Hugo de Sancto Caro

Capitulum 17

Numérotation du verset Ex. 17,1 

Igitur profecta1 omnis multitudo filiorum Israel de deserto Sin
1 profecta Mt300 Cas264 ΩJ Weber] + est om. Rusch
per mansiones suas iuxta sermonem Domini castrametata est2 in Raphidim
2 castrametata est Cor3 (vel) Mt300 Rusch ] castrametati sunt ΩJ Cor3 (hebr. anti.)
ubi non erat aqua ad bibendum populo.
Numérotation du verset Ex. 17,2 

Qui iurgatus contra Moysen,
ait: Da nobis aquam ad bibendum3.
3 ad bibendum Ω M Cor3 (vel) Rusch (ad bibendu cacogr. )] ut bibamus Mt300 Cas264 ΩJ Cor3 (anti.) Weber, et bibemus Cor3 (hebr.)
Quibus iratus4 Moyses ait5:
4 iratus ΩS Rusch] om. Mt300 Cas264 Weber |
5 Moyses ait Ω M Rusch ] respondit Moyses Mt300 Cas264 ΩJ Cor3 (hebr.) Weber |
Quid iurgamini contra me6, cur temptatis Dominum?
6 me] + et Cor3 (hebr. anti.)
Numérotation du verset Ex. 17,3 

Sitivit
ergo populus
ibi pre7 aque penuria et murmuravit contra Moysen dicens cur fecisti nos exire8 de Egypto ut occideres9 nos et liberos nostros ac iumenta siti.
7 pre] pro Weber |
8 fecisti - nos exire] inv. Weber |
9 occideres] + et Weber |
Numérotation du verset Ex. 17,4 

Clamavit autem Moyses ad Dominum dicens: Quid faciam populo huic adhuc pusillum10
10 pusillum] pauxillum Weber
et lapidabit11 me.
11 lapidabit] lapidabunt Weber
Numérotation du verset Ex. 17,5 

Ait autem12 Dominus ad Moysen: Antecede populum et sume tecum de seniorbus13 Israel et virgam in14 qua
12 autem] om. Weber |
13 senioribus] senibus Weber |
14 in] om. Weber |
percussisti fluvium tolle in manu tua et vade
Numérotation du verset Ex. 17,6 

en ego stabo coram te ibi super petram Horeb
percutiesque petram et exibit ex ea aqua
ut bibat populus
fecit Moyses ita coram seniorbus15 Israel
15 senioribus] senibus Weber
Numérotation du verset Ex. 17,7 

et vocavit nomen loci illius Temptatio propter iurgium filiorum Israel et quia temptaverunt Dominum dicentes estne Dominus
in nobis an non.
Numérotation du verset Ex. 17,8 

Venit autem Amalech
et pugnavit16 contra Israel in Raphidim
16 pugnavit] pugnabat Weber
Numérotation du verset Ex. 17,9 

dixitque Moyses ad Iosue: Elige viros et egressus pugna contra Amalech
et cras ego stabo17
17 et cras Λ H ΣO P Ω Rusch ] cras cett. Ed1530 Clementina
in vertice collis
habens virgam18
18 virgam Rusch (hapax)] + Dei Weber
in manu
mea
Numérotation du verset Ex. 17,10 

Fecit Iosue ut locutus19 erat Moyses et pugnavit contra Amalech
19 locutus] + ei Weber
Moyses
autem et Aaron
et Hur
ascenderunt super verticem collis.
Numérotation du verset Ex. 17,11 

Cumque elevaret20 Moyses manus
20 elevaret ΦG* Rusch ] levaret cett. Weber
vincebat Israel
sin autem paululum remisisset, superabat Amalech.
Numérotation du verset Ex. 17,12 

manus autem Moysi erant graves: sumentes igitur lapidem,
posuerunt subter eum in quo sedit
Aaron autem et Hur sustentabant manus eius ex utraque parte
et factum est ut manus illius21 non lassarentur usque ad occasum solis.
21 illius] ipsius Weber
Numérotation du verset Ex. 17,13 

fugavitque Iosue
Amalech
et populum eius
in ore
gladii
Numérotation du verset Ex. 17,14 

