Hugo de Sancto Caro

Capitulum 4

Numérotation du verset Ex. 4,1 

Respondens Moyses ait: Non credent mihi neque audient vocem meam,
sed dicent: Non apparuit tibi Dominus.
Numérotation du verset Ex. 4,2 

Dixit ergo ad eum Deus1: Quid est hoc quod tenes in manu tua? Respondit: Virga.
1 Deus] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 4,3 

Dixitque2 Dominus3: Proice eam in terram. Proiecit, et versa est
2 dixitque] ait Weber |
3 Dominus] om. Weber |
in colubrum,
ita ut fugeret
Moyses.
Numérotation du verset Ex. 4,4 

Dixitque Dominus: Extende manum tuam, et apprehende caudam eius.
Extendit et tenuit,
versaque est in virgam.
Numérotation du verset Ex. 4,5 

Ut credant, inquit, quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum tuorum, Deus Abraham, et4 Deus Isaac et5 Deus Iacob.
4 et] om. Cas264 Weber |
5 et Cas264² (interl.) Rusch] om. Cas264* Weber |
Numérotation du verset Ex. 4,6 

6Dixitque Dominus: Rursum mitte manum tuam7 in sinum tuum quam cum misisset in sinum protulit leprosam instar nivis
6 Hic incipit cap. 4 Cas265 |
7 tuam] om. Weber |
Numérotation du verset Ex. 4,7 

Retrahe, ait, manum tuam8 in sinum tuum. Retraxit et protulit iterum et erat similis carni relique.
8 tuam] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 4,8 

si non crediderint inquit tibi neque audierint sermonem signi prioris credent verbo signi sequentis.
Numérotation du verset Ex. 4,9 

quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam sume
aquam
fluminis
et effunde eam super aridam et quicquid hauseris de fluvio vertetur in sanguinnamqueem.
Numérotation du verset Ex. 4,10 

Ait Moyses: Obsecro, Domine, non sum eloquens
ab heri et nudius tertius et ex quo locutus es
ad servum tuum, impeditioris
et tardioris lingue
sum.
Numérotation du verset Ex. 4,11 

dixit Dominus ad eum: Quis fecit
os hominis? aut quis fabricatus est mutum
et surdum, videntem et caecum? Nonne ego?
Numérotation du verset Ex. 4,12 

Perge igitur, et ego ero in ore tuo:
doceboque te quid loquaris.
Numérotation du verset Ex. 4,13 

At ille: Obsecro,
inquit, Domine, mitte quem missurus es.
Numérotation du verset Ex. 4,14 

Iratus
Dominus in Moysen ait Aaron: Frater tuus Levites, scio quod eloquens sit ecce ipse egreditur in occursum tuum
vidensque te letabitur corde.
Numérotation du verset Ex. 4,15 

Loquere ad eum,
et pone verba mea
in ore eius.
Et9 ego ero in ore tuo
9 Et] om. Weber
et in ore illius, et ostendam vobis quid agere debeatis.
Numérotation du verset Ex. 4,16 

Et10 ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum; tu
10 Et] om. Weber
autem eris ei in his que ad Deum pertinent.
Numérotation du verset Ex. 4,17 

Virgam quoque hanc sume in manu tua in qua facturus es signa.
Numérotation du verset Ex. 4,18 

abiit Moyses et reversus est ad Iethro socerum11 suum dixitque ei vadam et revertar ad fratres meos in Egyptum ut videam si adhuc vivant12 cui ait Iethro vade in pace
11 socerum] cognatum Weber |
12 vivant] vivunt Weber |
Numérotation du verset Ex. 4,19 

Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian: Vade et13 revertere in Egyptum mortui sunt omnes qui querebant
13 et] om. Weber
animam tuam.
Numérotation du verset Ex. 4,20 

Tulit ergo14 Moyses uxorem suam15
14 ergo] om. Weber |
15 suam] om. Weber |
et filios suos,
et imposuit eos super asinum
reversusque est in Egyptum, portans virgam Dei in manu sua.
Numérotation du verset Ex. 4,21 

dixitque ei Dominus revertenti in Egyptum: Vide ut omnia ostenta que posui in manu
tua, facias coram pharaone. Ego indurabo
cor eius et non dimittet populum.
Numérotation du verset Ex. 4,22 

dicesque ad eum: Hec dicit Dominus:
Filius16 primogenitus meus Israel.
16 filius] + meus Weber
Numérotation du verset Ex. 4,23 

Dixi tibi: Dimitte filium meum
ut serviat mihi, et noluisti dimittere eum ecce ego interficiam filium tuum primogenitum.
Numérotation du verset Ex. 4,24 

Cumque esset in itinere, in diversorio occurrit ei Dominus, et volebat occidere eum.
Numérotation du verset Ex. 4,25 

