Hugo de Sancto Caro

Capitulum 29

Numérotation du verset Ex. 29,1 

Sed et hoc facies ut mihi in sacerdotio consecrentur.
Tolle vitulum
de armento,
et duos arietes1 immaculatos,
1 duos arietes] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 29,2 

panesque azymos,
et crustulam2 absque fermento que conspersa sint oleo, lagana quoque azyma oleo lita:
2 crustulam plerique codd., edd. Ω Rusch] crustula Weber
de simila triticea cuncta facies
Numérotation du verset Ex. 29,3 

et posita in canistro offeres vitulam3 autem
3 vitulam] vitulum Weber
et duos arietes
Numérotation du verset Ex. 29,4 

et Aaron
ac filios eius
applicabis ad ostium
tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis suis4 aqua,
4 suis Ω Rusch Ed1530 Clementina ] om. cett. Weber
Numérotation du verset Ex. 29,5 

indues Aaron vestimentis suis, id est
linea
et tunica,
et superhumerali
et rationali
quod constringes balteo
Numérotation du verset Ex. 29,6 

et pones tiaram in capite eius,
et laminam sanctam
super tiaram
Numérotation du verset Ex. 29,7 

et oleum unctionis
fundes super caput eius
atque hoc ritu consecrabitur.
Numérotation du verset Ex. 29,8 

filios quoque illius
applicabis,
et indues tunicis lineis
cingesque balteo
Numérotation du verset Ex. 29,9 

Aaron scilicet et liberos eius, et impones
eis mitras
eruntque
sacerdotes mihi5 in religione perpetua
5 mihi] mei Weber
postquam initiaveris
manus eorum,
Numérotation du verset Ex. 29,10 

applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii
imponentque Aaron et filii eius super caput illius manus6
6 super caput illius – manus] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 29,11 

et mactabis eum in conspectu Domini iuxta ostium tabernaculi testimonii
Numérotation du verset Ex. 29,12 

sumptumque sanguinem7 vituli pones super quatuor8 cornua altaris
7 sanguinem] de sanguine Weber |
8 super Weber etc. ] + quattuor Rusch ( hapax ) |
digito tuo
reliquum autem sanguinem fundes iuxta basim
eius
Numérotation du verset Ex. 29,13 

sumes et adipem totum
qui operit intestina et reticulum iecoris
ac duos renes et adipem qui super eos est et offeres incensum super altare
Numérotation du verset Ex. 29,14 

carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra,
eo quod pro peccato sit
Numérotation du verset Ex. 29,15 

unum quoque arietum
Sumes, super caput cuius9 ponent Aaron et filii eius manus
9 caput cuius] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 29,16 

quem cum mactaveris tolles de sanguine eius et fundes circa altare
Numérotation du verset Ex. 29,17 

ipsum autem arietem secabis in frusta lotaque intestina eius ac pedes pones super concisas carnes et super caput illius
Numérotation du verset Ex. 29,18 

et offeres totum arietem in incensum super altare oblatio est Domino10 suavissimus odor11 victime Domini12
10 Domino] Domini Weber |
11 suavissimus odor] inv. Weber |
12 Domini] Dei Weber |
Numérotation du verset Ex. 29,19 

tolles quoque arietem alterum super cuius caput Aaron et filii eius ponent manus
Numérotation du verset Ex. 29,20 

quem cum immolaveris sumes de sanguine illius13
13 illius] ipsius Weber
et pones super extremum dextere auricule Aaron et filiorum eius et super pollices manus eorum
ac14 pedis dexteri
14 ac] et Weber
fundesque sanguinem
super altare per circuitum
Numérotation du verset Ex. 29,21 

cumque tuleris de sanguine qui est super altare et de oleo unctionis asperges Aaron et vestes eius filios et vestimenta eorum consecratisque et ipsis et vestibus
Numérotation du verset Ex. 29,22 

tolles adipem de ariete et caudam et arvinam
que operit vitalia ac reticulum iecoris et duos renes atque adipem qui super eos est armumque dexterum eo quod sit aries consecrationis15
15 consecrationis] consecrationum Weber
Numérotation du verset Ex. 29,23 

tortamque16 panis unius crustulam conspersam17 oleo laganum de canistro azymorum quod positum est in conspectu Domini
16 tortamque] tortam Weber |
17 crustulam conspersam] crustulum conspersum Weber |
Numérotation du verset Ex. 29,24 

ponesque omnia super manus Aaron et filiorum eius et sanctificabis eos elevans coram Domino
Numérotation du verset Ex. 29,25 

suscipiesque universa de manibus eorum et incendes super altare in holocaustum odorem suavissimum in conspectu Domini quia eius oblatio18 est
18 eius oblatio] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 29,26 

sumes quoque pectusculum de ariete
quo initiatus est Aaron
sanctificabisque illud elevatum19 coram Domino et cedet in partem suam20
19 elevatum] elatum Weber |
20 suam] tuam Weber |
Numérotation du verset Ex. 29,27 

sanctificabis et pectusculum consecratum
et armum quem de ariete separasti
Numérotation du verset Ex. 29,28 

quo initiatus est Aaron et filii eius cedentque in partem Aaron et filiorum eius iure perpetuo a filiis Israel quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis que offerunt Domino
Numérotation du verset Ex. 29,29 

