Hugo de Sancto Caro

Capitulum 8

Numérotation du verset Ex. 8,1 

Dixitque Dominus ad Moysen ingredere ad pharaonem1 et dices ad eum hec dicit Dominus dimitte populum meum ut sacrificet mihi
1 Pharaonem] Pharao Weber
Numérotation du verset Ex. 8,2 

sin autem nolueris dimittere ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis
Numérotation du verset Ex. 8,3 

et ebulliet fluvius ranas que ascendent et ingredientur domum tuam et cubiculum lectuli tui et super stratum tuum et in domos servorum tuorum et in populum tuum et in furnos tuos et in reliquias ciborum tuorum
Numérotation du verset Ex. 8,4 

et ad te et ad populum tuum et ad omnes servos tuos intrabunt rane
Numérotation du verset Ex. 8,5 

dixitque Dominus ad Moysen dic Aaron extende manum tuam super fluvios et super rivos ac paludes et educ ranas super terram Egypti
Numérotation du verset Ex. 8,6 

et2 extendit Aaron manum super aquas Egypti et ascenderunt rane
2 et] om. Weber
operueruntque terram Egypti
Numérotation du verset Ex. 8,7 

Fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter eduxeruntque ranas super terram Egypti .
Numérotation du verset Ex. 8,8 

Vocavit autem pharao Moysen et Aaron,
et dixit eis3: orate Dominum ut auferat ranas a me et a populo meo et dimittam populum ut sacrificet Domino.
3 eis] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 8,9 

Dixitque Moyses ad pharaonem4 constitue mihi quando deprecer pro te et pro servis tuis et pro populo tuo
4 ad Pharaonem] Pharaoni Weber
ut abigantur rane a te et a domo tua et tantum in flumine
remaneant
Numérotation du verset Ex. 8,10 

qui respondit cras at ille iuxta verbum tuum inquit5 faciam6 ut scias quia7 non est sicut Dominus Deus noster
5tuum inquit] inv. Weber |
6 faciam] om. Weber |
7 quia] quoniam Weber |
Numérotation du verset Ex. 8,11 

et recedent rane a te et a domo tua et a servis tuis et a populo tuo tantum in flumine remanebunt
Numérotation du verset Ex. 8,12 

egressique sunt Moyses et Aaron a pharaone et clamavit Moyses ad Dominum pro sponsione ranarum quam condixerat
pharaoni
Numérotation du verset Ex. 8,13 

fecitque Dominus iuxta verbum Moysi et mortue sunt rane
de domibus et de villis et de agris
Numérotation du verset Ex. 8,14 

congregaverunt8 eas in immensos aggeres et computruit terra
8 congregaverunt] congregaveruntque Weber
Numérotation du verset Ex. 8,15 

videns autem pharao quod data esset requies ingravavit cor suum et non audivit eos sicut preceperat Dominus
Numérotation du verset Ex. 8,16 

dixitque Dominus ad Moysen loquere ad Aaron extende virgam tuam
et percute pulverem terre et sint scinifes
in universa terra Egypti
Numérotation du verset Ex. 8,17 

feceruntque ita et extendit Aaron manum9 virgam tenens percussitque pulverem terre et facti sunt scinifes in hominibus et in iumentis omnis pulvis terre versus est in scinifes per totam terram Egypti
9 manum] manu Weber
Numérotation du verset Ex. 8,18 

feceruntque similiter
malefici incantationibus suis ut educerent scinifes et non potuerunt erantque scinifes tam in hominibus quam in iumentis
Numérotation du verset Ex. 8,19 

et dixerunt malefici ad pharaonem10 digitus Dei
10 Pharaonem] Pharao Weber
est hic11 induratumque
11 hic] om. Weber
est cor pharaonis et non audivit eos sicut preceperat Dominus
Numérotation du verset Ex. 8,20 

dixit quoque Dominus ad Moysen: consurge diluculo et sta coram pharaone
egreditur enim ad aquas
et dices ad eum hec dicit Dominus dimitte populum meum ut sacrificet mihi
Numérotation du verset Ex. 8,21 

quod si nolueris eum dimittere12 ecce ego immittam in te et in servos tuos et in populum tuum et in domos tuas omne genus muscarum et implebuntur domus Egyptiorum muscis diversi generis et13 universa terra in qua fuerint
12 nolueris eum dimittere] non dimiseris eum Weber |
13 et] + in Weber |
Numérotation du verset Ex. 8,22 

faciamque mirabilem in die illa terram Gessen
in qua populus meus est ut non sint ibi musce et scias quoniam ego Dominus in medio terre
Numérotation du verset Ex. 8,23 

