Hugo de Sancto Caro

Capitulum 27

Numérotation du verset Ex. 27,1 

Facies et altare
de lignis Sethim,
quod habebit quinque cubitos in longitudine, et totidem in latitudine,
id est quadrum,
et tres cubitos in altitudine.
Numérotation du verset Ex. 27,2 

cornua autem
per quatuor angulos
ex ipso erunt,
et operies illud aere.
Numérotation du verset Ex. 27,3 

faciesque in usus eius lebetas ad suscipiendos cineres,
et forcipes
atque fuscinulas,
et ignium receptacula:
omnia vasa
ex aere fabricabis.
Numérotation du verset Ex. 27,4 

craticulamque in modum retis eneam
per cuius
quatuor angulos erunt quatuor annuli enei
Numérotation du verset Ex. 27,5 

quos pones subter arulam altaris
eritque craticula usque ad altaris medium.
Numérotation du verset Ex. 27,6 

facies et vectes altaris de lignis Sethim
duos quos operies laminis eneis
Numérotation du verset Ex. 27,7 

et induces per circulos
eruntque ex utroque latere altaris ad portandum
Numérotation du verset Ex. 27,8 

non solidum sed inane
et concavum1
1 concavum] cavum Weber
intrinsecus facies illud sicut tibi
in monte
monstratum est.
Numérotation du verset Ex. 27,9 

Facies et atrium
tabernaculi in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta
centum cubitos unum latus tenebit in longitudine.
Numérotation du verset Ex. 27,10 

et columnas viginti cum basibus totidem eneis,
que capita cum celaturis suis habebunt argentea.
Numérotation du verset Ex. 27,11 

similiter in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum columne viginti,
et bases enee eiusdem numeri, et capita earum
cum celaturis suis argentea
Numérotation du verset Ex. 27,12 

in latitudine vero atrii quod respicit ad occidentem
erunt tentoria per quinquaginta cubitos
et columne decem basesque totidem
Numérotation du verset Ex. 27,13 

in ea quoque atrii latitudine
que respicit ad orientem
quinquaginta cubiti erunt
Numérotation du verset Ex. 27,14 

e2
2 e] in Weber
quibus quindecim cubitorum tentoria lateri unos3 deputabuntur
3 unos] uno Weber
columneque
tres
et bases
totidem
Numérotation du verset Ex. 27,15 

in4 latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim,
4 in] et praem. Weber
columne5 tres, et bases totidem.
5 columne] columnas Weber
Numérotation du verset Ex. 27,16 

in introitu vero atrii
fiet tentorium cubitorum viginti
ex hyacintho,
et purpura,
coccoque bis tincto,
et bysso retorta,
opere plumarii
et6 columnas habebit quatuor,
6 et] om. Rusch
cum basibus totidem.
Numérotation du verset Ex. 27,17 

omnes columne
atrii
per circuitum vestite erunt argenteis7 laminis,
7 argenteis] argenti Weber
capitibus argenteis,
et basibus eneis.
Numérotation du verset Ex. 27,18 

in longitudine occupabit atrium
cubitos centum in latitudine quinquaginta
altitudo quinque cubitorum erit
fietque de bysso retorta
et habebit bases eneas.
Numérotation du verset Ex. 27,19 

cuncta vasa
tabernaculi
omnes in8 usus et cerimonias,
8 omnes in] inv. Weber
tam paxillos eius quam atrii, ex aere facietis9.
9 facietis] facies Weber
Numérotation du verset Ex. 27,20 

precipe filiis Israel
ut afferant tibi oleum
de arboribus olivarum
purissimum,
piloque contusum
ut ardeat
lucerna
semper
Numérotation du verset Ex. 27,21 

in tabernaculo testimonii,
extra velum
quod appensum10
10 appensum] oppansum Weber
est testimonio et collocabunt eam Aaron
et filii eius et11 usque mane luceat coram Domino.
11 et] ut Weber
Perpetuus erit cultus per successiones
eorum
a filiis Israel.

