Hugo de Sancto Caro

Capitulum 25

Numérotation du verset Ex. 25,1 

Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset Ex. 25,2 

loquere filiis Israel ut tollant mihi primitias:
ab omni homine qui offert
ultroneus,
accipietis eas.
Numérotation du verset Ex. 25,3 

Hec sunt autem que accipere debetis:
aurum
et argentum
et aes,
Numérotation du verset Ex. 25,4 

hyacinthum,
et purpuram,
coccumque bis tinctum,
et byssum,
pilos caprarum,
Numérotation du verset Ex. 25,5 

et pelles arietum rubricatas,
pellesque1 hyacinthinas2
1 pellesque] pelles Weber |
2 hyacinthinas Rusch ] ianthinas Weber |
et ligna
Sethim
Numérotation du verset Ex. 25,6 

oleum
ad luminaria concinnanda,
aromata3 unguentum
3 aromata] + in Weber
et thymiama boni odoris
Numérotation du verset Ex. 25,7 

lapides
onychinos et gemmas ad ornandum
ephod
ac rationale.
Numérotation du verset Ex. 25,8 

Facientque mihi
sanctuarium,
et habitabo in medio
eorum:
Numérotation du verset Ex. 25,9 

iuxta omnem similitudinem
tabernaculi quod ostendam tibi
et omnium vasorum
in cultum eius sicque facietis illud
Numérotation du verset Ex. 25,10 

arcam
de lignis Sethim
compingite,
cuius longitudo
habebit4 duos
4 habebit] habeat Weber
et semissem5 cubitos
5 et semissem] semis Weber
latitudo,
cubitum, et dimidium
altitudo, cubitum similiter ac semissem.
Numérotation du verset Ex. 25,11 

Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris
faciesque supra coronam auream per circuitum.
Numérotation du verset Ex. 25,12 

et quatuor
circulos aureos
quos pones per quatuor arce angulos
duo circuli sint
in latere uno,
et duo
in altero.
Numérotation du verset Ex. 25,13 

Facies quoque vectes
de lignis Sethim,
et operies eos auro.
Numérotation du verset Ex. 25,14 

Inducesque
per circulos qui sunt
in arce
lateribus, ut portetur in eis
Numérotation du verset Ex. 25,15 

qui semper erunt in circulis nec umquam extrahentur ab eis.
Numérotation du verset Ex. 25,16 

Ponesque in arca6 testificationem quam dabo tibi.
6 arca] arcam Weber
Numérotation du verset Ex. 25,17 

Facies et propitiatorium
de auro purissimo7: duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius, et8 cubitum ac semissem latitudo.
7 purissimo] mundissimo Weber |
8 et] om. Weber |
Numérotation du verset Ex. 25,18 

Duos quoque cherubim aureos et productiles
facies ex utraque parte oraculi.
Numérotation du verset Ex. 25,19 

Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero.
Numérotation du verset Ex. 25,20 

Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes
alas,
et operientes
oraculum,
respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium
quo operienda est arca Domini9
9 Domini] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 25,21 

in qua pones testimonium quod dabo tibi.
Numérotation du verset Ex. 25,22 

Inde precipiam et loquar ad te super10 propitiatorio
10 super] supra Weber
scilicet ac de11 medio duorum cherubim
11 de] om. Weber
qui erunt super arcam testimonii,
cuncta que mandabo per te filiis Israel.
Numérotation du verset Ex. 25,23 

Facies et mensam
de lignis Sethim
habentem duos cubitos
longitudinis
et in latitudine cubitum,
et in altitudine
cubitum
ac semissem.
Numérotation du verset Ex. 25,24 

Et inaurabis eam auro purissimo,
faciesque illi labium aureum
per circuitum,
Numérotation du verset Ex. 25,25 

et ipsi labio coronam
interrasilem
altam
digitis quatuor12
12 digitis quatuor] inv. Weber
et super
illam alteram
coronam aureolam.
Numérotation du verset Ex. 25,26 