ponamque divisionem inter populum meum et populum tuum cras erit signum istud
Numérotation du verset Ex. 8,24 

fecitque Dominus ita et venit musca gravissima
in domos pharaonis et servorum eius et in omnem terram Egypti
corruptaque est terra
ab huiuscemodi muscis
Numérotation du verset Ex. 8,25 

vocavitque14 pharao Moysen et Aaron et ait eis ite sacrificate Deo vestro in terra hac15
14 vocavitque] vocavit Weber |
15 hac] om. Weber |
Numérotation du verset Ex. 8,26 

et ait Moyses non potest ita fieri abominationes enim Egyptiorum immolabimus Domino Deo nostro
quod si mactaverimus ea que colunt Egyptii coram eis lapidibus nos obruent
Numérotation du verset Ex. 8,27 

via trium dierum pergemus in solitudinem16 et sacrificabimus Domino Deo nostro sicut preceperit nobis
16 solitudinem] solitudine Weber
Numérotation du verset Ex. 8,28 

dixitque pharao: Ego dimittam vos ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto verumtamen longius ne abeatis rogate pro me
Numérotation du verset Ex. 8,29 

et ait Moyses egressus a te orabo Dominum et recedet musca a pharaone et a servis et a populo eius cras verumtamen noli ultra fallere ut non dimittas populum sacrificare Domino
Numérotation du verset Ex. 8,30 

egressusque Moyses a pharaone17 oravit Dominum
17 Pharaone] Pharao Weber
Numérotation du verset Ex. 8,31 

qui fecit iuxta verbum illius et abstulit muscas a pharaone18 et a servis et a populo eius non superfuit ne una quidem
18 Pharaone] Pharao Weber
Numérotation du verset Ex. 8,32 

et ingravatum est cor pharaonis19 ut nec20 hac quidem vice dimitteret populum
19 Pharaonis] + ita Weber |
20 nec] ne Weber |

