Hugo de Sancto Caro

Capitulum 15

Numérotation du verset Ex. 15,1 

Tunc
cecinit Moyses et filii Israel carmen hoc Domino et dixerunt :
Cantemus
Domino, gloriose enim magnificatus est.
Equum
et ascensorem
deiecit in mare.
Numérotation du verset Ex. 15,2 

Fortitudo mea et laus mea,
Dominus,
et factus est
mihi in salutem. Iste Deus
meus et glorificabo
eum,
Deus patris mei
et exaltabo
eum.
Numérotation du verset Ex. 15,3 

Dominus quasi vir pugnator,
Omnipotens nomen eius,
Numérotation du verset Ex. 15,4 

currus
pharaonis et exercitum eius
proiecit in mare: electi principes
eius submersi sunt in mari Rubro
Numérotation du verset Ex. 15,5 

abyssi
operuerunt eos descenderunt in profundum quasi lapis
Numérotation du verset Ex. 15,6 

dextera tua Domine
magnificata est1 in fortitudine dextera tua
1 magnificata est] magnifice Weber
Domine
percussit inimicum
Numérotation du verset Ex. 15,7 

et in multitudine glorie tue
deposuisti
adversarios
nostros2
2 nostros] meos Weber
misisti iram tuam que devoravit eos sicut3 stipulam
3 sicut] ut Weber
Numérotation du verset Ex. 15,8 

et in spiritu furoris tui congregate sunt aque stetit unda fluens,
congregate sunt abyssi in medio mari.
Numérotation du verset Ex. 15,9 

Dixit inimicus:
Persequar
et comprehendam,
dividam
spolia,
implebitur anima
mea evaginabo
gladium meum
interficiet
eos manus mea.
Numérotation du verset Ex. 15,10 

flavit spiritus
tuus, et operuit eos mare: submersi sunt
quasi plumbum
in aquis vehementibus.
Numérotation du verset Ex. 15,11 

quis similis tui
in fortibus
Domine quis similis tui magnificatus4 in sanctitate
4 magnificatus] magnificus Weber
terribilis
atque laudabilis
et faciens mirabilia?
Numérotation du verset Ex. 15,12 

extendisti manum tuam,
et devoravit eos terra.
Numérotation du verset Ex. 15,13 

dux fuisti
in misericordia tua populo
quem redemisti
et
portasti eum
in fortitudine
tua ad habitaculum sanctum tuum
Numérotation du verset Ex. 15,14 

ascenderunt5
5 ascenderunt Rusch Edmaior. (omnes codd. et edd.)] attenderunt restitutio archetypi ab Edmaior. Weber
populi et irati sunt dolores obtinuerunt habitatores
Philistiim
Numérotation du verset Ex. 15,15 

tunc conturbati sunt principes
Edom
robustos Moab
obtinuit tremor
obriguerunt
omnes habitatores
Chanaan.
Numérotation du verset Ex. 15,16 

irruat super eos formido et pavor,
in magnitudine
brachii tui
fiant immobiles quasi lapis,
donec pertranseat populus
tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste quem possedisti.
Numérotation du verset Ex. 15,17 

introduces eos,
et plantabis in monte
hereditatis tue
firmissimo habitaculo tuo
quod operatus es Domine
sanctuarium tuum6
6 tuum] om. Weber
Domine quod firmaverunt manus
tue
Numérotation du verset Ex. 15,18 

Dominus regnabit in eternum
et ultra
Numérotation du verset Ex. 15,19 

ingressus est enim eques7 pharao
7 eques] equus Weber
cum curribus et equitibus eius in mare
et reduxit super eos Dominus aquas maris
filii autem Israel
ambulaverunt per siccum
in medio
maris8
8 maris] eius Weber
Numérotation du verset Ex. 15,20 

sumpsit ergo Maria prophetes9
9 prophetes] prophetis Weber
soror Aaron tympanum
in manu
egresseque sunt
omnes mulieres
post eam
cum tympanis
et choris
Numérotation du verset Ex. 15,21 

