Hugo de Sancto Caro

Capitulum 40

Numérotation du verset Ex. 40,1 

Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset Ex. 40,2 

Mense
primo,
die prima mensis, eriges tabernaculum testimonii,
Numérotation du verset Ex. 40,3 

et pones in eo arcam dimittesque ante illam velum
Numérotation du verset Ex. 40,4 

et illata mensa pones super eam que rite precepta sunt candelabrum stabit cum lucernis suis
Numérotation du verset Ex. 40,5 

et altare aureum in quo adoletur incensum coram arca testimonii tentorium in introitu tabernaculi pones
Numérotation du verset Ex. 40,6 

et ante illud altare holocausti
Numérotation du verset Ex. 40,7 

labrum inter altare et tabernaculum quod implebis aqua
Numérotation du verset Ex. 40,8 

circumdabisque atrium tentoriis et ingressum eius
Numérotation du verset Ex. 40,9 

Et assumpto unctionis oleo
ungues tabernaculum
cum vasis suis,
ut sanctificentur
Numérotation du verset Ex. 40,10 

altare holocausti et omnia vasa eius
Numérotation du verset Ex. 40,11 

labrum cum basi sua omnia unctionis oleo consecrabis ut sint sancta sanctorum
Numérotation du verset Ex. 40,12 

Applicabisque Aaron
et filios eius
ad fores
tabernaculi testimonii,
et lotos aqua
Numérotation du verset Ex. 40,13 

indues
sanctis vestibus,
ut ministrent mihi,
et unctio eorum in sacerdotium proficiat sempiternum.
Numérotation du verset Ex. 40,14 

fecitque Moyses omnia que preceperat Dominus
Numérotation du verset Ex. 40,15 

igitur mense primo anni secundi in prima die mensis collocatum est tabernaculum
Numérotation du verset Ex. 40,16 

erexitque Moyses illud1 et posuit tabulas ac bases et vectes statuitque columnas
1 Moyses illud] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 40,17 

et expandit tectum super tabernaculum imposito2 desuper operimento sicut Dominus imperaverat3
2 ab hinc defecit |
3 imperaverat] imperarat Weber |
Numérotation du verset Ex. 40,18 

posuit et testamentum4 in arca subditis infra vectibus et oraculum desuper
4 testamentum] testimonium Weber
Numérotation du verset Ex. 40,19 

cumque intulisset arcam in tabernaculum testimonii5 appendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem
5 testimonii] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 40,20 

posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum
Numérotation du verset Ex. 40,21 

ordinatis coram propositionis panibus sicut preceperat Dominus Moysi
Numérotation du verset Ex. 40,22 

posuit et candelabrum in tabernaculo6 testimonii e regione mense in parte australi
6 tabernaculo] tabernaculum Weber
Numérotation du verset Ex. 40,23 

locatis per ordinem lucernis iuxta preceptum Domini
Numérotation du verset Ex. 40,24 

posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum
Numérotation du verset Ex. 40,25 

et adolevit super eo incensum aromatum sicut iusserat Dominus Moysi7
7 Moysi] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 40,26 

posuit et tentorium in introitu tabernaculi testimonii8
8 testimonii] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 40,27 

et altare holocausti in vestibulo testimonii offerens in eo holocaustum et sacrificia ut Dominus imperaverat9
9 imperaverat] imperarat Weber
Numérotation du verset Ex. 40,28 

labrum quoque statuit intra10 tabernaculum testimonii et altare implens illud aqua
10 intra] inter Weber
Numérotation du verset Ex. 40,29 

laveruntque Moyses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes
Numérotation du verset Ex. 40,30 

cum ingrederentur tectum federis et accederent ad altare sicut preceperat Dominus
Numérotation du verset Ex. 40,31 

erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris ducto in introitu eius tentorio postquam cuncta
perfecta sunt
Numérotation du verset Ex. 40,32 

operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illud
Numérotation du verset Ex. 40,33 

nec poterat Moyses
ingredi tectum federis,
nube operiente omnia,
et maiestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat.
Numérotation du verset Ex. 40,34 

si quando tabernaculum nubes11 deserebat proficiscebantur filii Israel per turmas suas
11 tabernaculum nubes] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 40,35 

si pendebat desuper manebant in eodem loco
Numérotation du verset Ex. 40,36 

nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo et ignis in nocte videntibus cunctis12 populis Israel per cunctas mansiones suas.
12 cunctis] om. Weber
EXODUS EXPLICIT13
13 EXODUS EXPLICIT] EXPLICIT LIBER ELLESMOTH ID EST EXODUS Weber

Capitulum 40

Numérotation du verset Ex. 40,1 
marg.| Locutusque est Dominus] etc.
marg.| {p} Mense primo] Aprili, scilicet quo Pascha Iudei celebrant.
marg.| {q} In eo arcam] In Sancto sanctorum, scilicet.
marg.| {r} Illata mensa] id est deposita in Sanctuario circa velum.
marg.| {s} Altare aureum] id est auratum.
marg.| {t} In lucernis suis] id est cum lucernis.
marg.| {u} Coram arca] extra velum. Tamen secundum AUGUSTINUM ultra erat cum arca.
marg.| {x} Ut sit Sancta sanctorum] id est de numero Sanctorum, vel valde sancta.
marg.| {y} Applicabis] id est adduces.
marg.| {1. 101vb} {1. 102ra} a Imposito desuper operimento] pellium.
marg.| {b} Testimonium] tabulas scilicet.
marg.| {c} Subditis infra] per circulos.
marg.| {d} Contra velum] inter mensam, et candelabrum.
marg.| {e} Tectum federis] id est tabernaculum.
marg.| {f} Gloria Domini] nubes lucida, et gloriosa. Hoc patet in Glossa Augustini, que sic incipit. Notanda est res mirabilis, quod gloria Domini appellatur nubes gloriosa.
prol.| Explicit postilla Domini Hugonis Cardinalis super Exodum. Finis Libri Elle Smoth, id est Exodi.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ex. Capitulum 40), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=04&chapitre=04_40)

Notes :