Hugo de Sancto Caro

Capitulum 7

Numérotation du verset Ex. 7,1 

Dixitque Dominus ad Moysen ecce constitui te deum pharaonis
Aaron frater tuus erit propheta
tuus.
Numérotation du verset Ex. 7,2 

tu loquere1
1 loquere] loqueris Weber
omnia que mando tibi ille loquetur ad pharaonem ut dimittat filios Israel de terra sua
Numérotation du verset Ex. 7,3 

sed ego indurabo
cor eius
et multiplicabo
signa
et ostenta
mea in terra Egypti,
Numérotation du verset Ex. 7,4 

et non audiet vos
immittamque manum
meam super Egyptum, et educam exercitum et populum meum
filios Israel de terra Egypti
per iudicia maxima.
Numérotation du verset Ex. 7,5 

Et scient Egyptii
quia2 ego sum3 Dominus qui extenderim manum meam
2 quia] quod Weber |
3 sum] sim Weber |
super Egyptum,
et eduxerim filios Israel de medio eorum.
Numérotation du verset Ex. 7,6 

fecit itaque Moyses et Aaron sicut precepit4
4 precepit] preceperat Weber
Dominus ita egerunt
Numérotation du verset Ex. 7,7 

erat autem Moyses octoginta annorum et Aaron octoginta trium quando locuti sunt ad pharaonem
Numérotation du verset Ex. 7,8 

dixitque Dominus ad Moysen et Aaron
Numérotation du verset Ex. 7,9 

cum dixerit vobis pharao ostendite nobis5 signa dices ad Aaron tolle virgam
5 nobis] om. Weber
tuam et proice eam coram pharaone6
6 pharaone] pharao Weber
ac vertatur in colubrum
Numérotation du verset Ex. 7,10 

Ingressi itaque Moyses et Aaron ad pharaonem fecerunt sicut preceperat Dominus tulitque Aaron virgam suam et proiecit7 coram pharaone8 et servis eius que versa est in colubrum.
7 suam et proiecit] om. Weber |
8 Pharaone] Pharao Weber |
Numérotation du verset Ex. 7,11 

Vocavit autem pharao sapientes et maleficos et fecerunt etiam ipsi per incantationes egyptias et arcana
quedam similiter
Numérotation du verset Ex. 7,12 

proieceruntque singuli virgas suas que verse sunt in dracones
sed devoravit virga Aaron
virgas eorum
Numérotation du verset Ex. 7,13 

induratumque est cor pharaonis et non audivit eos sicut preceperat Dominus.
Numérotation du verset Ex. 7,14 

Dixit9 Dominus ad Moysen: Ingravatum est cor pharaonis
9 dixit] + autem Weber
et10 non vult dimittere populum.
10 et] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 7,15 

Vade ad eum mane
ecce egredietur ad aquas
et stabis
in occursum eius super
ripam fluminis
et virgam
que conversa est in draconem tolles in manu
tua
Numérotation du verset Ex. 7,16 

dicesque ad eum Dominus Deus Hebreorum misit me ad te dicens dimitte populum meum
ut sacrificet mihi11
11 sacrificet mihi] inv. Weber
in deserto
et usque ad presens audire
noluisti
Numérotation du verset Ex. 7,17 

hec igitur dicit Dominus in hoc scies
quod Dominus sim
ecce percutiam virga que in manu mea est aquam fluminis
et vertetur in sanguinem
Numérotation du verset Ex. 7,18 

pisces quoque qui sunt in fluvio morientur et computrescent aque et affligentur Egyptii bibentes aquam fluminis
Numérotation du verset Ex. 7,19 

dixit quoque Dominus ad Moysen dic ad Aaron tolle virgam tuam et extende manum tuam
super aquas Egypti et super fluvios eorum et rivos ac paludes et omnes lacus aquarum ut vertantur in sanguinem et sit cruor in omni terra Egypti tam in ligneis vasis quam in saxeis
Numérotation du verset Ex. 7,20 