quibus precinebat
dicens cantemus
Domino
gloriose enim magnificatus est
equum et ascensorem10 deiecit in mare.
10 ascensorem] +eius Weber
Numérotation du verset Ex. 15,22 

tulit autem Moyses Israel de mari Rubro et egressi sunt in desertum Sur ambulaveruntque
tribus diebus per solitudinem
et non inveniebant aquam
Numérotation du verset Ex. 15,23 

et venerunt in Marath
nec poterant bibere aquas
de Marath11 eo quod essent amare.
11 Marath] Mara Weber
Unde et congruum nomen loco12 imposuit
12 n. l.] inv. Weber
vocans illum13 Marath14 id est amaritudinem
13 illum] illud Weber |
14 Marath] Mara Weber |
Numérotation du verset Ex. 15,24 

et murmuravit populus
contra Moysen
dicens: quid bibemus?
Numérotation du verset Ex. 15,25 

At ille clamavit ad Dominum
qui ostendit ei lignum
quod cum misisset in aquas,
in dulcedinem
verse sunt.
Ibi
constituit ei precepta atque iudicia et ibi temptavit
eum
Numérotation du verset Ex. 15,26 

dicens: si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris,
et obedieris mandatis eius, custodierisque omnia precepta illius, cunctum languorem
que15 posui
15 que] quem Weber
in Egypto,
non inducam super te. Ego enim sum16 Dominus sanator
16 sum] om. Weber
tuus.
Numérotation du verset Ex. 15,27 

Venerunt autem in Helim filii Israel17,
17 filii Israel] om. Weber
ubi erant duodecim fontes aquarum,
et septuaginta palme
et castrametati sunt iuxta aquas.

