Hugo de Sancto Caro

Capitulum 13

Numérotation du verset Ex. 13,1 

Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset Ex. 13,2 

sanctifica
mihi omne primogenitum
quod aperit vulvam
in filiis Israel
tam de hominibus
quam de iumentis
mea sunt enim omnia
Numérotation du verset Ex. 13,3 

et ait Moyses ad populum: Mementote
diei huius
in qua egressi
estis de Egypto
et de domo
servitutis
quoniam in manu
forti
eduxit vos
Dominus
de loco isto
ut non comedatis fermentatum
panem.
Numérotation du verset Ex. 13,4 

Hodie egredimini
mense novarum frugum
Numérotation du verset Ex. 13,5 

cumque introduxerit te1 Dominus in terram Chananei
1 introduxerit te] inv. Weber
et Ethei et Amorrei et Evei et Iebusei quam iuravit
patribus tuis
ut daret tibi terram fluentem
lacte
et melle
celebrabitis2
2 celebrabitis] celebrabis Weber
hunc morem
sacrorum mense isto
Numérotation du verset Ex. 13,6 

septem diebus
vesceris azymis
et in die septima3
3 septima Rusch ] septimo Weber
erit sollemnitas Domini
Numérotation du verset Ex. 13,7 

azyma comedetis septem diebus non apparebit apud te
aliquid fermentatum
nec in cunctis finibus
tuis
Numérotation du verset Ex. 13,8 

narrabisque filio tuo
in die illo dicens hoc
est quod fecit mihi Dominus4 quando egressus sum de Egypto
4 mihi Dominus] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 13,9 

et erit quasi signum
in manu
tua et quasi monimentum5 ante oculos tuos
5 monimentum] monumentum Weber
et ut lex Domini
semper sit6 in ore tuo
6 sit] om. Weber
in manu enim forti eduxit te Dominus de Egypto
Numérotation du verset Ex. 13,10 

custodies
huiuscemodi cultum
statuto tempore
a diebus in dies
Numérotation du verset Ex. 13,11 

cumque introduxerit te Dominus7 in terram Chananei
7 Dominus] om. Weber
sicut iuravit tibi et patribus tuis
et dederit
eam tibi
Numérotation du verset Ex. 13,12 

separabis
omne quod aperit vulvam Domino et quod primitivum est in pecoribus tuis quicquid habueris masculini sexus
consecrabis Domino
Numérotation du verset Ex. 13,13 

primogenitum asini
mutabis ove
quod si8 redemeris interficies
8 si] + non Weber
omne autem primogenitum hominis de filiis tuis pretio redimes
Numérotation du verset Ex. 13,14 

cumque interrogaverit te filius tuus
cras
dicens quid est hoc respondebis ei in manu forti eduxit nos Dominus de terra Egypti9 de domo servitutis
9 terra Egypti] Egypto Weber
Numérotation du verset Ex. 13,15 

nam cum induratus esset pharao
et nollet nos dimittere occidit Dominus omne primogenitum in terra Egypti a primogenito
hominis
usque ad primogenitum iumentorum
idcirco immolo
Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus
et omnia primogenita filiorum meorum
redimo
Numérotation du verset Ex. 13,16 

erit igitur
quasi signum
in manu
tua et quasi appensum quid ob recordationem
ante10 oculos tuos
10 ante] inter Weber
eo quod in manu forti eduxit vos11 Dominus de Egypto
11 eduxit vos] eduxerit nos Weber
Numérotation du verset Ex. 13,17 

igitur cum emisisset pharao populum, non eos
duxit Deus12
12 Deus] Dominus Weber
per viam terre Philistiim que vicina est reputans ne forte peniteret eum,
si vidisset adversum se bella
consurgere, et reverteretur in Egyptum.
Numérotation du verset Ex. 13,18 

