Hugo de Sancto Caro

Capitulum 2

Numérotation du verset Ex. 2,1 

Egressus est post hec vir
de domo
Levi
accepit uxorem1
1 accepit uxorem] accepta uxore Cas264 Weber
stirpis sue.
Numérotation du verset Ex. 2,2 

Que concepit
et peperit filium,
et videns eum elegantem,
abscondit
tribus mensibus.
Numérotation du verset Ex. 2,3 

Cumque iam celare non posset, sumpsit fiscellam
scirpeam, et linivit eam bitumine
ac pice posuitque intus infantulum, et exposuit eum in carecto ripe fluminis,
Numérotation du verset Ex. 2,4 

stante procul sorore eius,
et considerante eventum rei.
Numérotation du verset Ex. 2,5 

Ecce autem descendebat filia
pharaonis,
ut lavaretur
in flumine
et puelle
eius gradiebantur per crepidinem alvei. Que cum vidisset fiscellam
in papyrione, misit unam e famulabus2 suis et allatam
2 famulabus Cas264 Rusch ] famulis Weber
Numérotation du verset Ex. 2,6 

aperiens, cernensque in ea parvulum
vagientem miserta eius ait:
De infantibus Hebreorum est hic3.
3 hic] om. Cas264 Weber
Numérotation du verset Ex. 2,7 

Cui soror pueri: Vis inquit ut vadam et vocem tibi Hebream mulierem
que nutrire possit infantulum.
Numérotation du verset Ex. 2,8 

Respondit : Vade. Perrexit puella et vocavit matrem eius.
Numérotation du verset Ex. 2,9 

Ad quam locuta filia pharaonis: Accipe, ait4, puerum istum et nutri mihi. Ego tibi dabo mercedem tuam.
4 ait] om. Cas264
Suscepit mulier,
et nutrivit puerum; adultumque
tradidit
filie pharaonis.
Numérotation du verset Ex. 2,10 

quem illa adoptavit in locum filii,
vocavitque nomen eius5 Moyses6, dicens: quia de aqua tuli eum.
5 eius] om. Cas264 |
6 Moyses] Moysi Cas264 Weber |
Numérotation du verset Ex. 2,11 

7 In diebus illis postquam creverat Moyses
7 Hic incipit cap. .III. sin Cas264
egressus est8
8 est] om. Cas264 Weber
ad fratres suos viditque9 afflictionem eorum
9 viditque] vidit Cas264 Weber
et virum
Egyptium percutientem quemdam de Hebreis
fratribus suis.
Numérotation du verset Ex. 2,12 

Cumque perspexisset10
10 perspexisset] circumspexisset Weber
huc atque illuc, et nullum adesse vidisset, percussum
Egyptium11
11 Egyptium] Egyptum Cas264
abscondit sabulo.
Numérotation du verset Ex. 2,13 

et egressus die altero conspexit duos Hebreos rixantes
dixitque ei qui faciebat iniuriam quare percutis proximum tuum.
Numérotation du verset Ex. 2,14 

Qui respondit : Quis constituit te principem et iudicem super nos ? Num me occidere12 tu vis13 sicut heri14 occidisti Egyptium ? Timuit Moyses et ait : Quomodo palam factum est verbum istud ?
12 me occidere] inv. Cas264 Weber |
13 vis Cas264 Rusch] dicis Weber |
14 heri] om. Cas264 Weber |
Numérotation du verset Ex. 2,15 

Audivitque pharao
verbum hoc15 et querebat occidere
15 verbum hoc Corrector3 (moderni)] sermonem hunc ΩJ Weber
Moysen.
Qui, fugiens
de conspectu eius,
moratus est in terra Madian et sedit iuxta puteum.
Numérotation du verset Ex. 2,16 

Erant autem16 sacerdoti
16 autem] om. Cas264 Weber
Madian
septem filie
que venerunt ad hauriendas aquam17
17 aquam Cas264 Rusch] aquas Weber
et, impletis canalibus,
adaquare18 cupiebant greges19*
18 adaquare] adaquari Cas264 |
19 greges Cas264 Weber ] gregem (gregê) Rusch |
patris sui.
Numérotation du verset Ex. 2,17 

Supervenere pastores,
et eiecerunt eas surrexitque
Moyses
et defensis puellis adaquavit
oves earum.
Numérotation du verset Ex. 2,18 