Capitulum 15

Numérotation du verset Ex. 15,1 
marg.| Tunc cecinit Moyses] etc.
marg.| {e} Cantemus] Hoc est primum canticum : Unde et Canticum canticorum dicitur, id est primum inter Cantica. Hoc Canticum septem diebus singulis cum tympanis, et musicis instrumentis filii Israel venientes cantaverunt, viri seorsum, et mulieres seorsum. In cuius rei memoriam septem diebus Paschalibus cantando redimus ad fontes. Hic terminatur secundus liber Iosephi, qui dicit hanc maris divisionem non esse discredendam, cum Alexandro Macedoni, et exercitui eius mare Pamphilicum divisum legatur Domino iubente, qui voluit per eum regnum Persarum destruere.
marg.| {f} Currus Pharaonis] Nota quod est currus Dei, et est currus diaboli. Currus diaboli tres sunt, quibus totum mundum perambulat : Luxuria, Superbia, Malitia. Currus luxurie duas habet rotas : Ingluviem ventris, et mollitiem vestis, quas trahit, sicut equus indomitus, impetus {1. 84vb} carnis, cui caro insidet in sella voluptatis. Hic equus nullo freno regitur, sed stimulis carnis, quasi calcaribus agitatur. Currus superbie duas habet rotas, Presumptionem, et Temeritatem. Equus trahens est appetitus vane glorie, cui insidet amor mundi in sella emulationis, frenum habens avaritiam, et stimulum livoris. Currus malitie duas habet rotas, Simulationem, et Dissimulationem. Equus trahens Malevolentia, cui insidet amor mali in sella fraudis, frenum habens Tergiversationem, et stimulum ire.
marg.| Contra hos tres currus diaboli, sunt tres currus Dei, scilicet Continentie, Innocentie, Sapientie. Currus Continentie duas habet rotas, Vigiliam honestatis, et Laborem corporis. Equus trahens Devotio orationis, cui insidet Contemptus sui in sella puritatis, frenum habens Disciplinam, stimulus amor Dei. Currus Innocentie duas habet rotas ; Humilitatem volentem subesse, Vilitatem nolentem preesse. Equus trahens Amor pacis, cui insidet Contemptus seculi in sella Benevolentie, frenum Zelus veritatis, stimulus Amor fratris. Currus Sapientie, duas habet rotas : Discretionem, et Simplicitatem : Equus fortitudo, sessor Prudentia : sella Mansuetudo, frenum Modestia, stimulus Zelus iustitie.
marg.| {g} Principes eius] <GLOSSA> INTERLINEARIS Capitalia vitia, de quibus GREGORIUS super illud Iob. 39.c. Procul odoratur bellum, dicit : Duces septem sunt, septem principalia vitia, quibus exercitus, id est multitudo vitiorum procedit.
marg.| {h} Et in multitudine glorie] <GLOSSA> INTERLINEARIS quia inde multum gloriosus apparuisti.
marg.| {i} Deposuisti] <GLOSSA> INTERLINEARIS a solio superbie.
marg.| {k} Stetit unda] <GLOSSA> INTERLINEARIS contra naturam.
marg.| {l} Persequar, et comprehendam] <GLOSSA> INTERLINEARIS de Egypto fugientes.
marg.| {m} Anima mea] <GLOSSA> INTERLINEARIS voluntas mea.
marg.| {n} Interficiet eos manus mea] <GLOSSA> INTERLINEARIS potentia, vel multitudine exercitus.
marg.| {o} Flavit spiritus] <GLOSSA> INTERLINEARIS indignationis, vel ventus urens.
marg.| {p} Operuit eos mare] etc. <GLOSSA> INTERLINEARIS multitudo penarum.
marg.| {q} Terribilis] <GLOSSA> INTERLINEARIS Iusto iudicio.
marg.| {r} Mirabilia] <GLOSSA> INTERLINEARIS miracula.
marg.| {s} Extendisti] <GLOSSA> INTERLINEARIS In {1. 85ra} cruce. a   Dux fuisti] Consolando, docendo, fovendo.
marg.| {b} In fortitudine tua] <GLOSSA> INTERLINEARIS In consolatione Spiritus sancti, vel virtute insuperabili.
marg.| {c} Obtinuerunt habitatores Philistiim] Sed quomodo timuerunt, qui non interfuerunt submersioni ? Solutio. Famam audierunt magnalium, que fecerat Dominus, et ideo obriguerunt timore.
marg.| {d} Fiant immobiles] <GLOSSA> INTERLINEARIS ad fidem.
marg.| {e} Quasi lapis] <GLOSSA> INTERLINEARIS Duritia incredulitatis.
marg.| {f} Introduces eos, et plantabis] Non vult Dominus nos in Egypto plantare, nec in deiectis, et humilibus locis, sed in monte hereditatis sue.
marg.| {g} Firmissimo habitaculo] In preparata habitatione quam parasti, Domine.
marg.| {h} In desertum Sur] Desertum Ethan ante transitum maris : post transitum, Sur, post Elim, post Sin.
marg.| {i} Eo quod essent amare] Vel forte pro amaritudine animi. Animequior enim est, qui sitiens non invenit potum, quam qui inventum gustare non potest.
marg.| {k} Qui ostendit ei lignum] Hic querit AUGUSTINUS quomodo fieri potuit hoc. Et dicit quod talis efficacie erat lignum, vel miraculose factum est. Cur ostendit ei lignum, cum alio modo posset aquas dulcorare ? Et respondet AUGUSTINUS quod hoc ipsum miraculose factum est, ut in solitudine, in qua non erat arbor, lignum inveniretur, et etiam ostendit ei, quod si mitteret lignum in aquam, dulcesceret. Unde Eccl. 38.a. Honora medicum, propter necessitatem, etc. Hebreus dicit quod illud lignum naturaliter amarum erat, et ut mirabilior innotesceret vis divina, amarum additum amaro dulcedinem operatum est. IOSEPHUS {1. 85rb} dicit quod aque contraxerant hoc vitium, quia immote fuerant, et dicit ibi fuisse modicum puteum, in quo Moyses incidit virgam, et precepit fortibus, ut haurirent aquam, et plurimum effuderunt, ut ultima, que remaneret, pluribus concussionibus excitata, et purgata fieret potabilis. Ibidem dedit eis Dominus aliqua iudicia, id est dare se promisit, si obedire sibi vellent.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ex. Capitulum 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=04&chapitre=04_15)

Notes :