Hugo de Sancto Caro

Capitulum 14

Numérotation du verset Ex. 14,1 

1 Locutusque2 est3 Dominus ad Moysen dicens:
1 Hic incipit cap. .XIV. Cas264 |
2 Locutusque Cas264 ] locutus Weber |
3 est Cas264 ] + autem Weber |
Numérotation du verset Ex. 14,2 

Loquere filiis Israel reversi castrametentur e regione Phiahiroth4
4 Phiahiroth] Phiairoht cacogr. Rusch
que est inter Magdalum5
5 Magdalum] Magdolum Weber
et mare contra Beelsephon
in conspectu eius castra ponetis super mare
Numérotation du verset Ex. 14,3 

dicturusque est pharao super filios6 Israel coartati sunt in terra
6 filios] filiis Weber
conclusit eos desertum
Numérotation du verset Ex. 14,4 

et indurabo
cor eius, ac persequetur vos et glorificabor
in pharaone7
7 Pharaone] Pharao Weber
et in omni exercitu eius scientque Egyptii quia ego sum Dominus. Feceruntque ita.
Numérotation du verset Ex. 14,5 

Et nuntiatum est regi Egyptiorum quod fugisset populus immutatumque est cor pharaonis et servorum eius super populum8 et dixerunt: Quid voluimus facere ut dimitteremus Israel ne serviret nobis?
8 populum] populo Weber
Numérotation du verset Ex. 14,6 

iunxit ergo currum
et omnem populum suum assumpsit secum
Numérotation du verset Ex. 14,7 

tulitque
trecentos9
9 trecentos] sexcentos Weber
currus electos
et10 quicquid in Egypto curruum fuit et duces
10 et] om. Weber
totius exercitus
Numérotation du verset Ex. 14,8 

induravitque Dominus cor pharaonis regis Egypti et persecutus est
filios Israel
at illi egressi erant
in manu excelsa
Numérotation du verset Ex. 14,9 

cumque persequerentur Egyptii vestigia precedentium repererunt eos in castris
super mare
omnis equitatus et currus pharaonis et universus exercitus erant in Phiahiroth11 contra Beelsephon
11 Phia(h)iroth Rusch Ed1530 Edmaior. ] Ahiroth Weber
Numérotation du verset Ex. 14,10 

cumque appropinquasset pharao
levantes filii Israel oculos viderunt Egyptios post se et timuerunt valde clamaveruntque ad Dominum
Numérotation du verset Ex. 14,11 

et dixerunt ad Moysen forsitan non erant sepulcra in Egypto ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine
quid hoc facere voluisti ut educeres nos ex Egypto
Numérotation du verset Ex. 14,12 

nonne est iste12 sermo quem loquebamur ad te in Egypto dicentes: recede a nobis ut serviamus Egyptiis? multo enim melius est servire Egyptiis13 quam mori in solitudine.
12 est iste] inv. Weber |
13 Egyptiis] eis Weber |
Numérotation du verset Ex. 14,13 

et ait Moyses
ad populum: nolite timere
state
et videte
magnalia Domini que facturus est hodie
Egyptios
enim quos nunc videtis nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum
Numérotation du verset Ex. 14,14 

Dominus
pugnabit pro vobis,
et vos tacebitis.
Numérotation du verset Ex. 14,15 

dixitque Dominus ad Moysen:
Quid clamas ad me? Loquere filiis Israel ut proficiscantur.
Numérotation du verset Ex. 14,16 

Tu autem eleva virgam tuam,
et extende manum super mare,
et divide illud
ut gradiantur filii Israel in medio mari per siccum.
Numérotation du verset Ex. 14,17 

ego autem indurabo
cor Egyptiorum
ut persequantur vos et glorificabor
in pharaone
et in omni exercitu eius in curribus
et in equitibus
Illius.
Numérotation du verset Ex. 14,18 

et scient
Egyptii
quia ego sum Dominus
cum glorificatus fuero in pharaone et in curribus atque in equitibus eius.
Numérotation du verset Ex. 14,19 

tollensque se angelus
Domini14 qui precedebat
14 Domini] Dei Weber
castra Israel,
abiit
post eos, et cum eo pariter columna nubis
priora dimittens post tergum
Numérotation du verset Ex. 14,20 

stetit inter castra Egyptiorum
et castra Israel, et erat nubes tenebrosa
et illuminans
noctem
ita15 ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent
15 ita] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 14,21 

