Hugo de Sancto Caro

Capitulum 23

Numérotation du verset Ex. 23,1 

Non suscipietis1 vocem mendacii
1 suscipietis] suscipies Weber
non2 iunges
2 non] nec Weber
manum
tuam ut pro impio dicas falsum testimonium.
Numérotation du verset Ex. 23,2 

Non sequaris3
3 sequaris] sequeris Weber
turbam
ad faciendum malum, nec in iudicio plurimorum
acquiesces sententie, ut a vero devies.
Numérotation du verset Ex. 23,3 

Pauperis quoque non misereberis in iudicio4.
4 iudicio] negotio Weber
Numérotation du verset Ex. 23,4 

Si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti, reduc ad eum.
Numérotation du verset Ex. 23,5 

Si videris asinum odientis te iacere sub onere, non pertransibis,
sed sublevabis cum eo.
Numérotation du verset Ex. 23,6 

Non declinabis
in iudicium5 pauperis.
5 iudicium] iudicio Weber
Numérotation du verset Ex. 23,7 

Mendacium fugies.
Insontem et iustum non occides,
quia aversor impium.
Numérotation du verset Ex. 23,8 

Nec accipias munera
que excecant
etiam prudentes,
et subvertunt verba iustorum.
Numérotation du verset Ex. 23,9 

Peregrino
molestus non eris. Scitis enim advenarum animas,
quia et ipsi peregrini fuistis in terra Egypti.
Numérotation du verset Ex. 23,10 

Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges eius.
Numérotation du verset Ex. 23,11 

Anno autem septimo dimittes eam,
et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui, et quicquid reliquum6 fuerit edant bestie agri.
6 reliquum] reliqui Weber
Ita facies in vinea et in oliveto tuo.
Numérotation du verset Ex. 23,12 

Sex diebus operaberis,
septima7* die cessabis
7 septima Ω R Weber ] septimo X P* Rusch Clementina
ut requiescat bos
et asinus
tuus, et refrigeretur filius ancille tue
et advena.
Numérotation du verset Ex. 23,13 

Omnia que dixi vobis custodite. Et per nomen
deorum externorum8 non iurabitis,
8 deorum externorum] inv. Weber
neque audietur ex ore vestro.
Numérotation du verset Ex. 23,14 

Tribus vicibus per singulos annos
mihi festa celebrabitis.
Numérotation du verset Ex. 23,15 

Sollemnitatem quoque9 azymorum
9 quoque] om. Weber
custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut precepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de Egypto:
non apparebis in conspectu meo vacuus.
Numérotation du verset Ex. 23,16 

Et sollemnitatem
mensis10 primitivorum operis tui quecumque serueris11
10 mensis] messis Weber |
11 serueris Weber ] severis Rusch |
in agro, sollemnitatem quoque in exitu anni, quando congregabis12 omnes fruges tuas de agro.
12 congregabis] congregaveris Weber
Numérotation du verset Ex. 23,17 

Ter in anno apparebit omne masculinum13 coram Domino Deo tuo14.
13 masculinum] + tuum Weber |
14 tuo] om. Weber |
Numérotation du verset Ex. 23,18 

Non immolabis super fermento
sanguinem victime tue15,
15 tue] mee Weber
nec remanebit adeps
sollemnitatis mee usque mane.
Numérotation du verset Ex. 23,19 

Primitias frugum terre16
16 terre] + tue Weber
deferes in domum Domini Dei tui.
Non17 coques
17 non] nec Weber
hedum
in lacte matris sue.
Numérotation du verset Ex. 23,20 

ecce mittam ego18 angelum meum,
18 mittam ego] inv. Weber
qui precedat te, et custodiat in via, et introducat ad locum quem paravi.
Numérotation du verset Ex. 23,21 

Observa eum, et audi vocem eius,
nec contemnendum putes, quia non dimittet te19 cum peccaveritis, et est nomen meum in illo.
19 te] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 23,22 

quod si audieris vocem eius et feceris omnia que loquor, inimicus ero inimicis tuis et affligam affligentes te.
Numérotation du verset Ex. 23,23 

Precedetque te angelus meus et introducet te ad Amorreum et Etheum20 et Pherezeum Chananeum21 et Eveum et Iebuseum quos ego conteram22.
20 Etheum] Hettheum Weber |
21 Chananeum] Chananeumque Weber |
22 conteram] contribo Weber |
Numérotation du verset Ex. 23,24 