Capitulum 8

Numérotation du verset Ex. 8,1 
marg.| Dixit quoque Dominus ad Moysen] etc.
marg.| {e} Hec dicit Dominus : Dimitte populum] Consuetudo Domini est multiplicare remedia, ut si unum non prosit, aliud prodesse possit. Unde cum Pharao non fuit emollitus per primam plagam, tentat Dominus emollire per secundam, ut tandem multis appositis remediis, non sanatum iustius feriat, et condemnet. Unde Is. 1.b. Quo percutiam vos ultra addentes prevaricationes ?
marg.| {f} Ascenderunt rane] Que ut dicit Iosephus, orte, in brevi moriebantur, quibus putrescentibus fetor nimis anxius exhalabat ex aqua, quod nimium torquebat Egyptios.
marg.| {g} Per incantationes suas similiter] Ex quo patet, quod non est cito credendum signis. Unde Mt. 7.c. In die illa multi dicent : Domine, Domine, in nomine tuo prophetavimus, etc. Ut Mc. 9.f. dicunt discipuli ad Iesum : Domine, vidimus quemdam, etc.
marg.| {h} Vocavit autem Pharao Moysen] Is. 28.e. Sola vexatio {1.80rb} tantummodo dat intellectum auditui. Sunt autem duo genera hominum, quos flagella non emendant. Quidam pusillanimes, de quibus dicitur in Ps. 139. Cadent super eos carbones, in ignem deiicies, etc. Alii insensibiles, de quibus Ieremie 5.a. Percussisti eos, et non doluerunt.
marg.| {i} A me, et a populo meo] Non tantum de se, sed et de suis solicitus est rex Egypti. Unde videntur peiores eo esse prelati, qui tantum sua commoda querunt, et de suis subditis non curant. De quibus dicitur Iob. 39. capitulo Duratur ad filios suos quasi non sint sui. Et Za. 11.a. Pasce pecora occisionis, etc. David vero boni prelati officium exprimens, rogat in se converti gladium, et a populo removeri. 2Rg. 14. capitulo dicens : Vertatur manus tua, etc. Christus vero non solum dixit, sed etiam re fecit. Io. 10.b. Ego sum pastor bonus, etc.
marg.| {k} Et dimittam populum] Sic hodie multi in tribulatione promittunt Domino, quod postea non solvunt, cum tamen votum in tribulatione factum non minus obliget, iuxta illud. Ps. 65. Reddam tibi vota mea, que distinxerunt labia mea.
marg.| {l} Constitue mihi] etc. Hic commendatur benignitas, et fiducia Moysi. Benignitas, quia tam cito compatitur delinquenti. Fiducia, qua certum terminum promittit exauditionis. Unde de ipso dicitur. Sir. 45.a. In fide, et lenitate ipsius sanctum fecit illum.
marg.| {m} Qui respondit : Cras] Miser incontinenti non petit amoveri, ne credere Domino compellatur, quia urgebat necessitas.
marg.| {q} Quia non est] etc. scilicet ita potens, ita benignus, ita sapiens.
marg.| {o} Egressique sunt Moyses, et Aaron] Oraturi exeunt a Pharaone, quia commendabilem reddit orationem, sequestratio a malis. Unde David : Cum impiis non sedebo. Et sequitur, Et circumdabo altare tuum, Domine, Tob. 3. capitulo Sara in oratione sua commemorat se separatam a malis, dicens : Numquam cum ludentibus miscui me, etc.
marg.| {p} Ranarum] amovendarum.
marg.| {q} Ingravavit cor suum] Dicit AUGUSTINUS, quod non tantum propter maleficos, qui faciebant eadem signa, ingravatum est cor Pharaonis, sed propter patientiam Domini.
marg.| {1. 80va} a Sciniphes] Sunt adeo subtiles, ut cuiuslibet visum nisi acute cernentis effugiant, et corpus, cui insident, acerbissimo terebrent stimulo, ut quos volantes videre quis non valet, sentiat stimulantes.
marg.| {b} Digitus Dei est hic] Hic querit AUGUSTINUS quare in tertio signo defecerunt magi, non in primo, vel secundo : Et dicit hoc factum ad denotandum quod, etsi Philosophi habuerunt notitiam patris, et filii, non tamen Spiritus sancti, ut Plato dogmatizavit de τοῦ ἀγάθου καὶ νοῦ, id est de patre, et paterno intellectu. Credimus tamen, quod Philosophi nullius persone habuere notitiam sub personali distinctione, sed sicut dicitur Sap. 13.b. per magnitudinem creaturarum potentiam Dei, que patri attribuitur, per speciem, et ordinem, sapientiam, que filio attribuitur, per utilitatem, et conservationem, benignitatem, que Spiritui sancto. Et sub his communibus rationibus habuerunt notitiam, personarum omnium, sicut dicit GLOSSA super Rm. 2. Tamen, quia potissimum effectum bonitatis Dei ignoraverunt, scilicet incarnationem filii Dei, ideo dicuntur defecisse in tertio signo, id est non habuisse notitiam tertie persone.
marg.| {c} Musca gravissima] Septuaginta dicunt pro Musca cenomyia. Unde Ps. 104. dicit : Et venit cenomyia. Dicitur autem cenomyia a cinos, quod est canis, et musca, quasi musca canina, et significat curam seculi. Unde GREGORIUS Nihil laboriosius, quam de terrenis desideriis estuare, nihil quietius, quam in seculo nihil appetere : Ideo Israel custodiam Sabbati accipit in munere : Egyptus percutitur muscarum multitudine. De his muscis dicitur Eccl. 10.a. Musce morientes perdunt suavitatem unguenti.
marg.| {d} Abominationes] id est oves, quas Egyptii, abominabiliter contra naturalem rationem pro Deo colunt.
marg.| {e} Qui fecit iuxta verbum illius] Pro his duabus plagis dicit IOSEPHUS, quod innumera multitudine pediculorum Egyptus pullulavit, ex interioribus ebulliens, qui nec lavacris, nec medicamentorum unguentis exterminari potuerunt. Plagis enim multis, preter decem famosas, credibile est Egyptios esse percussos.
marg.| {f} Ingravatum est cor] Supra dicitur : Induratum est cor, hic dicitur ingravatum. Duo sunt vitia, que sepe in sacra Scriptura a Domino arguuntur, scilicet duritia cordis, et {1. 80vb} gravitas. Unde Is. 46.d. Audite me duro corde, etc. Duritia cordis affectionem pietatis, et compassionis in proximum perimit : gravitas intentionem inclinat ad terrena, et separat a Deo. Durum est cor sine affectione, sed grave sine spiritualium intentione. Christus ascendit in celum, ut sursum erigat intentionem : Ad terram gravatam misit Spiritum sanctum, ut accenderet affectionem induratam. Contra hec duo vitia utitur Dominus comminationibus, et promissionibus. Comminatio est quasi malleus, quo conteritur cordis duritia : Promissio, quasi ignis accendens, et levigans gravitatem. Ier. 23.f. Numquid non verba mea sunt quasi ignis, etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ex. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 20/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=04&chapitre=04_8)

Notes :