feceruntque ita Moyses et Aaron sicut preceperat Dominus et elevans virgam
percussit aquam fluminis
coram pharaone12 et servis eius
12 Pharaone] Pharao Weber
que versa est in sanguinem
Numérotation du verset Ex. 7,21 

et pisces
qui erant in fluvio13
13 fluvio] flumine Weber
mortui sunt computruitque fluvius et non poterant Egyptii bibere aquam fluminis
et fuit sanguis in tota terra Egypti
Numérotation du verset Ex. 7,22 

feceruntque similiter malefici Egyptiorum incantationibus suis et induratum est cor pharaonis nec audivit eos sicut preceperat Dominus
Numérotation du verset Ex. 7,23 

avertitque se et ingressus est domum suam nec apposuit cor etiam hac vice
Numérotation du verset Ex. 7,24 

foderunt autem omnes Egyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent non enim poterant bibere de aqua fluminis
Numérotation du verset Ex. 7,25 

impletique sunt septem dies postquam percussit Dominus fluvium

Capitulum 7

Numérotation du verset Ex. 7,1 
marg.| {1. 79va} a Dixitque Dominus, etc. Deum Pharaonis] id est potestatem in ipsum, et in terram eius, facere signa ad modum Dei.
marg.| {b} Indurabo] id est indurari permittam, vel quam durum sit, ostendam.
marg.| {c} Erat autem Moyses octoginta annorum] Argumentum, quod omnes plage fuerunt in uno anno. Moyses enim mortuus est 120. annorum, et in deserto fuit quadraginta annis.
marg.| {d} Tolle virgam tuam] Videtur quod deberet dicere meam, quia sibi data fuit. Solutio. Utriusque fuit : Moysi, quia ei data : Aaron, quia usus est ea.
marg.| {e} In dracones] id est colubros. Draco namque est magnum animal. Et dicitur ἀπὸ τοῦ δορχὴ, quod est videre, quia acutius videt ceteris serpentibus, unde ponitur ibi species pro specie. Sed queritur, quomodo potuerunt hoc facere malefici. Certum est enim, quod non miraculose sicut Aaron, quia hoc miraculum non est utile alicui, sed nocivum. Ad hoc dicit STRABUS, quod instrumentis demoniacis oculos spectantium deludebant, et aliter apparebant res, quam essent in suo genere. Erant enim virge, et apparebant serpentes. De virga autem Aaron non est dubium, quin versa fuerit in serpentem. Cum ergo infra dicatur, quod virga Aaron devoravit virgas eorum, et non dicatur, serpens devoravit virgas, videtur similis mutatio facta circa has, et illas. Et hoc concedit AUGUSTINUS, dicens, quod in veritate virge Magorum verse fuerunt in serpentes, non miraculose, ut virga Aaron, sed naturaliter. Nam cum malefici aliquid facere moliuntur, demones subito discurrunt per mundum, et afferunt semina, quibus plenus est mundus, de quibus nove species producuntur. Nec tamen demones dicuntur creatores, sicut nec agricole segetum, vel agrorum, licet prebeant aliquas opportunitates, et causas nascendi, quod enim isti faciunt visibiliter, demones faciunt invisibiliter. Utrique igitur, et agricole, et demones tantum ministri sunt. Natura namque operatur in his. Sed queritur, utrum de seminibus, vel de virgis facti sint serpentes. Dicimus de utrisque, quia occasione seminum, putrefacte sunt virge, ex quibus sic putrefactis, et seminibus nati sunt serpentes. Hec opinio verior videtur esse, per hoc, quod dicitur, virga Aaron devoravit virgas Magorum. Nec dicitur serpens devoravit, unde similis circa hanc, et illas videtur facta mutatio. Sed de virga Aaron certum est, quod mutata fuit in serpentem, quare et ille. Querit AUGUSTINUS, quomodo dictum sit, quod virga virgas devoravit, et non serpens serpentes, cum hoc verius posset dici. Et solvit AUGUSTINUS, quod nomine virge serpens intelligitur. Est sensus. Virga, id est serpens factus de virga, devoravit virgas, id est serpentes factos de virgis. Eo enim nomine dicit AUGUSTINUS, dicta est res, unde versa est, non in quam versa est, quia in id etiam res versa est, ideo hoc vocari debebat, quod principaliter erat.
