Hugo de Sancto Caro

Capitulum 33

Numérotation du verset Ex. 33,1 

Locutusque est Dominus ad Moysen dicens1: Vade, ascende de loco isto tu et populus tuus
1 dicens] om. Weber
quem eduxisti
de terra Egypti
in terram quam iuravi Abraham Isaac et Iacob,
dicens: semini tuo dabo eam
Numérotation du verset Ex. 33,2 

et mittam precursorem tui angelum,
ut eiciam Chananeum et Amorreum et Etheum et Pherezeum et Eveum et Iebuseum
Numérotation du verset Ex. 33,3 

et intres in terram fluentem lacte et melle.
non enim ascendam tecum,
quia populus dure cervicis est ne forte disperdam te
in via
Numérotation du verset Ex. 33,4 

audiens populus sermonem hunc pessimum
luxit et nullus ex more indutus est cultu suo.
Numérotation du verset Ex. 33,5 

dixitque Dominus
ad Moysen: Loquere filiis Israel: populus dure cervicis
es, semel ascendam in medio tui, et delebo te.
Iam nunc depone ornatum tuum,
ut sciam quid faciam tibi.
Numérotation du verset Ex. 33,6 

deposuerunt ergo filii Israel ornatum suum a monte Horeb
Numérotation du verset Ex. 33,7 

Moyses quoque tollens tabernaculum tetendit extra castra procul vocavitque nomen eius tabernaculum federis et omnis populus qui habebat questionem aliquam2 egrediebatur ad tabernaculum federis extra castra
2 questionem aliquam] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 33,8 

cumque egrederetur Moyses
ad tabernaculum,
surgebat
universa plebs, et stabat unusquisque in ostio
papilionis
sui, aspiciebantque
tergum Moysi donec ingrederetur tentorium.
Numérotation du verset Ex. 33,9 

ingresso autem illo tabernaculum federis, descendebat columna nubis
et stabat ad ostium
loquebaturque Dominus3 cum Moyse4
3 Dominus] om. Weber |
4 Moyse] Moysi Weber |
Numérotation du verset Ex. 33,10 

cernentibus universis quod columna nubis staret ante ostium tabernaculi, stabantque ipsi et adorabant per fores tabernaculorum suorum
Numérotation du verset Ex. 33,11 

loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem
sicut loqui solet homo ad amicum suum
cumque ille reverteretur in castra, minister eius Iosue filius Nun puer non recedebat
de tabernaculo.
Numérotation du verset Ex. 33,12 

Dixit autem Moyses ad Dominum: Precipis ut educam populum istum, et non indicas mihi quem missurus sis5 mecum presertim cum dixeris: Novi
5 sis] es Weber
te ex nomine et invenisti gratiam coram me
Numérotation du verset Ex. 33,13 

si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem6 tuam, ut sciam te et inveniam gratiam ante oculos tuos
6 faciem] viam Weber
respice populum tuum gentem hanc
Numérotation du verset Ex. 33,14 

dixitque Dominus: Facies mea precedet te, et requiem
tibi dabo7.
7 tibi dabo] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 33,15 

et ait Moyses: si non tu ipse precedas8 ne educas nos de loco isto
8 precedas] precedes Weber
Numérotation du verset Ex. 33,16 

in quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo nisi ambulaveris nobiscum ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram
Numérotation du verset Ex. 33,17 

dixit autem Dominus ad Moysen: et verbum istud quod locutus es faciam invenisti enim gratiam coram me et te ipsum novi ex nomine.
Numérotation du verset Ex. 33,18 

qui ait: Ostende mihi gloriam tuam.
Numérotation du verset Ex. 33,19 

Respondit: Ego ostendam omne bonum
tibi,
et vocabo9
9 vocabo] + in Weber
nomine Domini
coram te,
et miserebor cui voluero,
et clemens ero in quem mihi placuerit.
Numérotation du verset Ex. 33,20 

Rursumque ait: Non poteris videre faciem meam
non enim videbit me
homo
et vivet.
Numérotation du verset Ex. 33,21 

Et iterum: Ecce, inquit, locus
est10 apud me,
10 locus est] inv. Weber
et11 stabis
11 et] om. Weber
super petram.
Numérotation du verset Ex. 33,22 

cumque transibit
gloria mea, ponam te in foramine petre,
et protegam
manu12
12 manu] dextera Weber
mea donec transeam.
Numérotation du verset Ex. 33,23 

Auferamque13
13 auferamque] tollamque Weber
manum meam, et videbis posteriora mea
faciem autem meam
videre
non poteris.

Capitulum 33

Numérotation du verset Ex. 33,1 
marg.| Locutusque est Dominus ad Moysen. {t}   Non enim ascendam tecum] id est ita propitius, ut prius. Vel non ascendam, in gloria maiestatis, quamvis in Angelo, et in nube.
marg.| {u} Ne forte] etc. {1. 99ra} quasi diceret. Cum duobus modis sum cum hominibus, neutro modo volo esse cum eis. Si enim essem cum eis, ut cum malis, disperderem eos, quod nolo propter te. Si ut cum bonis, consolabor eos, quod nolo, quia indigni sunt.
marg.| {a} Cultu suo] id est festivis vestibus. Vel ne disperdam, quasi diceret. Ad presens in hoc punieris, quia amittes Dei manifestam presentiam, quia non ita familiariter, et presentialiter loquetur tecum per Angelum, ut prius.
marg.| {b} Delebo te] pro maiori parte. Reliquias enim reservavit, ut sint testimonium, et basis Evangelice veritatis.
marg.| {c} Iam nunc depone] id est depones ornatum tuum. Ornatum vocat tabernaculum primum, quod erat positum ad radices montis, et tunc positum est extra castra, quasi diceret, in hoc punieris, quia amittes Dei manifestam presentiam. Ad litteram, cultiora ornamenta deposuerunt in signum penitentie, sicut Ninivite ad predicationem Ione.
marg.| {d} Stabat ad ostium] illud illuminans undique.
marg.| {e} Loquebaturque cum Moyse] de nube illa Dominus.
marg.| {f} Et adorabant] non Moysen, sed Deum in nube loquentem.
marg.| {g} Precipis, ut educam] <Glossa> interlinearis non quod maneret in tabernaculo, sed in quolibet loco atrii sibi constituto. Hic est argumentum semper aliquem debere esse in Ecclesia, qui oret pro populo, et custodiat Ecclesiam. Is. 62.b. Super muros tuos, Hierusalem, constitui custodes, etc.
marg.| {h} Ex nomine] id est signo quodam familiari predestinationis eterne.
marg.| {i} Facies mea precedet te] Facies, Dei filius est. De qua Esther. 15.d. Facies tua plena est gratiarum. Et David : Ostende nobis, Domine, faciem tuam, et salvi erimus.
marg.| {k} Precedet te] quasi non populum, qui peccavit.
marg.| {l} Si non tu ipse] etc. quasi diceret Moyses, non sufficit {1. 99rb} mihi, ut tu Deus precedas me, nisi et presens sis, et populo, sicut et mihi. Vel in facie intellexit Moyses aliquem simillimum Deo mitti, et non ipsum Deum venire cum eo, et ideo, si non tu ipse, etc.
marg.| {m} Et vocabor in nomine Domini] id est vocari me faciam Deum, et ducem vestrum ex miraculis, que faciam, et non ob aliud, nisi quia volo, et quia miserebor, etc.
marg.| {n} Non enim] etc. 2. Io. 4.c. Nemo Deum vidit unquam. Contrarium Io. 14.b. Qui videt me, videt et patrem meum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ex. Capitulum 33), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=04&chapitre=04_33)

Notes :