Quatuor quoque circulos aureos
preparabis, et pones13 in quatuor angulis
13 pones] + eos Weber
eiusdem mense
per singulos pedes.
Numérotation du verset Ex. 25,27 

Subter coronam erunt
circuli aurei,
ut mittantur vectes
per eos,
et possit mensa
portari.
Numérotation du verset Ex. 25,28 

Ipsos quoque14 vectes facies de lignis Sethim,
14 ipsos quoque] ipsosque Weber
et circumdabis auro
ad subvehendam mensam.
Numérotation du verset Ex. 25,29 

Parabis et acetabula,
ac phialas,
thuribula,
et cyatos,
in quibus offerenda
sunt libamina
ex auro purissimo.
Numérotation du verset Ex. 25,30 

Et pones super mensam panes
propositionis
in conspectu meo
semper.
Numérotation du verset Ex. 25,31 

Facies et candelabrum
ductile
de auro mundissimo,
hastile eius,
et calamos
scyphos,
et spherulas,
ac lilia
ex ipso procedentia.
Numérotation du verset Ex. 25,32 

Sex calami
egredientur ex15 lateribus, tres ex uno latere,
15 ex] de Weber
et tres ex altero.
Numérotation du verset Ex. 25,33 

Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, spherulaque simul, et lilia16: et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, spherulaque simul17 et lilia18. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili
16 lilia] lilium Weber |
17 simul] om. Weber |
18 lilia] lilium Weber |
Numérotation du verset Ex. 25,34 

in ipso autem
candelabro
erunt quatuor scyphi in nucis modum,
spheruleque per singulos, et lilia.
Numérotation du verset Ex. 25,35 

Spherule19 sub duobus calamis per tria loca,
19 spherule] spherula Weber
qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno.
Numérotation du verset Ex. 25,36 

Et spherule20 igitur et calami ex ipso erunt
20 spherule] sphere Weber
universa
ductilia
de auro purissimo.
Numérotation du verset Ex. 25,37 

Facies
et lucernas
septem, et pones eas super candelabrum,
ut luceant
ex adverso.
Numérotation du verset Ex. 25,38 

Emunctoria
quoque, et ubi ea21 que emuncta sunt extinguantur,
21 ea] om. Weber
fiant ex22 auro purissimo.
22 fiant ex] fient de Weber
Numérotation du verset Ex. 25,39 

Omne pondus
candelabri
cum universis vasis
suis habebit talentum auri purissimi23.
23 purissimi] mundissimi Weber
Numérotation du verset Ex. 25,40 

Inspice, et fac secundum exemplar
quod tibi in monte monstratum est.