Non adorabis deos eorum nec coles eos non facies opera eorum sed destrues eos, et confringes statuas eorum.
Numérotation du verset Ex. 23,25 

Servietisque Domino Deo vestro ut benedicam
panibus tuis
et aquis,
et auferam infirmitatem
de medio tui.
Numérotation du verset Ex. 23,26 

Non erit infecunda nec sterilis
in terra tua:
numerum dierum tuorum
implebo.
Numérotation du verset Ex. 23,27 

Terrorem meum mittam in precursum tuum,
et occidam omnem populum ad quem ingredieris cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam
Numérotation du verset Ex. 23,28 

emittens crabrones prius qui fugabunt Eveum et Chananeum et Etheum antequam introeas.
Numérotation du verset Ex. 23,29 

Non eiciam eos a facie tua anno uno, ne terra in solitudinem redigatur et crescant contra te bestie.
Numérotation du verset Ex. 23,30 

Paulatim expellam eos de conspectu tuo donec augearis et possideas terram.
Numérotation du verset Ex. 23,31 

Ponam autem terminos tuos a mari Rubro
usque ad mare Palestinorum
et a deserto
usque ad Fluvium
tradam manibus vestris
habitatores terre,
et eiciam eos de conspectu vestro.
Numérotation du verset Ex. 23,32 

Non inibis cum eis fedus
nec cum diis
eorum.
Numérotation du verset Ex. 23,33 

Non habitent in terra tua
ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum:
quod tibi certe23 erit in scandalum.
23 certe] certo Weber