Que cum revertissent ad Iethro20
20 Iet(h)ro ΘA Cas264 Corrector3 (moderni) Ω MS² ΨDM Rusch Clementina ] Ragu(h)el Corrector3 (hebr. antiq.) ΩS*J Weber
patrem suum dixit ad eas: Cur velocius venistis solito
Numérotation du verset Ex. 2,19 

Responderunt : Vir Egyptius liberavit nos de manu pastorum insuper et hausit aquam nobiscum potumque dedit ovibus.
Numérotation du verset Ex. 2,20 

At ille ubi est inquit quare dimisistis hominem ? Vocate eum ut comedat panem.
Numérotation du verset Ex. 2,21 

Iuravit ergo Moyses quod habitaret cum eo, accepitque Sephoram21
21 Sephoram] Sefforam hic et ubique Weber
filiam eius uxorem22
22 uxorem] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 2,22 

que peperit filium quem vocavit Gersan23
23 Gersan G Cava... Ψ ΩJ Rusch ] Gersen ΩS, Gersam Amiatinus ... Ω M Clementina Weber
dicens: Advena fui in terra aliena. Alterum vero peperit quem vocavit Eliezer,
dicens: Deus enim patris mei adiutor meus et eripuit me de manu pharaonis24.
24 alterum… Pharaonis Λ X ΠD² ΣOM B M Φ Ψ Ω Rusch Ed1530 Clementina ( om. et)] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 2,23 

Post multum vero25 temporis mortuus est rex Egypti
25 vero Cas264 Rusch] om. Weber
et ingemescentes
filii Israel propter opera
vociferati sunt
ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus.
Numérotation du verset Ex. 2,24 

et audivit gemitum eorum ac26 recordatus est27 federis quod pepigerat cum Abraham28, Isaac et Iacob.
26 ac] et Cas264 |
27 est] om. Cas264 Weber |
28 Abraham Cas264 Rusch] + et Weber |
Numérotation du verset Ex. 2,25 

Et29 respexit
29 Et] om. Cas264
filios Israel et liberavit30 eos.
30 liberavit] cognovit Cas264 Weber