Tulit igitur17 illico Sephora
17 igitur] om. Weber
acutissimam petram,
et circumcidit preputium filii sui,
tetigitque pedes eius, et ait: Sponsus sanguinum tu mihi es.
Numérotation du verset Ex. 4,26 

Et dimisit
eum
postquam dixerat: Sponsus sanguinum tu mihi es18 ob circumcisionem.
18 tu mihi es] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 4,27 

Dixitque19 Dominus ad Aaron:
19 dixitque] dixit autem Weber
Vade in occursum
Moysi
in desertum20.
20 desertum] deserto Weber
Qui perrexit ei obviam in montem Dei,
et osculatus est eum.
Numérotation du verset Ex. 4,28 

Narravitque Moyses
Aaron
omnia verba Domini
pro21 quibus miserat eum, et signa que mandaverat.
21 pro] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 4,29 

Veneruntque simul
et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israel
Numérotation du verset Ex. 4,30 

locutusque est Aaron omnia verba
que dixerat Dominus ad Moysen et fecit signa coram populo,
Numérotation du verset Ex. 4,31 

et credidit populus. Audieruntque quod visitasset Dominus filios Israel, et quod respexisset afflictionem eorum: et proni
adoraverunt.

Capitulum 4

Numérotation du verset Ex. 4,1 
marg.| {f} Respondens Moyses] More Iudeorum non credidit sine exhibitione signorum. 1Cor. 1.d. Iudei signa querunt. Per Moysen lex intelligitur, cui dicit Dominus.
marg.| {g} Quid est quod tenes in manu ? Respondit, Virga] id est Christi humanitas. Lex siquidem in omni opere suo tenebat Christum clausum significative. Dicitur autem Christus {1. 78rb} virga, quia verberat. Io. 5.d. Pater non iudicat quemquam, etc. Quia ducit, et reducit oves. Io. 10.a. Proprias oves vocat nominatim, etc. Item, quia est fructum faciens, sicut virga Aaron. Nm. 17.c. Vel quia mensura est, ad quam debemus nos mensurare, ut sicut ipse ambulavit, sic et nos ambulemus.
marg.| {h} Proiice eam in terram] Hoc factum est, quando quod in lege clausum erat, visibile se mundo ostendit.
marg.| {l} Manus] Christus, que de sinu patris extracta, apparuit leprosa : Sed quando rediit ad patrem in Ascensione, facta est similis carni relique.
prol.| Allegorice.
marg.| {f} Respondens Moyses] Versaque est. In Hebreo coluber femini generis est. Vel potest dici, quod sit relatio non ad vocem, sed ad sensum : Et est sensus : Versa est in virgam, id est virga versa prius in colubrum, postea rediit in virgam. Loquitur enim Moyses de colubro, ac si de virga loqueretur, quia de virga factus erat coluber.
marg.| {k} Quod apparuerit tibi] etc. Facies inquam hoc signum.
marg.| {m} Instar nivis] albida, de arbore, non albedine.
marg.| {n} Retrahe ait] quia de sinu extraxerat manum, ideo dicit, retrahe eam in sinum.
marg.| {o} Et ex quo locutus es] quasi dicat, Etiam in presentia tua sum ineloquens, cum ipsa me ineloquentem posset facere eloquentem secundum AUGUSTINUM, sic secundum Origenem.
marg.| {p} Et] ponitur pro, id est.
marg.| {n} Fabricatus est mutum] Mutus est, ex vitio culpe, ex inopia rationis reddende, ex humilitate.
marg.| {o} Obsecro, Domine] Obsecro non est hic deprecantis, sed blandientis, et ponitur loco huius dictionis annuo, quam ponunt Hebrei, quoniam interiectio blandientis : Et est idem ac si diceret : Si placet, Domine, non sum eloquens. Sed contrarium videtur dicere Stephanus in Act. 7. capitulo. Eruditus est Moyses in omni sapientia Egyptiorum, potens in verbis, et operibus, si potens in verbis, ergo eloquens erat. Solutio : Hebrei dicunt, quod Moyses linguam tardam, et vocem gracilem habuit : Aaron vero tubalem, et ideo excusavit se Moyses, quia quando vellet perorare coram rege, oporteret eum stare a longe propter regiam maiestatem, remotus, propter vocis gracilitatem non posset audiri a rege, et ita simpliciter non fuit eloquens, {1. 78va} ut dicitur hic. Quod autem dicit Stephanus, dupliciter solvitur. Dicitur enim quis potens in verbis, quia efficax ad operandum, vel quia prudens in loquendo, vel quia modus dicendi sit efficax, vel quia promptus ad loquendum. Tribus primis modis fuit Moyses potens in verbis, et non in ultimo. Origenes aliter dicit, scilicet quod Moyses fuit eloquens simpliciter, sed habita collatione ad divinum eloquium, se reputat ineloquentem, ideo posuit terminum, scilicet ex quo cepit loqui cum Domino.