Sed circumduxit
per viam deserti que est iuxta mare Rubrum
et armati
ascenderunt
filii Israel de terra Egypti.
Numérotation du verset Ex. 13,19 

tulit quoque Moyses ossa Ioseph
secum eo quod adiurasset filios Israel dicens: Visitabit vos Deus efferte ossa mea hinc vobiscum.
Numérotation du verset Ex. 13,20 

profectique de Socoth castrametati sunt in Ethan,
in extremis finibus solitudinis.
Numérotation du verset Ex. 13,21 

Dominus autem precedebat
eos ad ostendendam viam
per diem
in columna nubis
et per noctem
in columna ignis
ut dux esset itineris utroque tempore.
Numérotation du verset Ex. 13,22 

numquam defuit
columna nubis
per diem nec columna ignis
per noctem coram populo

Capitulum 13

Numérotation du verset Ex. 13,1 
marg.| Locutusque est Dominus ad Moysen] etc.
marg.| {h} Sanctifica mihi] Dicitur, quod Deus masculos solos sibi voluit sanctificari, quia solos masculos Egyptiorum percusserat : Quod satis probabile est, etsi non sit expressum in textu. Ex nota quod primogenita filiorum Levi offerebantur, et serviebant iugiter Domino sine redemptione, sed filii primogeniti aliarum Tribuum offerebantur, et redimebantur quinque siclis, ut legitur Lv. 27.d. Nm. 3.g. et 18.c. Sed nota quod dictum est, quod primogeniti Levitarum iugiter serviebant Domino, intelligendum est ex parte patris : nam Dominus fuit de Tribu Levi, sed ex parte matris, et ideo redemptus quinque siclis. Primogenita pecorum {1. 83vb} apta ad immolandum oblata, erant sacerdotis : Primogenita vero immundorum non oblata, quedam redimebantur, et primogenitum asini mutabatur ove, que pro eo offerebatur, et erat sacerdotis. Alia nec oblata, nec redempta occidebantur, ut primogenitum canis. Preter predictam causam est alia, quare primogenita Hebreorum offerebantur, quia ab Angelo percussore liberaverat Dominus, et ideo sua erant. Vel quia iustum est, quod primis fructibus honorandus est creator omnium primus.
marg.| {i} Diei huius, in qua] Deuteronom. 6.b. Erit hoc quasi signum in manu tua, et quasi appensum quid ante oculos tuos, etc.
marg.| {k} In manu tua] Tria notabilia iubet hic Dominus, ut sit lex in ore, signum in manu, monimentum ante oculos. Lex in ore, predicatio, scilicet que ligat predicatorem ad faciendum. Prv. 6.a. Illaqueatus es verbo oris tui, etc. Signum in manu, exemplum in opere. Is. 44.a. Iste dicit, Domini ego sum, et ille, invocabit me in nomine Iacob, etc. Monimentum ante oculos, ut quod bene cogitat, foris ante oculos in actu prodeat, et sic melius memorie commendetur. Pharisei hec ad litteram servabant : Unde in cartis hoc scribebant, et Decalogum similiter. Quomodo hoc faciebant, habetur in Historiis a super hunc locum, et etiam in ipsis Historiis b Rubrica de sanctificatione primogenitorum.
a ¶Fons : Petrus Comestor , Historia scolastica, ed. Emmanuele Navarro, 1699 ; PL 198 (1855), 1053-1644.
b ¶Fons : Petrus Comestor , Historia scolastica, ed. Emmanuele Navarro, 1699 ; PL 198 (1855), 1053-1644.
marg.| {l} Et dederit eam tibi] Gratis dicit GLOSSA non ergo meritis. Solutio. Gratis dabatur, et meritis, quia gratia non excludit meritum, sed et meritum est totum ex gratia primum. Unde solet dici : « Quicquid habes meriti, preventrix gratia donat. Nil Deus in nobis preter sua dona coronat ».
marg.| Vel gratis dedit, quoad illos, quibus dedit, id est sine meritis eorum, et tamen meritis patrum.
marg.| {m} Filiis tuis] exceptis primogenitis Levitarum.