Capitulum 27

Numérotation du verset Ex. 27,1 
marg.| {q} Facies et altare de lignis sethim] Quod dicitur altare holocaustorum vel holocausti, sive holocaustomatum. {1. 94va} Posset etiam dici ‘sacrificiorum’, sed a digniori nomen accepit. Quatuor sunt opiniones de huiusmodi altaris dispositione.
marg.| Prima est Hieronymi et probabilior. Erat autem hoc altare concavum instar arce sine operculo. Parietes lignei, sed operti ere intus et exterius, quadrangulam habens fenestram in latere Orientali, per quam imponebatur ignis. In quatuor angulis erant extra quatuor cornua recurva, in quibus quatuor catene annulis inserebantur, de quibus dependens craticula erea in modum retis facta, usque ad medium altaris intus descendebat, super quam hostia cremanda Domino ponebatur, quam consumebat ignis per foramina craticule ascendens de arula, que erat quasi fundus arce. Circa angulos inferiores erant quatuor annuli erei, in quibus vectes imponebantur de lignis sethim, operti ere ad portandum altare. Hec est opinio Hieronymi.
marg.| Secunda opinio est CASSIODORI, que convenit, cum priori tantum in nominibus arule, et craticule, sed differt in re, et ordine. Appellat enim CASSIODORUS craticulam quoddam vas concavum, cui insidebat altare, ascendens usque ad medietatem altaris. In cuius quatuor angulis sursum pendebant quatuor annuli, per quos vectibus immissis altare ei insidens portabatur. Arulam autem appellat illud, quod HIERONYMUS appellat craticulam, et ibidem ponit ubi HIERONYMUS, scilicet in medio altaris, intus quatuor catenis pendentem. Super hanc secundum CASSIODORUM ponebatur strues lignorum, et super ligna hostia posita cremabatur.
marg.| Tertia opinio est Iosephi. Et convenit opinio tertia Iosephi cum prima in craticula, sed differt in arula. Dicit enim IOSEPHUS, ibi nullam fuisse arulam, nec fundum etiam, sed super craticulam fiebat ignis, ut dicit secunda opinio, et super ligna ibi posita cremabatur hostia. Et ita opinio Iosephi convenit cum Hieronymo in craticula, et cum Cassiodoro in locatione ignis, et hostie, differt autem ab utroque in arula.
marg.| Quarta opinio dicit idem, quod secunda de craticula, sed dicit nullam arulam fuisse ibi, sicut tertia opinio dicit, verumtamen parietes Altaris intus repleti terra, secundum quod Dominus dixit supra 20.d. Altare de terra facies mihi. In cuius area superiori fiebat ignis, ubi hostia posita super struem cremabatur. Erat autem hoc altare positum sub divo ante introitum tabernaculi, non directe, sed aliquantulum ad meridiem descendens, ita ut immolantes stantes ex parte aquilonis versi ad austrum usque in Sancta sanctorum, quando vellent, possent inspicere.
marg.| {n} Quinque cubitos in longitudine] GLOSSA. Quomodo {1. 94vb} ergo ministrabatur altari, cum alibi supra, scilicet 20.d. gradus habere prohibetur, ne pudenda revelentur. Sed illud dictum est de altari, quod de terra, vel lapidibus constituitur, ubi gradus ipsi coedificati ad corpus altaris pertinent. Hec est GLOSSA. Sed hec solutio videtur nulla, quia si hec fuit causa prohibitionis graduum, ne scilicet turpitudo revelaretur, eodem modo per lignum suppositum ad horam posset turpitudo revelari. Ideo posset dici, quod Dominus supra locutus est de altari, in quo sacrificabatur, antequam esse feminalium usus. In hoc autem altari sacrificabant, quando iam erat usus feminalium.
marg.| {b} Ex ipso erunt] non inserta, sed ex ipso procedentia.
marg.| {c} Lebetes ad suscipiendos cineres] Batilla dicit <GLOSSA> INTERLINEARIS quasi vacilla a vehendo. Vel proprie batilla dicitur a bato, quod est genus vasis. Unde versus : « Dic pro vase batum, proprio pronomine batum ».
marg.| {d} Fuscinulas] id est creagras, que Gallice dicuntur Crochet, quibus carnes extrahuntur de Lebete. Dicitur autem creagra a creas, quod est caro. Unde artocrea, panis factus de carne et pasta id est roissole a.
a Rissoles.
marg.| {e} Subter arulam] Ergo arula est super annulos, quod est contra predicta. Dictum est enim, quod in annulis pendebat craticula, sub qua erat arula. Solutio. Quidam exponunt subter, id est super. Alii sic construunt. Quos pones subter arulam, id est subter quos pones arulam, et ad idem redit.
marg.| {f} Usque ad] etc. hoc est verum secundum omnem opinionem.
marg.| {g} Et columnas viginti] etc. intercapedinem quamlibet quinque cubitorum. Vel improprie viginti columnas, quia angulares in utroque latere intercapedinem faciunt. Columne viginti, id est intercapedines, et columne decem, id est intercapedines, et etiam columne decem, quia angulares in utroque latere intercapedinem faciunt.
marg.| {h} Tam paxillos eius] Qui erant unius cubiti, et in singulis columnis erant duo paxilli, hinc unus, et inde alius in terra defixi, quibus innixi erant funes pertingentes ex transverso per capita columnarum, ut atrium immobile custodirent, tamen tempore pluvie extendebantur funes, et elevabatur cortina, ut sub ea quasi sub tecto populus posset latere, sicut fit in papilionibus.
marg.| {i} De arboribus olivarum] Oleum enim olivarum clarius lucet quam oleum nuceum, et quam myrtinum, id est de semine myrti factum, et quam raphaninum, id est {1. 95ra} de granis raphani factum, et quam lineum, id est de semine lini factum.
marg.| {a} Piloque] Pila est vas illud, in quo pultes teruntur. Unde Proverbiorum 27.d. Si contuderis stultum in pila, quasi ptisanas feriente desuper pilo non aufertur ab eo stultitia eius.
marg.| {b} Oppansum est testimonio] id est in tabernaculo.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ex. Capitulum 27), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=04&chapitre=04_27)

Notes :