marg.| {a} Mortui sunt enim omnes] Pharao scilicet et complices sui, vel plurale ponitur pro singulari, si solus Pharao querebat eum.
marg.| {b} Tulit ergo Moyses uxorem suam, et filios] Hic dicitur, quod Moyses cum uxore profectus est in Egyptum. Infra 18.a. dicitur contrarium, scilicet quod Iethro occurrens Moysi, et revertenti de Egypto, tulit Sephoram uxorem Moysi, et duos filios eius. Ad hoc dicimus, quod revera Moyses eduxerat uxorem, et filios de terra Madian, ut secum duceret in Egyptum, sed ne esset impedimentum ei, remisit eam cum filiis, sicut dicitur. Infra 18.a. et Moyses sine illis profectus est in Egyptum. Unde dicunt quidam Angelum Domini terruisse Sephoram, ne ad impedimentum ministerii divinitus impositi femineus sexus comitaretur.
marg.| {c} Super asinum, reversus] id est super asinos. Unde alia littera habet : Imposuit eos vehiculis.
marg.| {d} Ostenta] id est signa digna ostendi, per que ostenditur Dei potentia.
marg.| {e} Primogenitus Israel] supple est.
marg.| {f} Et noluisti] Preteritum pro futuro prophetica certitudine.
marg.| {g} In diversorio] id est in loco extra viam, ad quam divertit Moyses, ut quiesceret. Vel diversorium domus, que instituta est ut ad eam divertant transeuntes. Et habemus simile Gn. 42.e. ubi dicitur, quod unus de filiis Israel aperuit saccum, ut daret pabulum iumento in diversorio.
marg.| {h} Et volebat occidere] etc. Non precedit aliquod antecedens, ad quod possit referri, hoc relativum, eum, et ideo diversimode intelligitur : Vel de Moyse, quem volebat occidere, quia ducebat secum uxorem, et filios incircumcisos : Vel de puero incircumciso : Forte enim alterum iam circumciderat, alterum dimiserat incircumcisum Sephore, que gentilis erat.
marg.| {i} Tulit illico Sephora] Hinc voluerunt Hebrei morem circumcidendi petrinis cultris habuisse exordium : Vel a Iosue in Galgalis. Tamen ubi nos petram habemus : Hebreus habet aciem. Et vocat aciem, acutissimam novaculam. Unde et Iudei adhuc novaculis circumcidunt. Et fabulantur quidam Hebrei, usque ad David circumcisionem factam petra, sed quia in devincendo Goliam, ferrum {1. 78vb} galee, et lorice cessit lapidi iacto. quasi dicat dans ei locum, ideo deinceps cessit lapis ferro in circumcisione.
marg.| {k} Tetigitque pedes eius] Diversimode potest suppleri sic : Tetigit sanguis pedes Angeli, vel pueri prosternens se ante ipsum. Vel Sephora tetigit pedes Moysi, preputio secto. q. indignans proiecit ad pedes Moysi.
marg.| {l} Sponsus sanguinum] Hoc multipliciter intelligi potest. Primo sic, ut hoc dixerit Sephora Angelo blandiendo. quasi dicat sicut lusi carnaliter Moysi, ita tibi effusione sanguinis filii mei. Vel sic : Erudisti me in effusione sanguinis, sicut sponsam debet erudire sponsus, et ego obedivi sicut sponsa sponso. Vel sic, ut Sephora loquatur Moysi : Tu ne es mihi sponsus sanguinum, id est an ex coniugio tuo tantum scelus teneor perpetrare, ut fundam sanguinem filii mei. Vel sine interrogatione, quasi dicat, tu es mihi sponsus sanguinum, id est quia tibi coniuncta sum, ut sponso, ideo tantum scelus oportet me facere nunc, ut fundam sanguinem filii mei, quasi dicat, hoc premium percipio de tuo coniugio, Hebreus habet, gener sanguinum tu mihi es, id est tu gener patris mei : ideo factus es, ut esses mihi, id est carni mee in filio ad sanguinem, id est ad mortem. Vel sic : Sponsus sanguinum tu mihi es, id est sanguis meus effusus est ad placandum Angelum, qui tibi mortem minabatur. Sephora enim cum esset gentilis, credebat Angelos placari effusione sanguinis humani.
marg.| {m} Et dimisit eum] scilicet Angelus Domini Moysen, quem arctaverat usque ad mortem. Unde Hebreus habet, relaxavit eum. Vel eum, id est puerum, quem volebat occidere, quia incircumcisus erat. Vel Sephora dimisit eum, id est Moysen, revertens ad patrem suum in Madian cum filiis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ex. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=04&chapitre=04_4)

Notes :