Vestem autem sanctam qua utetur21 Aaron habebunt filii eius post eum,
21 utetur] utitur Weber
ut ungantur22 in ea et consecrentur manus
22 ungantur] unguantur Weber
eorum.
Numérotation du verset Ex. 29,30 

Septem diebus
utetur illa qui pontifex
pro eo fuerit constitutus de filiis eius, et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario.
Numérotation du verset Ex. 29,31 

arietem autem consecrationis23 tolles et coques carnes eius in loco sancto
23 consecrationis] consecrationum Weber
Numérotation du verset Ex. 29,32 

quibus vescetur Aaron et filii eius panes quoque qui sunt in canistro in vestibulo tabernaculi testimonii comedent
Numérotation du verset Ex. 29,33 

ut placabile sit24 sacrificium et sanctificentur offerentium manus. Alienigena
24 placabile sit] inv. Weber
non vescetur ex eis quia sancti sunt
Numérotation du verset Ex. 29,34 

quod si remanserit de carnibus consecratis sive de panibus usque mane combures reliquas25
25 reliquas Rusch ] reliquias Weber
igni
non comedentur quia sanctificata sunt
Numérotation du verset Ex. 29,35 

omnia que precepi tibi facies26 Aaron et filiis eius septem diebus consecrabis manus eorum
26 facies] + super Weber
Numérotation du verset Ex. 29,36 

et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum mundabisque altare
cum immolaveris27 expiationis hostiam et ungues illud in sanctificationem
27 immolaveris] immolaris Weber
Numérotation du verset Ex. 29,37 

septem diebus expiabis altare
et sanctificabis et erit sanctum sanctorum
omnis qui tetigerit illud sanctificabitur
Numérotation du verset Ex. 29,38 

hoc est quod facies in altari agnos anniculos duos per singulos dies iugiter
Numérotation du verset Ex. 29,39 

unum agnum mane et alterum vespere
Numérotation du verset Ex. 29,40 

decimam partem simile consperse oleo tuso28 quod habeat mensuram quartam partem hin et vinum ad libandum eiusdem mensure in agno uno
28 tuso] tunso Weber
Numérotation du verset Ex. 29,41 

alterum vero agnum offeres ad vesperam iuxta ritum matutine oblationis et iuxta ea que diximus in odorem suavitatis
Numérotation du verset Ex. 29,42 

sacrificium est29 Domino Deo30 oblatione perpetua in generationes vestras ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ubi constituam ut loquar ad te
29 est] om. Weber |
30 Deo] om. Weber |
Numérotation du verset Ex. 29,43 

ibique precipiam filiis Israel et sanctificabitur altare in gloria mea
Numérotation du verset Ex. 29,44 

sanctificabo
et tabernaculum testimonii cum altari et Aaron cum filiis eius ut sacerdotio fungantur mihi
Numérotation du verset Ex. 29,45 

et habitabo in medio filiorum Israel eroque eis Deus
Numérotation du verset Ex. 29,46 

et scient quia ego Dominus Deus eorum qui eduxi eos de terra Egypti ut manerem inter illos et essem31 Deus eorum32
31 et essem] ego Dominus Weber |
32 eorum] ipsorum Weber |

