Hugo de Sancto Caro

Capitulum 31

Numérotation du verset Ex. 31,1 

Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset Ex. 31,2 

Ecce vocavi
ex nomine Beseleel
filium Huri1 filii Hur de tribu Iuda
1 Huri Rusch ] Uri Weber
Numérotation du verset Ex. 31,3 

et implevi eum spiritu Dei
et sapientia et intelligentia2 et scientia in omni opere
2 et... et] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 31,4 

ad excogitandum quicquid fabre3
3 q. f.] inv. Weber
fieri poterit4 ex auro
4 poterit] potest Weber
argento5
5 argento] et praem. Weber
et aere,
Numérotation du verset Ex. 31,5 

marmore,
et gemmis et diversitate lignorum.
Numérotation du verset Ex. 31,6 

dedique ei socium Ooliab6
6 Ooliab Rusch] Hooliab hic et ubique Weber
filium Achisamech de tribu Dan et in corde hominis7 eruditi posui sapientiam ut fiant8
7 hominis] omnis Weber |
8 fiant] faciant Weber |
cuncta que precepi tibi
Numérotation du verset Ex. 31,7 

tabernaculum federis et arcam testimonii et propitiatorium quod super eam est et cuncta vasa tabernaculi
Numérotation du verset Ex. 31,8 

mensamque et vasa eius candelabrum purissimum cum vasis suis et altaria thymiamatis
Numérotation du verset Ex. 31,9 

et holocausti et omnia vasa eorum labium cum basi sua
Numérotation du verset Ex. 31,10 

vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti et filiis eius ut fungantur officio suo in sacris
Numérotation du verset Ex. 31,11 

oleum unctionis et thymiama aromatum in sanctuario omnia que precepi tibi facient
Numérotation du verset Ex. 31,12 

et locutus est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset Ex. 31,13 

Loquere filiis Israel, et dices ad eos: videte ut sabbatum meum custodiatis quia signum est inter me et vos in generationibus vestris
ut sciatis quia ego Dominus qui sanctifico vos
Numérotation du verset Ex. 31,14 

custodite sabbatum meum9 sanctum enim est10 vobis qui polluerit illud,
9 meum] om. Weber |
10 enim est] inv. Weber |
morte
moriatur11 qui fecerit in eo opus,
11 moriatur] morietur Weber
peribit anima illius de medio populi sui
Numérotation du verset Ex. 31,15 

sex diebus
facietis opus in die septimo sabbatum est requies sancta Domino omnis qui fecerit opus in hac die morietur
Numérotation du verset Ex. 31,16 

custodiant filii Israel sabbatum et celebrent illud in generationibus suis pactum est sempiternum
Numérotation du verset Ex. 31,17 

inter me et filios Israel
signumque perpetuum sex enim diebus Dominus fecit12 celum et terram et in septimo ab omni13 opere cessavit.
12 Dominus fecit] inv. Weber |
13 omni] om. Weber |
Numérotation du verset Ex. 31,18 

Deditque14 Moysi completis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai duas tabulas
14 deditque] dedit quoque Weber
testimonii lapideas
scriptas digito Dei.

Capitulum 31

Numérotation du verset Ex. 31,1 
marg.| {d} Locutusque est Dominus ad Moysen] Hic subdit Moyses de artificum electione ad omnia predicta facienda. Unde dicit. Locutusque est Dominus, etc.
marg.| {e} Beseleel filium] De genere huius fuit David. Unde 2Rg. 21.d. dicitur : David filius saltus polymitarius.
marg.| {f} Spiritus Dei] per quem mechanica fiunt, multo magis illum, per quem facienda sunt spiritualia.
marg.| {g} Sapientia] quoad Deum.
marg.| {i} Scientia] quoad proximum.
marg.| {h} Intelligentia] quoad utrumque replevit eum Dominus.
marg.| {k} Quia signum est] Argumentum, quod preceptum de Sabbato est ceremoniale.
marg.| {l} Sanctum] id est sanctificans.
marg.| {m} Opus] servile scilicet. Ieremie 17.c. Nolite pondera portare in die Sabbati.
marg.| {n} Sabbatum est] Isaie ultim. g. Erit Sabbatum ex Sabbato.
marg.| {o} Duas tabulas testimonii lapideas] Due tabule sunt capax intelligentia, et tenax memoria. Ieremie 31.f.a Dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam. Proverbiorum 3.a. Circumda {1. 97vb} eas gutturi tuo. 2Cor. 3.a. Epistola nostra vos, etc.
a Ier. 31, 33.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ex. Capitulum 31), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 20/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=04&chapitre=04_31)

Notes :