Dixit autem
Dominus ad Moysen: Scribe hoc ob monimentum in libro22* et trade in23 auribus Iosue delebo enim memoriam
22 ob monimentum - in libro Ψ ΩSJ Ed1530 Clementina ( 1593 1598 ) Weber (monumentum)] inv. Rusch (hapax) |
23 in Amiatinus ... Ψ ΩSJ Rusch ] om. Weber |
Amalech
sub celo.
Numérotation du verset Ex. 17,15 

edificavitque Moyses altare
et vocavit nomen eius Dominus
exaltatio
mea dicens
Numérotation du verset Ex. 17,16 

quia manus
solius24 Domini
24 solius] solii Weber
et bellum Dei erit contra Amalech
a generatione
in generationem.

Capitulum 17

Numérotation du verset Ex. 17,2 
marg.| {e} Igitur profecta omnis] etc. Nota quod Raphidim fuit undecima mansio. Ante transitum enim maris rubri fuerunt quatuor, Ramesse, Socoth, Ethan, Phiairoth. A mari rubro usque ad Sina octo, scilicet Marath, Elim, Iansuph, Sin, Depheca, Halus, Raphidim, sicut numerantur Nm. 33. solitudo Sinai. Quod ergo dicitur hic, quod venit Israel de deserto Sin in Raphidim, preterit Moyses duas mansiones, scilicet Depheca, et Halus, quod etiam innuitur in littera, ubi dicitur. Profecta est omnis multitudo de deserto Sin per mansiones suas in Raphidim. Item notandum est, quod Sin nomen est totius deserti ab Elim usque ad Sina, et nomen illius loci, ubi est tertia mansio post Elim, et sic accipitur hic.
marg.| {f} Per mansiones suas] <GLOSSA> INTERLINEARIS Ex his quinque, que fuerunt a mari rubro usque ad montem Sinai. Contrarium videtur, quia fuerunt octo, ut patet Nm. 33. Solutio : Revera {1. 85vb} octo fuerunt in re, sed tantum quinque nominantur in littera, scilicet Marath. Elim, Iansuph, desertum Sin, Raphidim. Et ideo dicitur hic, quod fuerunt quinque supple nominata hic.
marg.| {g} Iuxta sermonem Domini] Non quod Dominus distingueret illis mansiones, sed indicio nubis, qua stante castrametabantur, et qua movente se, sequebantur : ut legitur Nm. 9.b.
marg.| {h} Cur tentatis Dominum] Videtur maledicere Moyses, quia ipsi hoc non dicebant, ut tentarent Dominum, sed potius ex malitia cordis, vel quia penitebant, quod exierant de Egypto, ubi plene comedebant, et bibebant. Ad hoc dupliciter potest responderi. Revera ipsi tentabant Dominum, vel quia volebant probare, utrum Dominus haberet potentiam potandi eos in deserto arido, et inaquoso, vel non diffidentes de Dei potentia, voluerunt probare, si tanti essent meriti, quod Dominus eis daret aquam miraculose. Et huic consonat, quod dixerunt infra : Estne Dominus nobiscum ? annon ?   [Sitivit] Nota, sitis aliquando sonat in defectu. Amos 8.d. Ecce dies venient dicit Dominus, et mittam famem in terram, non famem panis, neque sitim aque, etc. Aliquando in desiderio. Eccl. 24.c. Qui bibunt me, etc. Mt. 5.a. Beati, qui esuriunt, et sitiunt iustitiam. Quandoque sonat sitis in utroque. Is. 55.a. Omnes sitientes venite ad aquas, etc. et hic.
marg.| {k} Clamavit autem Moyses] Cordis desiderio. Hunc clamorem exaudivit Dominus. Unde solet dici : Non clamor, sed amor clamat in aure Dei. Et GREGORIUS Voces non faciunt apud aures Dei verba, sed desideria.