Capitulum 25

Numérotation du verset Ex. 25,1 
marg.| {1. 92rb} {l} Locutusque est Dominus ad Moysen. Primitias] <GLOSSA> INTERLINEARIS id est pretiosa in auro, et argento, et ceteris rebus, quibus vasa tabernaculi fiant.
marg.| {m} Ultroneus] <GLOSSA> INTERLINEARIS non ex necessitate, vel tristitia.
marg.| {n} Hiacynthum] Hiacynthus flos est, aerei coloris, vel gemma, hic autem sericum in huiusmodi colore tinctum.
marg.| {o} Et purpuram] sericum rubei, et purpurei coloris.
marg.| {p} Coccum] Coccus flos est purpureus, hic autem accipitur pro serico coccineo.
marg.| {q} Byssum] Byssus est species lini candidissimi, crescentis in Egypto.
marg.| {r} Pilos] ad facienda cilicia, sive saga, quibus operitur tabernaculum.
marg.| {s} Et ligna sethim] Sethim nomen montis, et regionis, et arboris, que similis est albe spine in foliis, et est lignum levissimum, et imputribile, et incremabile.
marg.| {t} Concinnanda] id est componenda aromata.
marg.| {u} In unguentum] id est ad confectionem unguenti, quod ex quatuor speciebus aromatis conficiebatur, quo ungebatur sacerdos, et Rex.
marg.| {x} Thymiamata] a thymo herba, quam comedunt apes. Erat autem thymiama pulvis ex quatuor speciebus confectus, qui incendebatur super altare incensi.
marg.| {y} Onychinos] Onyx est lapis similis ungui humano.
marg.| {z} Ephod] id est superhumerale.
marg.| {a} Rationale] vestem quandam, scilicet sericam, et deauratam, quadratam ad modum palmi, quam gestabat Pontifex in pectore, habentem duodecim lapides inclusos.
marg.| {b} Facientque mihi sanctuarium] ne esset labor semper recurrere ad montem pro consilio.
marg.| {c} In medio eorum] Apocalyps. 1.c. Conversus vidi septem candelabra aurea, et in medio septem candelabrorum aureorum similem filii hominis vestitum podere. Et Gn. 2.b. Produxit Dominus de humo omne lignum pulchrum visu. Et in medio paradisi, etc.
marg.| {d} Arcam de lignis sethim] Tractaturus Moyses de constitutione tabernaculi, premittit de compositione vasorum, et utensilium eius. In quo differt ab aliis, qui de eadem tabernaculi constitutione tractaverunt. Moyses {1. 92va} enim hoc ordine agit. Primo narrat ea, que fuerunt intra tabernaculum. Secundo de tabernaculo. Tertio de atrio. IOSEPHUS vero
marg.| {e} converso, quia secundum ordinem compositionis. Primo enim factum est atrium, deinde tabernaculum. Postea ea, que in tabernaculo erant. Moyses vero secundum ordinem collocationis. Primo enim collocabatur arca, ubi tabernaculum figi debebat. Deinde erigebatur tabernaculum. Deinde atrium. Aliqui dicunt
marg.| {e} converso factum.
marg.| {a} Duos, et semis cubitos] humanos, non geometricos, quod apparet Rome in altari Lateranensi, ita quidem erat arca. Unde IOSEPHUS vocat hic cubitos duos palmos, et Beda.
marg.| {b} Coronam auream] Corona aurea, eterna gloria, qua Christus a morte resurgens ad celos ascendens coronatus est. Unde : Gloria, et honore, etc.
marg.| {c} Per circuitum] Ad modum labii quod in mensis, et scacariis fieri solet.
marg.| {d} In latere uno] Totum lignum penetrantes, et erant immobiles, quasi essent de substantia arce.
marg.| {e} Testificationem] id est tabulas, in quibus scriptum erat testamentum. Tamen quecumque reposita sunt, possunt dici testimonia. Posita est enim ibi aurea urna plena manna, in testificationem, quod panem eis dedisset Dominus de celo. Tabule, in testificationem, quod legem naturalem sopitam in cordibus hominum suscitaverat in scripto. Virga Aaron, in testificationem, quod omnis potestas a Deo est. Deuteronomius in testificationem pacti, quia dixerunt. Omnia, quecumque dixerit nobis, faciemus. Et ob hoc dicta erat arca testamenti, vel testimonii. Ob hoc etiam ipsum tabernaculum : Et etiam ideo, quia cause pre foribus eius tractabantur.