marg.| {n} Per viam terre Philistiim] Duplex est via veniendi ad terram promissionis. Hic ostenditur una per terram Philistiim, altera per desertum. Prima bellicosa est, plena hostibus. Secunda inops, et plena amaritudinibus. Prima est conversatio {1. 84ra} secularis. Philistiim enim interpretatur ruina : Et in seculo multiplex ruina. Secunda conversatio claustralis. Claustrum enim dicitur desertum, quia a multis deseritur. Tamen Moyses, cui Dominus loquebatur facie ad faciem, per desertum tamquam viam securiorem duxit populum suum ad terram promissionis.
marg.| a Bella consurgere] quia Philistiim habebant exosos Hebreos propter molestiam, et odium patrum, id est Abraham, Isaac, et Iacob, qui multum vexaverunt eos.
marg.| {b} Sed circumduxit per viam deserti] Sed cum non habet homo, quid facere possit, tunc debet se committere totaliter Deo. Unde 2Par. 20.c. dicit Iosaphat : Cum ignoremus, quid agere debeamus, hoc solum residui habemus, ut oculos nostros dirigamus ad te.
marg.| {c} Iuxta mare rubrum] Nota quod aqua huius maris non est rubra ex se, sed omnis terra circumstans rubra est, ex qua vitiatur gurges : Unde minium acutissimum excerpitur. Quicquid est in hoc mari, in hunc colorem cadit : Etiam pisces, et gemme inveniuntur in littore rubre, que humo involute, et inter arenas contrite, terre colorem habent simul, et maris, id est lucide, et rubee. Hoc mare dividitur in duos sinus. Unus qui ab Oriente, et Persicus appellatur, quia Perse oram eius inhabitant. Alter Arabicus. Tamen ubi nos habemus rubrum, Hebrei habent cannosum, quia canne in littore eius abundant. Per hanc viam duxit populum Moyses : Tum propter mandatum Domini precipientis, ut populus duceretur ad montem Sinai ad immolandum sibi : Tum quia si Egyptii vellent eos persequi, gravem molestiam itineris sustinerent.
marg.| {d} Armati] id est supellectile multa muniti. Hec expositio accipitur a translatione Aquile, qui, ut dicit HIERONYMUS, in hoc loco magis proprie dicitur transtulisse. Infra etiam dicitur, quod inermes ascenderunt. {1. 84rb} Unde ubi nos habemus, armati ascenderunt, alia translatio habet inermes quinta generatione : Moyses enim quintus fuit a Iacob per Tribum sacerdotalem. Iacob enim genuit Levi, qui Caath, qui Amram, qui Moysen. Vel si computes per Tribum regalem, tunc a Phares filio Iude usque ad Salmon, qui fuit dux in Tribu Iude, fuerunt quinque generationes, non computato Phares. Phares enim genuit Esron, qui Aram, qui Aminadab, qui Nason, qui Salmon.
marg.| {e} Efferte ossa] Que dicuntur prophetasse forte de difficultate itineris. Unde Eccl. 49.d. Sic Ioseph, qui natus est homo, etc. Tamen Hebrei dicunt, quod ovis ex improviso astitit iuxta eos, que locuta est ad eos, ob quam rem duxerunt eam per desertum. Unde Ps. 79. Qui deducis velut ovem Ioseph.
marg.| {f} In extremis finibus] Secunda mansio, que erat civitas tunc deserta in capite solitudinis, que vocatur a Ioseph lucus, ubi postea dicit Babyloniam factam a Cambyse filio Cyri, qui in Esdra vocatur Artaxerces, in Iudith Nabuchodonosor, dum vastaret Egyptum, fecit eam.
marg.| {g} Utroque tempore] In columna nubis contra fervorem solis per diem : In columna ignis contra tenebras noctis, et ut sibi a serpentibus providerent.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ex. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=04&chapitre=04_13)

Notes :