Capitulum 2

Numérotation du verset Ex. 2,1 
marg.| {e} Egressus est vir] Nomine Amram, vel Amramis.
marg.| {f} Uxore] Nomine Iocabed. Amram autem nolebat {1. 76vb} accedere ad uxorem suam propter edictum regis, malens carere liberis, quam procreare in necem. Cui Dominus per somnium astitit, ut dicit IOSEPHUS, dicens, ne timeret cognoscere uxorem suam, quia puer, quem timebant Egyptii, erat nasciturus ex eo, et etiam de sacerdotio Aaron significavit : Fecitque Amram ut dixit ei Dominus, et concepit Iocabed, et peperit filium sub silentio, id est sine magno clamore, quia dolores partus non multum institerunt.
marg.| {g} In carecto] id est in ripa ubi crescunt carices, herba scilicet acuta, et scindens. Unde VIRGILIUS: Et carice pastus acuta.
marg.| {h} Sorore] Maria scilicet ut dicunt Hebrei.
marg.| {i} Considerante eventum rei] ex precepto matris.
marg.| {k} Filia Pharaonis] Thermut, ut dicunt.
marg.| {l} Per crepidinem alvei] id est super oram ripe fluminis.
marg.| {m} In papyrione] id est in loco ubi, crescit papyrus, id est iuncus, unde fit pergamenum, in quo scribitur.
marg.| {n} Miserta] Sic enim Dominus venustaverat infantem, ut etiam ab hostibus amaretur, et dignus alimento haberetur. Sic legitur de sancto Sebastiano : Necesse erat, ut quem divina perfuderat gratia, ab omnibus amaretur.
marg.| {o} Cui soror pueri] Cum plures Egyptie admovissent ubera, puer avertebat faciem. Tunc ait Maria : Forte ubera sue gentis sequatur, et adduxit Thermut Iocabed quasi alienam, et statim accessit ad ubera eius.
marg.| {p} Moyses] Egyptii enim, mos, dicunt aquam : is, salvatum. Dicitur cum Thermut quadam die obtulit Pharaoni Moysen : ut et ipse eum in filium adoptaret. Admirans autem rex pueri venustatem, coronam suam, quam tunc forte gestabat, imposuit capiti suo. Puer autem coronam proiecit in terram, et fregit, in qua erat fabrefacta imago Hamonis, id est Iovis. Quod videns sacerdos Heliopoleos stans a latere regis exclamavit : Hic est puer, quem nobis Dominus occidendum monstravit, ut de cetero timore careamus, et voluit irruere in eum, sed auxilio regis liberatus est, et persuasione cuiusdam sapientis, qui per ignorantiam puerilem hoc factum asserebat. In huius rei argumento puero obtulit prunas, quas puer ori apposuit, et lingue summitatem corrupit igne. Unde Hebrei impeditioris lingue eum fuisse autumant. Tante vero pulchritudinis fuit, ut dicit IOSEPHUS, ut nullus adeo severus esset, ut non aspectui eius adhereret. Multique, dum eum cernerent per plateas ferri, occupationes, quibus studebant, deserebant. Moyses vero factus adultus, vir bellicosus, et peritissimus armorum fuit : Ethiopes vero vastaverant Egyptum usque Memphim, et mare, quocirca conversi ad divinationes Egyptii, acceperunt responsum, ut auxiliatore Hebreo uterentur, et vix obtinuerunt a Thermut ut exercitui, quem paraverant, preficerent Moysen ducem, prius prestitis sacramentis ne ei nocerent. Qui per terram duxit exercitum itinere breviori, ut improvisos Ethiopes preveniret. Iter vero faciens per loca plena serpentibus, tulit in arcis papyriis ibices, id est ciconias Egyptias, castraque metatus proferebat eas, ut serpentes devorarent, et ita tutus per noctem {1. 77ra} transibat exercitus : Tandem preventos Ethiopes expugnans, inclusit ex Saba regia civitate : Quam cum divitiis obsedisset, oculos suos iniecit in eum Tharmis filia regis Ethiopum, et ex condicto tradidit ei civitatem, si duceret eam in uxorem, et ita factum est : Propter quam Aaron, et Maria postea iurgati sunt contra Moysen, Numeri 12.a. Dum autem redire vellet Moyses, non acquievit uxor, proinde Moyses tamquam vir peritus astrorum, duas imagines sculpsit in gemmis huius efficacie, ut altera memoriam, altera oblivionem conferret. Cumque paribus annulis eas inseruisset : alterum, scilicet oblivionis annulum uxori dedit, alterum sibi retinuit, et ita mulier oblivisci cepit amoris Moysi, et permissus est in Egyptum reverti.
marg.| {a} Ad fratres] Iudeos, scilicet.
marg.| {b} Virum Egyptium] prefectum operis luti, et lateris, qui preerat magistris Hebreis.
marg.| {c} Abscondit sabulo] Querit AUGUSTINUS quare Moyses interfecit Egyptium, cum nullam in eo haberet iurisdictionem. Et solvit, quod divinitus inspiratus hoc fecit, licet Scriptura taceat. Quod patet : quia Stephanus in Act. 7.c. dixit, quod putabat aliquos Iudeos intelligere, sicut ipse intelligebat in spiritu, quod per manum illius erat Dominus liberaturus Hebreos de manu Pharaonis.
marg.| {e} Verbum istud] id est res huius verbi. Simile Is. 39.b. Non fuit verbum in domo regis, quod non ostenderet eis.
marg.| {d} Timuit Moyses] Contrarium Hbr. 11.e. Fide Moyses fugit in Egyptum non veritus maiestatem regis. Sic primo timuit, postea missus est a Domino, et non timuit. Vel aliter timore passionis timuit, ut hic dicitur, non timore passionis, ut dicitur Hbr. 11.e.
marg.| {f} Qui fugiens] per desertum, ubi ciborum inopiam virtute tolerantie superavit, ut dicit IOSEPHUS.
marg.| {g} Iuxta puteum] prope civitatem Madian, sic dictam a quodam filio Abrahe de Cetura, ut dictum est Gn. 25.a.
marg.| {h} Erant autem sacerdoti] id est primati, qui antiquitus sacerdos dicebatur, proprium vero nomen illius sacerdotis erat Raguel, agnominatus Iethro, cognominatus Cineus.
marg.| {i} Mortuus est rex] Amonephis, sub quo natus est Moyses.
marg.| {k} Ab operibus] id est propter onera operis.
marg.| {l} Filios Israel] Propter merita patrum respexit filios.
marg.| {m} Et cognovit eos] id est cognoscere se ostendit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ex. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=04&chapitre=04_2)

Notes :