marg.| {f} Tenebit longitudo eius] De spissitudine eius nihil legitur. Hec tabula dicebatur oraculum, quia Dominus de loco illo dabat responsum. Et dicitur oraculum, quia orantibus datur. Dicebatur eadem tabula propitiatorium, quia Dominus exinde loquens propitiabatur populo : quia die propitiationis (ut dicunt Hebrei) descendebat gloria Domini ibi :
marg.| {g} Productiles] malleorum percussionibus producti, non fusiles. Sunt autem (ut dicit IOSEPHUS) Cherubim animalia volatilia. De istis Cherubim, et de altitudine eorum habes in historia in Rubrica de propitiatorio. Erant forte positi, ut in templo. 3Rg. 6.a. et 2Par. 3.a.
marg.| {h} Ex utraque parte] id est in duobus anterioribus Angelis. Anteriores Angeli dicuntur, qui primo occurrunt ingredientibus tabernaculum. Duabus alis velabant illud se mutuo tangentibus.
marg.| {i} Versis vultibus] Sicut vides ad litteram in Ecclesiis {1. 92vb} antiquis, quod imago magna, que vulgo dicitur maiestas, omnes ingredientes videtur aspicere, qui eam aspiciunt.
marg.| {k} Facies et mensam de lignis] Qualis erat ista mensa, et quomodo disposita, habes in historia, Rubrica de mensa, et coronis.
marg.| {l} Parabis acetabula] etc. Quatuor genera vasorum distinguit ad offerenda, et post gustanda libamina. Acetabula, vasa sunt, in quibus acetum ferebatur. Phiale, in quibus vinum dignoscebatur, an esset idoneum. Et quia vinum tam in sapore, quam in colore dignoscitur, erant ibi Phiale auree, et vitree. Et derivatur (ut dicitur) Phiala a hyalin, quod est vitrum. Et erant Phiale iste in imo anguste, superius ample, quas Hebrei scutellas vocant : Tertium genus vasorum erant thuribula, vasa, scilicet in quibus thus prenoscebatur, et offerebatur, que et mortariola dicebantur. Quartum genus vasorum erant cyathi aurei, vasa, scilicet in quibus vinum fundebatur super altare, minora phialis : Sed quia numquam, aut raro occurrit de oblatione aceti, quidam dicunt pro acetabulis, cum scilicet uno. c. acceptabula, cum duplici. c. vasa communiter, in quibus sacerdotes previdebant, si ea, que debebant offerri, erant accepta, id est idonea. Et secundum hoc non erant ibi nisi tria vasorum genera, scilicet phiale, thuribula, cyathi, que omnia dicuntur acceptabula, quia in eis previdebatur, utrum que offerebantur, essent accepta, et idonea ad offerendum. Et nota quod libamina dicuntur oblationes liquidorum, scilicet vini, et olei, lactis, mellis, et huiusmodi. Et dicuntur libamina a libando, dupliciter. Primo enim offerentes libabant, id est pregustabant, utrum essent apta offerri. Si sic, offerebant ; si non, dimittebant. Vel ipsi sacerdotes faciebant hanc pregustationem, que dicitur libatio. Postea vero cognito, quod illata essent apta, ipsi sacerdotes fundebant ea Domino, id est ad honorem Domini super sacrificia. Et hec fusio similiter dicitur libatio, et ita ab utraque libatione dicuntur libamina.
Numérotation du verset Ex. 25,moraliter 
marg.| Moraliter. {l} Parabis et acetabula] Beda. Varia vasa, que fiunt ad offerenda libamina, varie verbi distinctiones sunt pro capacitate auditorum, quia non omnibus omnia conveniunt. Aliter sapientes, aliter insipientes, aliter pauperes, aliter divites, aliter sani, aliter infirmi, aliter senes, aliter iuvenes, aliter viri, aliter femine, aliter celibes, aliter coniugati, aliter prelati, aliter subditi, docendi sunt, que tamen vasa omnia ad mensam Domini, scilicet tabernaculi, et ad offerenda libamina pertinent. Quecumque enim diversa pro diversitate audientium dicuntur, in regula sacre Scripture inveniuntur, et ad offerenda Domino {1. 93ra} vota bonorum operum excitant corda auditorum.