cumque extendisset
Moyses
manum
super mare abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente
tota nocte
et vertit in siccum divisaque est aqua
Numérotation du verset Ex. 14,22 

et ingressi sunt filii Israel per medium maris sicci erat enim aqua quasi murus
a dextera eorum et leva
Numérotation du verset Ex. 14,23 

persequentesque Egyptii
ingressi sunt post eos et16
16 et] om. Weber
omnis equitatus pharaonis
currus eius
et equites
per medium maris
Numérotation du verset Ex. 14,24 

iamque advenerat
vigilia matutina
et ecce respiciens Dominus
super castra Egyptiorum
per columnam
ignis
et nubis
interfecit exercitum eorum
Numérotation du verset Ex. 14,25 

et subvertit rotas curruum
ferebanturque
in profundum
dixerunt
quoque17
17 quoque] ergo Weber
Egyptii
fugiamus
Israelem
Dominus
enim pugnat pro eis
contra nos.
Numérotation du verset Ex. 14,26 

et ait Dominus ad Moysen: extende manum18 super mare ut revertantur aque ad Egyptios super currus et equites eorum.
18 manum] + tuam Weber
Numérotation du verset Ex. 14,27 

cumque extendisset Moyses manum contra mare reversum est primo diluculo ad priorem locum fugientibusque Egyptiis occurrerunt aque et involvit eos Dominus in mediis fluctibus.
Numérotation du verset Ex. 14,28 

reverseque sunt aque et operuerunt currus et equites cuncti exercitus pharaonis qui sequentes ingressi fuerant mare
nec19 unus quidem superfuit ex eis.
19 nec] ne Weber
Numérotation du verset Ex. 14,29 

filii autem Israel perrexerunt per medium sicci maris et aque eis erant quasi pro muro
a dexteris
et a sinistris
Numérotation du verset Ex. 14,30 

liberavitque Dominus in die illo
Israel
de manu
Egyptiorum.
Numérotation du verset Ex. 14,31 

et viderunt Egyptios
mortuos
super litus maris, et manum
magnam quam exercuerat Dominus contra eos. Timuitque populus
Dominum
et crediderunt Domino et Moysi servo eius.

Capitulum 14

Numérotation du verset Ex. 14,1 
marg.| Locutus est autem Dominus] etc.
marg.| {h} Et timuerunt] Nec fuit mirum, quia fugere non poterant, nec ibi morari propter ciborum inopiam : Vel si possent morari, pugnare non poterant, quia inermes erant.
marg.| {i} Forsitan non erant sepulchra] quasi dicat Tu eduxisti nos, ut interfecti sepeliamur in deserto, quasi dicant non erant sepulchra in Egypto.
marg.| {k} Quid clamas ad me] AUGUSTINUS : Quid prodest strepitus oris, ubi mutus est clamor cordis ?
marg.| {l} Divisaque est aqua] In duodecim divisiones, ut dicit Origenes , ut quelibet Tribus per turmas {1. 84va} suas incederet. Et advocans Moyses singulas Tribus secundum ordinem nativitatis sue, hortabatur eos, ut se preeuntem sequerentur. Cumque timuissent intrare Ruben, Simeon, et Levi, Iudas primus ingressus est iter post eum, unde et ibi meruit regnum. Sed quare non meruit Moyses, qui prior omnibus intravit ? Forte, quia Moyses Tribum non fecit.
marg.| a Quasi murus] Quod videntes Egyptii vesanos esse iudicabant, sed cum vidissent illesos abire, ingressi sunt post eos.
marg.| {b} Ecce respiciens Dominus] <GLOSSA> INTERLINEARIS Respicere dicitur Deus, cum aliquid novum, et insigne facit.
marg.| {c} Per columnam ignis] id est intolerabiles imbres, et graves tonitruos, et coruscantes lampades iniecit in eos. Unde exterriti dixerunt.
marg.| {d} Fugiamus Israelem] IOSEPHUS dicit quod ad contrapositam ripam pervenerunt filii Israel. Hebrei vero tradunt, quod cum venissent ad extremum montis porrecti in mare, per longam viam maris eos obliquasse, et circumeundo montem ad idem littus unde venerant, rediisse : Quod probant sic : Natura maris est, ut quod perit in eo, ad proximum littus proiiciat. Cum ergo mane iacerent mortui Egyptii in littore, patet, quod ad littus venerunt. Non enim in spatio noctis fere equinoctialis, nec hi, nec illi transcurrissent ad medium maris, quia ibi spatiosum est.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ex. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=04&chapitre=04_14)

Notes :