Hugo de Sancto Caro

Capitulum 11

Numérotation du verset Ex. 11,1 

Et dixit Dominus ad Moysen: Adhuc una plaga tangam pharaonem1 et post hec dimittet vos et exire compellet.
1 Pharaonem] + et Egyptum Weber
Numérotation du verset Ex. 11,2 

Dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo et mulier a vicina sua vasa argentea et aurea.
Numérotation du verset Ex. 11,3 

Dabit autem Dominus gratiam populo coram Egyptiis fuitque Moyses vir magnus valde in terra Egypti coram servis pharaonis2 et omni populo
2 Pharaonis] Pharao Weber
Numérotation du verset Ex. 11,4 

et ait: Hec dicit Dominus media nocte egrediar in Egyptum
Numérotation du verset Ex. 11,5 

et morietur omne primogenitum in terra Egyptiorum a primogenito pharaonis qui sedet in solio eius usque ad primogenitum ancille que est ad molam et omnia primogenita Egyptorum3
3 Egyptorum] iumentorum Weber
Numérotation du verset Ex. 11,6 

eritque clamor magnus in universa terra Egypti qualis nec ante fuit nec postea futurus erat4
4 erat] est Weber
Numérotation du verset Ex. 11,7 

apud autem omnes5 filios Israel non muttiet canis ab homine usque ad pecus ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Egyptios et Israel
5 autem omnes] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 11,8 

descendentque omnes servi tui isti ad me et adorabunt me dicentes egredere tu et omnis populus qui subiectus est tibi post hec egrediemur
Numérotation du verset Ex. 11,9 

et exivit a pharaone iratus nimis
dixit autem Dominus ad Moysen non audiet vos pharao ut multa signa fiant in terra Egypti
Numérotation du verset Ex. 11,10 

Moyses autem et Aaron fecerunt omnia signa et6 ostenta que scripta sunt coram pharaone et induravit Dominus cor pharaonis nec dimisit filios Israel de terra sua
6 signa et] om. Weber

Capitulum 11

Numérotation du verset Ex. 11,1 
marg.| {e} Et dixit Dominus ad Moysen, etc.  Qui sedet in solio] id est sedere debet iure hereditario quasi primogenitus.
marg.| {f} Non mutiet] id est non dolebit. Ex dolore enim canis mutire solet.
marg.| {g} Servi tui isti] Verba sunt Domini ad Moysen, ut sic dicat Pharaoni.
marg.| {h} Ut multa signa] Non est causale, sed consecutivum, quasi dicat, ex non audientia Pharaonis sequentur multa signa in terra Egypti.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ex. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=04&chapitre=04_11)

Notes :