marg.| {l} Lapidabit me] Sed numquid Moyses timuit lapidari ? Videtur, quod non, quia perfectus erat, et perfecta caritas foras mittit timorem. 1Io. 4.d. Solutio : Non dixit hoc ex timore, quo timeret sibi, sed quo timebat, ne populus peccaret. Vel forte hoc dixit ex timore naturali, quo {1. 86ra} quilibet timet mortem naturaliter, etiam Christus. Et quod Ioannes dicit : Caritas perfecta foras, etc. intelligitur de timore servili. Vel sic. Caritas foras, etc. id est angustiam timori annexam. Unde statim dicit Ioannes. Timor enim penam habet. Archiepiscopus CANTUARIENSIS dicit quod hoc dixit Moyses non ex timore, sed ex familiaritate, quam habebat cum Domino, sicut illud infra 32.g. Aut dele me de libro, etc. que disiuncta debet converti in conditionalem, sic. Sicut necesse est, quod non delebis me, ita verum est, quod dimittet eis.
marg.| a Quia percussisti] Contra, Moyses non percussit, sed Aaron. Solutio. Moyses percussit auctoritate imperantis : Aaron ministerio operantis. Vide GLOSSA que sic incipit. Et virgam, etc.
marg.| {b} Petram Horeb] Alia est petra Horeb, sic dicta propter Horeb, qui occisus est in ea. Idc. 7.g.
marg.| {c} Loci istius tentatio] Alie fuerunt postea aque contradictionis, ubi Moyses percussit petram. Nm. 20.b.
marg.| {d} Venit autem Amalech] GLOSSA hic dicit. Amalec fuit filius Ismaelis. Contra Gn. 36.b. Et 1Par. 1.c. legitur, quod Eliphaz primogenitus Esau genuit Amalec de concubina. Unde filius Doeg Idumei vocat Amalecitem. 2Rg. 1.b. Ad hoc dicit Magister in Historiis a, quod forte duo Amalec fuerunt equivoci, et ex his duo populi. Hos, de quibus hic loquitur STRABUS, dicit IOSEPHUS pugnaces et a circumstantibus conductos adversus Israel.
a ¶Fons : Petrus Comestor , Historia scolastica, ed. Emmanuele Navarro, 1699 ; PL 198 (1855), 1053-1644.
marg.| {e} Ad Iosue] Trinomius erat, Iosue, Iesus, Osee, et quodlibet istorum nominum sonat, Salvator.
marg.| {f} Graves] Act. 15. Hoc est onus, etc.
marg.| {g} In quo sedit] Moyses fessus oravit sedendo. Ob hoc in Ecclesia Parisien. omnes maiores in secreto misse sedent, ut etiam exprimant Apostolos, qui orante Domino in Cruce, et pugnante, fugientes sederunt. Unde dicit Dominus. Singulariter ego sum, donec transeam. Pueri vero stant inclinato capite, ut exprimant {1. 86rb} Marias sepe venientes ad monumentum, et inclinantes se in illud. In multis Ecclesiis stant omnes, ut exprimant Iosue, et socios eius pugnantes contra Amalec.
marg.| {h} Lassarentur] id est remitterentur.
marg.| {i} Ob monimentum] Dt. 25.d. Memento, que fecerit tibi Amalec in via, quando egrediebaris de Egypto.
marg.| {k} Memoriam Amalec sub celo] Hoc impletum fuit in diebus Saul. 1Rg. 15.e.   [Bellum Dei] supra 14.d. Vos tacebitis, et Dominus pugnabit pro vobis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ex. Capitulum 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=04&chapitre=04_17)

Notes :