Capitulum 29

Numérotation du verset Ex. 29,1 
marg.| {1. 96ra} Sed et hoc facies] etc. a   Lagana] Laganum est genus panis lati et tenuis, in patella frixi, qui Gallice dicitur crepe a.
a Crêpes.
marg.| {b} Et oleum unctionis] prius quam tiara super caput ponatur. Nunc autem manus tantum minorum sacerdotum inunguntur, Episcoporum vero, et manus, et caput, ut notentur esse pleni Spiritu Sancto.
marg.| {c} Postquam initiaveris manus] Secundum hoc videtur, quod quando manus sacerdotum inunguntur, accipiunt potestatem consecrandi.
marg.| {d} Extra castra] <Glossa> interlinearis Extra civitatem passus est Christus. Hbr. 13.c. Exeamus, etc.
marg.| {e} Pro peccato sit] scilicet sacerdotis.
marg.| {f} Odor suavissimus] AUGUSTINUS Non quod odore fumi Deus delectetur, sed quod his significatur spiritualiter.
marg.| {g} Super extremum dextre] etc. quasi dicat, Sit omnis homo velox ad audiendum, etc.
marg.| {h} Aries consecrationis] Nam de aliis agnis in sacrificium oblatis, armus dexter, et pectusculum erant sacerdotis.
marg.| {i} Vitalia] id est cor, ubi vita est.
marg.| {k} Et sanctificabis eos] id est confirmabis. Et nota quod primus aries oblatus fuit in holocaustum, secundus in pacificum sacrificium, unde et Dominus habuit partem suam, supple adipem, et armum.
marg.| {l} Sanctificabisque] Hic ostenditur, que pars de cetero debeat esse sacerdotum de hostia pacifica, scilicet pectus, et armus. Ipsi enim in consecratione sua hec Domino obtulerunt, unde et eadem accipient a filiis Israel lege perpetua.
marg.| {m} Primitiva sunt] id est digniora.
marg.| {1. 96rb}
marg.| {n} Utetur illa] Veste, scilicet sancta, in qua consecratus est. Sic etiam Episcopus noster mitram, in qua unctus est, non deponit per septem dies.
marg.| {o} Qui Pontifex pro eo fuerit] <Glossa> interlinearis summus, scilicet quia non poterat esse nisi unus. Contra. In Passione Domini legitur, quod duo fuerunt tunc, scilicet Annas, et Caiphas. Preterea. 1Par. 24.c. legitur quod David volens ampliare cultum Dei, viginti quatuor summos sacerdotes constituit. Solutio. Ad primum dicimus, quod non fuerunt duo simul, sed annuatim unus in uno anno, alius in alio. Ad aliud dicimus, quod revera viginti quatuor summos sacerdotes constituit David. Sed inter eos unus erat tantum princeps sacerdotum, qui proprie dicitur summus Sacerdos.
marg.| {p} Ut ministret in sanctuario] ultra velum, scilicet quia extra velum, id est in sancta intrabant minores sacerdotes.
marg.| {q} Coques carnes] id est armum, et pectus.
marg.| {r} In loco sancto] id est in atrio tabernaculi.
marg.| {s} In canistro, in vestibulo tabernaculi] id est in atrio.
marg.| {t} Et sanctificentur offerentium manus] id est laventur.
marg.| {u} Qui Sancti sunt] illi, scilicet qui fuerunt de stirpe Aaron, poterant comedere. Quia sancti sunt, id est Deo oblati.
marg.| {x} Quia sanctificata sunt] Deo, scilicet oblata. Omnia enim Deo oblata sancta sunt, et non debent cedere in esus communes, in forma, scilicet in qua prius erant, sic fiebat de agno Paschali.
marg.| {z} Septem diebus consecrabis manus] Iterat, et inculcat, quod dixerat supra ad maiorem firmitatem.
marg.| {1. 96va} a Mundabisque altare, cum immolaveris] Et ita primo offerebatur super altare, antequam sacrificaretur, et ungeretur.
marg.| {b} Septem diebus expiabis] id est expiationem eius, et dedicationem celebrabis.
marg.| {c} Et erit sanctum sanctorum] id est valde sanctum, vel sanctum ad hostias sanctificandas, vel unum de sanctis.
marg.| {d} Qui tetigerit illud] altare, scilicet.
marg.| {e} Sanctificabitur] id est lavabitur. Sic etiam Presbyteri antequam accedant ad sacrum altare Domini, debent se purgare, et sanctificare, et dicere. Lavabo inter innocentes manus meas, etc. Unde Is. 1.e. Lavamini, mundi estote, etc.
marg.| {f} Hoc est quod facies] id est quod sanctificaberis super altare.
marg.| {g} Iugiter] Unde hic vocatur iuge sacrificium.
marg.| {h} Alterum vespere] pinguior agnus offerebatur.
marg.| {i} Decimam partem simile] scilicet ephi.
marg.| {k} Tuso] quasi dicat non communi, sed pilo tuso.
marg.| {l} Quartam partem hin] sextarii, quod est mensura liquidorum. Unde versus : « Hin batus in liquidis, in siccis corus, et ephi ».
marg.| {m} Ad libandum] id est fundendum.
marg.| {n} Oblatione perpetua] id est in perpetuum facienda, id est sine termini prefixione, vel perpetuum aliquid significante.
marg.| {o} Ibique precipiam] in tabernaculo, scilicet super propitiatorium ad ostium.
marg.| {p} In gloria mea] id est ad gloriam meam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ex. Capitulum 29), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=04&chapitre=04_29)

Notes :