marg.| {a} Super mensam panes] GLOSSA IOSEPHUS dicit duodecim panes ex simila fieri, singulos ex duabus decimis. Quod diversis modis intelligitur. Primo sic : Ephi dividebatur in decem partes, et quilibet panis constabat ex duabus partibus, quarum utraque est decima pars ephi, et ita quilibet panis fiebat ex duabus decimis, id est ex decima ephi, et decima novem partium aliarum. Vel sic : Ex duabus decimis, id est ex decima levitarum, et decima sacerdotum. Scitis enim, quod filii Israel primo de omnibus dabant Levitis decimas. Et Levite de his, que dabantur, dabant Sacerdotibus decimam. De utraque fiebant panes communiter. Et ita ex duabus decimis, id est ex decima decime, id est ex decima sacerdotum, que est decima decime. GLOSSA Super unumquemque panem erat patena aurea. Secundum quosdam non erant ibi nisi due patene, quarum una sex panibus superponebatur, alia aliis sex.
marg.| {b} Facies et candelabrum] Talis fuit compositio candelabri. Quoddam hastile erectum erat super basim de auro, secundum Rabbi Moysen, secundum Iosephum de ferro, sed laminis aureis coopertum. Procedebant autem ex una parte tria brachia, et ex alia parte, alia tria, que Moyses calamos vocat. Superiora brachia breviora erant, inferiora longiora, superius equalia omnia. In hastili erant quinque calami, habentes capita tumentia, que invicem admodum scyphi (quem cuppam dicimus) iungebantur. Et erant ibi quatuor iuncture, et quatuor scyphi sive cuppe. Ex fundo cuiuslibet, exteriori, et interiori procedebant flores recurvi quasi lilia. Et in ipso fundo inter scyphum, et lilia, erat spherula, id est quidam circulus volubilis, sicut fit in capitibus Cathedrarum. Item quodlibet brachium vestitum erat quatuor calamis aureis ad modum hastilis, et in iuncturis coibant capita calamorum quasi scyphi in modum nucis cum liliis, et spherulis suis. Et ita in quolibet brachio erant tantum tres scyphi, in hastili vero quatuor.
marg.| Videtur tamen quibusdam, spherulas non fuisse in fundo scyphorum, ut dictum est, sed in media planitie cuiuslibet calami : Et secundum hoc calami non coibant in scyphis, sed in planitie, ubi supposita erat spherula, ne iunctura calamorum appareret. Sed quocumque modo factum fuerit candelabrum, in summo habebat septem capita equalia, quasi sedes lampadarum, super que ponebantur septem lucerne auree. Et ita (ut dicit IOSEPHUS) candelabrum compositum erat ex septuaginta partibus. Nam in hastili, et brachiis eius, erant viginti novem calami, scilicet quinque in hastili, et viginti quatuor in brachiis. Et totidem spherule, quot calami, et ita sunt, quinquaginta octo. Item sedes lampadarum septem, et sunt sexaginta quinque. Et basis, cui affixum erat candelabrum, ex quinque partibus constans, et ita sunt simul septuaginta partes candelabri. Preter hoc autem erant ibi septem infusoria aurea, quibus oleum infundebatur lucernis. Item septem emunctoria aurea, id est septem forcipes ad emungendum lichynia lampadarum. Item septem extinctoria aurea, id est parva vasa, in quibus plenis aqua, fiebat extinctio eorum, que emungebantur, ne tetrum redderent odorem.
marg.| {c} Sex calami] id est sex brachia.   [Egredientur de lateribus] hastilis, sive stipitis.
marg.| {d} Tres scyphi quasi in nucis modum] id est tres tumores ad modum scyphi, sive cuppe.
marg.| {1. 93rb}
marg.| {e} Per calamos] id est per singula brachia.
marg.| {f} Spheruleque similis] id est spherule iuncte liliis.
marg.| {g} Sex calamorum] id est brachiorum.
marg.| {h} In ipso autem candelabro] id est in hastili candelabri, erunt quatuor scyphi, et ita quinque calami.
marg.| {i} Qui simul sex fiunt] Remota est relatio. Refert enim non partiales calamos brachiorum, vel hastilis, sed totales calamos, id est sex brachia procedentia de hastili. Est ergo sensus. Qui, id est calami procedentes de hastili.
marg.| {k} Et calami] id est brachia. Ex ipso procedentes supple.
marg.| {m} Ut luceant ex adverso] Mense, que ad Septentrionem erat posita. Candelabrum vero ad austrum.
