociferati sunt ad pharaonem, dicentes: Cur ita agis contra servos tuos?
Numérotation du verset Ex. 5,16 

Palee non dantur nobis, et lateres similiter imperantur: en famuli tui flagellis ceduntur3,
3 ceduntur] cedimur Weber
et iniuste
agitur
contra populum tuum.
Numérotation du verset Ex. 5,17 

Qui ait: Vacatis otio, et idcirco dicitis: eamus et sacrificemus Domino.
Numérotation du verset Ex. 5,18 

ite ergo et operamini palee non dabuntur vobis et reddetis consuetum numerum laterum
Numérotation du verset Ex. 5,19 

videbantque se prepositi filiorum Israel in malum4 eo quod diceretur eis: Non minuetur quicquam de lateribus per singulos dies
4 malum] malo Weber
Numérotation du verset Ex. 5,20 

Occurreruntque Moysi et Aaron qui stabant
ex adverso, egredientes a pharaone
Numérotation du verset Ex. 5,21 

et dixerunt ad eos: videat Dominus et iudicet quoniam fetere fecistis odorem nostrum
coram pharao et servis eius et prebuistis ei gladium ut occideret nos
Numérotation du verset Ex. 5,22 

reversusque Moyses ad Deum5 ait Domine cur afflixisti populum tuum6,
5 Deum] Dominum Weber |
6 tuum] istum Weber |
et7 quare misisti me
7 et] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 5,23 

ex eo enim quo ingressus sum ad pharaonem ut loquerer de8 nomine tuo afflixit populum tuum et non liberasti eos
8 de] om. Weber

Capitulum 5

Numérotation du verset Ex. 5,1 
marg.| {n} Post hec ingressi sunt, etc. Viam trium dierum] Hic movet AUGUSTINUS questionem super hoc, quod Moyses primo dixit populo, quod educeret eum de Egypto, et duceret in terram Chanaan : Pharaoni autem dixit, quod duceret populum in desertum viam trium dierum, et ita videtur fuisse duplex. Et solvit AUGUSTINUS quod ita fieret, si populum dimisisset, sed non dimisit, unde aliter factum est. Nec fuit mandatum, quod Dominus iusserat Moysen, et quod Moyses dixerat populo : Sciebat enim, quod Pharao non faceret iussum eius, ut iustum iudicium sequeretur : Moyses igitur dixit quod simpliciter futurum erat, si populum tunc dimisisset, ut Dominus iusserat. STRABUS aliter solvit, et appellat viam trium dierum, tres mansiones usque ad montem Sinai. Dies vocant menses, et filii Israel venerunt tribus mensibus ad montem Sinai, ubi legem ceperunt, et Domino sacrificaverunt. Magister autem solvit in Historiis a , dicens, quod si Pharao tunc prius dimisisset, tali ordine educeretur populus, quod {1. 79ra} tribus diebus veniret ad montem. Hic, ut dicit IOSEPHUS, commemoravit Moyses Pharaoni, quanta Egyptiis fecisset oppressis ab Ethiopibus, et quod pro eis non accepisset condignam retributionem, et etiam exposuit ei, que sibi contigerant in Sinai. Quem Pharao deridens, servum suum appellavit fugitivum.
a ¶Fons : Petrus Comestor , Historia scolastica, ed. Emmanuele Navarro, 1699 ; PL 198 (1855), 1053-1644.
marg.| a Ite ad onera] id est ad negotia onerosa. Ipsi enim, ut alii laborabant, nulli parcebat Pharao. Vel ad populum dirigitur sermo.
marg.| {b} Nequaquam ultra dabitis paleas] Antea dabantur palee, ut minutatim commiscerentur luto, et solidiores fierent lateres, ex quibus claudebantur civitates pre inopia. Vel forte de paleis fiebat ignis, unde lateres coquebantur pre penuria lignorum, et hoc dicit GLOSSA.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ex. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=04&chapitre=04_5)

Notes :