Capitulum 23

Numérotation du verset Ex. 23,1 
marg.| {u} Non suspicies vocem mendacii] Octo sunt genera mendaciorum, ut ait AUGUSTINUS in libro de mendacio. Primum est, quod fit in doctrina religionis, ad quod nulla causa debet aliquis adduci. Secundum est, quod nulli prodest, sed alicui obest. Tertium est, quod ita prodest alicui, quod obest alteri. Quartum est, quod fit sola mentiendi, vel fallendi libidine, quod merum mendacium est. Quintum, quod fit placendi cupiditate, de suavi eloquio. Sextum est, quod nulli {1. 91ra} obest, et alicui prodest, ut si quis pecuniam alicuius iniuste tollendam sciens, ubi sit, se nescire mentiatur. Septimum est, quod similiter nulli obest, sed alicui prodest, ut si quis nolens hominem tradere quesitum ad mortem, mentiatur. Octavum similiter est, quod nulli obest, et alicui prodest, ut si quis pro servanda alicuius corporali pudicitia, mentiatur. Hec tamen tria ultima non differunt nisi materialiter tantum. In his omnibus ut dicit AUGUSTINUS, tanto minus peccat, quis cum mentitur, quanto magis a primo recedit. Quisquis vero aliquod genus mendacii esse putaverit, quod non sit peccatum, decipit seipsum turpiter.
marg.| a Pro impio dicas] <Glossa> interlinearis Falsus testis non erit impunitus : Prv. 19.a.
marg.| {b} Non sequeris turbam] Eccles. 7.a. Non pecces in multitudine civitatis. Et Eccl. 1.d. Stultorum infinitus est numerus. Contra hoc fecit Roboam. 3Rg. 12.b.
marg.| {c} Pauperis quoque] Cui miserendum esset, maxime si in iudicio miserandum esset.
marg.| {d} Non misereberis] Declinando a iusto iudicio, vel aliqua circumstantia eius.
marg.| {e} Adversor] id est adversarium habeo.
marg.| {f} Nec accipies munera] <Glossa> interlinearis Nihil est scelestius avaro : Eccles. 10.g. Ergo munus est a corde, hoc querit hypocrisis. Ab ore, hoc querit inanis gloria. A manu, hoc querit cupiditas.
marg.| {g} Molestus non eris] Iob. 31.b. Si despexi pretereuntem, etc.
marg.| {h} Scitis enim advenarum] <Glossa> interlinearis quomodo facile contristantur, non habentes unde se consolentur. Sir. 31.b. Intellige, que sunt proximi tui ex teipso. Iob. 5.d. Visitans speciem tuam, etc.
marg.| {i} Dimittes eam] <Glossa> interlinearis Seminabis, sed non colliges. Contra Lv. 25.a. Anno septimo agrum non seres, et vineam non plantabis, sed que sponte gignit humus, etc. Solutio : Non seres tibi, sed pauperibus.
marg.| {k} Requiescere facies] Unde et dicebatur annus requietionis, quia in illo nulli licebat exigere debitum aliquod nisi eo terminato, et ita in septimo anno non dimittebatur simpliciter debitum, sed differebatur, in iubileo vero simpliciter dimittebatur omne debitum, et omnis servitus, et omnis possessio ad suum dominum revertebatur.
marg.| {l} Comedent pauperes] Ambros. Sola misericordia est comes defunctorum.
marg.| {m} Sex diebus operaberis] Quodcumque potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, etc.
marg.| {n} Externorum deorum] Glossam, que sic incipit : Per nomen suum, etc. super hunc locum lege. Cuius finis est : Non vult Dominus, ut iurent per nomina externorum deorum : Sic et hostias non approbat, mavult tamen sacrificari sibi, quam idolis. Et ita assignatur hic similitudo inter iuramentum, et sacrificia legalia, sed iurans ad confirmationem veritatis, et fidei, meritorie iurat, ergo si actus iurantis meritorius est, et actus sacrificantis, ergo sacrificia legalia fuerunt meritoria. Solutio : Sacrificia legalia, ut opus operatum est, et non fuerunt meritoria, nec aliquid conferebant, sed opus operans meritorium est.
marg.| {o} Tribus vicibus] {1. 91rb} <Glossa> interlinearis In Aprili, scilicet in Pascha, decimaquarta die : Lv. 23.a. Mense primo decimaquarta die mensis, etc. In Iunio, quinquagesima die a Pascha scilicet. In Pentecoste. Lv. 23.c. Numerabis ab altera die Sabbati, etc. In Septembri, scilicet in scenopegia. 15. die Septembri, Lv. 13.a. A 15. die mensis huius, etc. De his tribus festis habes. Lv. 23.a. Nm. 28.c. et 29.b. Dt. 16.c.
marg.| {p} Solemnitatem azymorum] id est Pascha, quod sequitur septem dies azymorum.
marg.| {q} Septem diebus comedes] Non computato vespere. 14. diei, qua agnus immolabatur.
marg.| {r} Precepi tibi] Supra 12. capitulo 19.
marg.| {s} Mensis novorum] quando scilicet novi manipuli spicarum offerebantur. In his tribus, tres status Ecclesie designantur, scilicet status penitentie, iustitie, iustitie, et glorie. Per Pascha, in quo spicas tostas igni offerebant, signatur status penitentie. Per Pentecosten, in quo panes novi, status iustitie : Per scenopegiam status glorie, ubi erunt fixa tabernacula corporum nostrorum.
marg.| {t} Non apparebis vacuus] In tribus, scilicet dictis solemnitatibus.
marg.| {u} Primitivorum] <Glossa> interlinearis quando scilicet panes primitiarum offerebantur, supple de primis frugibus.