marg.| {f} Dixit autem Dominus ad Moysen] Hic incipit agere de decem plagis principalibus, quibus Dominus percussit Egyptum, que his septem versibus continentura :
[1] « Sanguis, rana, culex, musce, pecus, ulcera, grando,
Bruchus, caligo, mors pignora prima necando.
[2] Prima rubens unda, ranarum plaga secunda.
Inde culex tristis, post musca nocentior istis.
Quinta pecus stravit, vesicas sexta creavit.
Inde subit grando, post bruchus dente nefando,
Nona tegit solem, primam nec at ultima prolem ».
a ¶Fons : [1] Non inveni. [2] Cf. Petrus Comestor, Historia scholastica (Ex. 14-15), additio 1, ed. 1699, p. 1149 : “« Versus de decem plagis. Prima rubens unda, ranarum plaga secunda. Inde culex tristis, post musca nocivior istis. Quinta pecus stravit, vesicam sexta creavit. Post quam grando subit, post bruchus dente nefando. Nona tegit solem, primam necat ultima prolem  » <vel>   Iohannes Sarisberiensis , Policraticus, lib. 8, c. 21, ed. Webb, 1909, t. 2, p. 379.25 sqq.: « Quas breuiter ut fidelius teneantur, metro comprehensas curaui inserere: Prima rubens unda, ranae tabes que secunda. Inde culex tristis, post musca nociuior istis. Quinta pecus strauit, uesicam sexta creauit. Pone subit grando, post brucus dente nefando. Nona tegit solem, primam necat ultima prolem. Nec curo quis uersus fecerit, hoc solum attendens, quia plagas Egipti sub Pharaone satis compendiose comprehendit». [MM2022]
marg.| Harum plagarum quasdam per Aaron, quasdam per Moysen, quasdam per se intulit Dominus, quod sine ratione factum non credo. Has decem plagas reducit Rabanus decem preceptis.
marg.| {g} Quam in saxeis] quasi dicat, Omnis aqua Egypti, mutetur in sanguinem, etiam illa, que in vasis est domi.
marg.| {h} Que versa est in sanguinem] Recta, et digna ultio Dei, Egyptii enim in aqua fluminis parvulos Hebreorum submerserant, et ideo aqua fluminis versa est in sanguinem, ut que fuerat materia offensionis, sit materia punitionis, secundum quod dicitur Sap. 11. capitulo Per que peccat quis, etc.
marg.| {1. 80ra} Iustum ego fuit, ut dicit Origenes ut auctores tanti sceleris cruorem polluti gurgitis, quem parricidali cede maculaverant, potando sentirent.
marg.| a Feceruntque similiter malefici] Sed queritur, unde habuerunt aquam, si iam omnis aqua Egypti versa erat in sanguinem ? Dicunt quidam, quod tantum Nilus, et rivi procedentes ex eo versi sunt in sanguinem. Unde de aliis aquis potuerunt malefici facere similiter. Alii dicunt, quod de terra Gessen allata est aqua illa quam Magi rubricaverant. Sicut enim Egyptii operti fuerunt in Egypto tenebris, et tamen filii Israel in Gessen lucem habebant, ita aquas habebant puras, cum aque Egypti omnes mutate essent in sanguinem. Iosephus dicit quod filiis Israel fluvius erat potabilis, licet esse mutatus in sanguinem, sed Egyptiis et colorem, et saporem sanguinis preferebat : Hebreis vero solum colorem sanguinis, saporem aque retinens. Et notandum quod mutatio aque in sanguinem, secundum signum fuit, sed plaga prima.
marg.| {b} Malefici] Iamnes, et Mambres, de quibus meminit Apostolus, 2Tim. 3.b. Quemadmodum Iamnes, etc.
marg.| {c} Nec audivit] id est exaudivit.
marg.| {d} Foderunt] Ex hoc patet, quod alibi quam in Nilo erant aque in Egypto.
marg.| {d} Ut biberent] et non invenerunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ex. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=04&chapitre=04_7)

Notes :