marg.| {p} Habebit talentum auri mundissimi] quod maximum est in ponderibus. Habebant autem talenta tria. Minus quinquaginta librarum, quod erat rusticorum. Medium, septuaginta duarum librarum, quod erat civium. Maximum, centum viginti librarum, quod erat sanctuarii.
Numérotation du verset Ex. 25,mystice 
marg.| Mystice. {b} Facies et candelabrum ductile] GREGORIUS. Candelabrum, Christus est, in quo natura humanitatis fulsit lumine Deitatis, ut mundi candelabrum fieret, cuius lumine peccator tenebras suas agnosceret. De auro mundissimo, quia nostram naturam sine culpa suscepit.
marg.| Ductile autem feriendo producitur, quia Christus ex conceptione, et nativitate, perfectus Deus, et homo extitit, sed tamen passionum dolorem pertulit, et sic ad resurrectionis gloriam pervenit, et secundum corpus per passionis contumelias ad immortalitatem profecit : Nam iuxta anime meritum, quo potuisset proficere, omnino non habuit : In membris autem, que nos sumus, quotidie passionibus proficit, quia dum tundimur, et proficimus, eius corpus esse meremur. Ipse proficit, de cuius corpore dicitur : Hastile eius, et calamos, etc. Hastile enim Ecclesia est, que est corpus eius, quia inter tot adversa libera stat.
marg.| Calami, qui de hastili procedunt, predicatores sunt, qui dulcem sonum mundo ediderunt, id est Canticum novum. Scyphi, ora Doctorum, qui nos vino scientie inebriant, ut oblectamenta mundi, que amavimus, obliviscamur. Spherula, predicationis volubilitas. Sphera enim omni tempore volvitur, et predicatio, nec adversitate tardatur, nec prosperitate elevatur, inter adversa fortis, inter prospera humilis, nec timoris habet angulum, nec elationis supercilium. Bene autem post scyphos, et spherulas lilia describuntur, quia post predicationis ebrietatem, et volubilitatem, illa virens patria sequitur, que animabus sanctis, id est floribus vernat eternis : Scyphi ergo, et spherule ad laborem pertinent ; lilia ad retributionem.
marg.| {c} Sex calami egredientur de lateribus] etc. Beda. Senarius, in quo factus mundus, perfectionem designat. Tres calami de uno latere egredientur, et tres de altero, quia fuerunt doctores ante Adventum Domini, qui fidem Trinitatis mystice designarent, et quantum rudes capere poterant predicarent.
marg.| Unde, Verbo Domini celi firmati sunt, etc. Sunt et modo, qui aperte predicant, ita ut omnes, qui ad Christum pertinent, eamdem fidem consequantur : Secundum illud Mt. 28.d. Baptizantes eos in nomine Patris, etc.
marg.| {l} Facies et lucernas septem] etc. Beda. Lucerne {1. 93va} septem, septem sunt dona Spiritus sancti, que in Christo semper manserunt, et fidelibus secundum voluntatem eius distributa sunt. He super candelabrum ponuntur, quia requievit super eum spiritus sapientie, et intellectus.
marg.| {m} Ut luceant ex adverso] Is. 61.a. Ut mederer contritis corde, et predicarem captivis indulgentiam, etc. Lucerne candelabri ex adverso tabernaculum illustrabant, cum Christus plenus gratia, et veritate omnibus tribuebat de sua plenitudine. Mansuetis, et pauperibus verbum Evangelii committens, penitentibus medelam indulgentie conferens, nunc tempus esse parcendi, in futuro universalis iudicii tempus affirmans.
marg.| {n} Emunctoria] etc. Verba quibus manifeste signatur, in plurimis non legis litteram, sed spiritualem sensum esse servandum : Gal. 5.a. Si circumcidimini, Christus nihil vobis proderit.
marg.| {o} Omne pondus candelabri] Hoc est omne corpus Christi, cum ipso, scilicet omnes electi a summo usque ad infimum, quia omnes quamvis in diversis gradibus, etatibus, sexibus uni, eidemque auctori perpetue lucis tempore suo, et loco quasi candelabro aureo fixa mente inherent, ut eiusdem lucis participes fiant.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ex. Capitulum 25), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=04&chapitre=04_25)

Notes :