marg.| {x} In exitu anni] dicit, non quia September ultimus mensis sit anni, sed quia ultimus est in collectione fructus. Et est mensis ille totus ferialis fere. Primo die erat festum tubarum : Decima die erat festum propitiationis, expiationis, afflictionis. Quindecima die erat festum scenopegie, et septima dies durabat. Lv. 23.a. Nm. 28.c. Dt. 16.a.
marg.| {y} Ter in anno] scilicet in predictis festis.
marg.| {z} Super fermento] etc. id est non immolabis agnum, vel hedum, et huiusmodi cum farina, vel pane fermentato.
marg.| {a} Adeps] interius est circa intestina, pinguedo inter carnem, et ossa, arvina inter carnem, et cutem, que in porco dicitur lardus.
marg.| {d} Non coques hedum] Hedus, id est peccator non est coquendus in lacte matris, id est blanditiis dissolvendus, sed aspere increpandus. Non coques hedum : Quod IOSEPHUS exponit sic : Non comedas eum infra octavum diem, quia adhuc non differt a lacte, id est non offeras ad occidendum, et coquendum, dum est in lacte matris, id est dum acte matris pascitur tantum, et non herba.
Numérotation du verset Ex. 23,mystice 
marg.| Mystice, et [prophetice] O Herodes, Christum in carne simili peccatrici natum, et pro peccatis oblatum, in lacte matris, id est dum adhuc puer, querens eum occidere non invenisti. Vel sic. O Israelita qui times Deum, non coques, id est coniunges te Scribis, et Phariseis, et malis Iudeis ad occidendum Christum, qui Iudeis hedus est, nobis agnus.
marg.| {e} In lacte matris] id est in die, qua conceptus est, quia completis trigintatribus annis, eodem die, quo conceptus est, sexta feria octava Kalend. Aprilis, crucifixus est a Iudeis.
marg.| {b} Primitias frugum] Primitie quandoque dicuntur primitiarii fructus, ut hic : Quandoque que sunt optima in fructibus : Quandoque quadragesima, vel sexagesima pars, vel quod in medio.
marg.| {c} In domum Domini] Ad litteram, {1. 91va} unde vivant, qui altari deserviunt. Mal. 3.c. Inferre omnem decimam, etc.
marg.| {a} Observa eum] id est custodi mandata eius sicut Domini.
marg.| {b} Confringes statuas] <Glossa> interlinearis ut omnis memoria eorum eradatur. Is. 14.e. Perdam nomen Babylonis, etc. Et Nm. 33.g. Dispergite cunctos habitatores terre illius, etc. Et Dt. 7.a. Aras eorum subvertite, etc.
marg.| {c} Ut benedicam panibus tuis] id est amplificem in necessitatibus tuis. Lv. 26.a. Si in preceptis meis ambulaveritis, et mandata mea custodierint etc. Dt. 28.a. Si audieritis vocem Domini Dei, etc.
marg.| {d} Non erit infecunda] Dt. 7.c. Non erit apud te sterilis utrisque sexus, etc.
marg.| {e} Timorem meum mittam] Eccles. 1.c. Timor Domini expellit peccatum. Nam qui sine timore est, non poterit iustificari. Septuaginta. Emittam vespas ante te.
marg.| {f} Scabrones] genus muscarum, que nascuntur de putridis equorum cadaveribus. Dt. 7.c. Sic faciet Dominus cunctis populis quos metuis. Insuper, et scabrones mittet Dominus Deus tuus in eos, donec deleat omnes, atque disperdat, qui te fuge. etc. Et Iosue 24.b. Misi ante vos scabrones.
marg.| {g} Non eiiciam eos a facie tua] etc. GLOSSA Gentes iste vitia significant. Ex hoc ergo obiicitur. Non ergo Dominus simul omnia peccata dimittit. Solutio. Quandoque pura tenenda est historia, quandoque allegoria cum historia. Et si ad litteram Dominus gentes illas a facie filiorum Israel paulatim eiecerit, per quas vitia designantur, non tamen moraliter dicendum, quod Dominus dimittat omnia peccata paulatim, sed simul omnia. Vel dic aliter, quod Dominus vitia dimittit paulatim, id est reliquias peccatorum, sive pronitates, quia in bonis operibus assuescendo debilitatur fomes, et pronitas ad peccandum.
marg.| {h} Ponam autem terminos] Duplex est mare in Ecclesia. Occidentale, id est fletus, qui fit pro irriguo inferiori, id est pro incolatu huius miserie. Aliud Orientale, fletus scilicet qui fit pro desiderio celestis patrie. Inter hos duos terminos, est tota possessio Hebreorum.
marg.| {i} Usque ad fluvium] Euphraten. Dt. 11.c. Que tota regio quandoque dicta est Iudea. Hanc totam terram numquam possederunt Iudei. Nec est falsus Dominus in promissione, quia promissio pendet ex meritis, et data fuit sub conditione, scilicet si precepta mea custodieritis, inquit Dominus, etc.
marg.| {1. 91vb} {k} Non inibis cum eis fedus] <Glossa> interlinearis Nulla pars iustitie cum iniquitate. 2Cor. 6.c. Dt. 7.a. Non inibis cum eis fedus, etc.
marg.| {l} Si servieritis Diis] id est si volueritis harum gentium, que inter vos habitant, imitari errores, et cum eis connubia commiscere, amicitias copulare, iam tunc scitote, quod Dominus Deus non eas deleat ante faciem vestram, sed vobis erunt in foveam, laqueum, et offendiculum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ex. Capitulum 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=04&chapitre=04_23)

Notes :