Hugo de Sancto Caro

Capitulum 28

Numérotation du verset Ex. 28,1 

Applica quoque
Aaron
fratrem tuum
ad te1 cum filiis suis
1 quoque Aaron fratrem tuum – ad te] inv. Weber
de medio filiorum Israel,
ut sacerdotio fungantur mihi Aaron, Nadab, et Abiu2.
2 Abiu] + Eleazar et Ithamar Weber
Numérotation du verset Ex. 28,2 

Faciesque vestem sanctam
Aaron3
3 Aaron] om. Weber
fratri tuo in gloriam et decorem.
Numérotation du verset Ex. 28,3 

et loqueris cunctis sapientibus corde,
quos replevi spiritu prudentie,
ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus mihi ministret4.
4 mihi ministret] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 28,4 

Hec sunt
autem5 vestimenta que facient rationale
5 sunt autem] autem erunt Weber
et superhumerale,
tunicam et lineam strictam,
cidarim
et balteum.
Facientque6 vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis eius, ut sacerdotio fungantur mihi.
6 Facientque] Facient Weber
Numérotation du verset Ex. 28,5 

accipient7 aurum et hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssum.
7 accipient] accipientque Weber
Numérotation du verset Ex. 28,6 

facient autem
superhumerale
et8 de auro
8 et] om. Weber
et hyacintho
ac purpura
coccoque bis tincto
et bysso
retorta
opere plumarii9
9 plumarii] om. Weber
polymito.
Numérotation du verset Ex. 28,7 

Duas oras iunctas
habebit in utroque latere summitatum,
ut in unum redeant.
Numérotation du verset Ex. 28,8 

ipsa quoque10 textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta.
10 ipsa quoque] ipsaque Weber
Numérotation du verset Ex. 28,9 

sumesque duos lapides onychinos, et sculpes in eis nomina filiorum Israel
Numérotation du verset Ex. 28,10 

sex nomina in lapide uno,
et sex reliqua in altero iuxta ordinem nativitatis eorum
Numérotation du verset Ex. 28,11 

opere sculptoris et celatura gemmarum11 sculpes eos nominibus filiorum Israel inclusos
11 gemmarum] gemmarii Weber
auro atque circumdatos
Numérotation du verset Ex. 28,12 

et pones in utroque latere superhumeralis memoriale filiis Israel.
Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum ob recordationem.
Numérotation du verset Ex. 28,13 

Facies et uncinos ex auro,
Numérotation du verset Ex. 28,14 

et duas catenulas auri purissimi
sibi invicem coherentes quas inseres uncinis.
Numérotation du verset Ex. 28,15 

rationale quoque iudicii
facies
opere
polymito
iuxta texturam
superhumeralis ex auro,
hyacintho,
et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.
Numérotation du verset Ex. 28,16 

quadrangulum erit
et duplex
mensuram palmi habebit
tam in longitudine
quam in latitudine
Numérotation du verset Ex. 28,17 

Ponesque in eo quatuor ordines lapidum:
in primo versu
erit lapis sardius
et topazius
et smaragdus
Numérotation du verset Ex. 28,18 

in secundo carbunculus
saphirus
et iaspis
Numérotation du verset Ex. 28,19 

in tertio ligurius12,
12 ligurius Rusch etc.] ligyrius Weber etc.
achates,
et amethistus
Numérotation du verset Ex. 28,20 

in quarto chrysolitus,
onychinus,
et berillus.
Inclusi auro erunt per ordines suos
Numérotation du verset Ex. 28,21 

habebuntque nomina filiorum Israel
duodecim nominibus celabuntur singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus.
Numérotation du verset Ex. 28,22 

facies in rationali
catenas sibi invicem coherentes ex auro purissimo
Numérotation du verset Ex. 28,23 

et duos annulos aureos
quos pones in utraque rationalis summitate
Numérotation du verset Ex. 28,24 

catenasque aureas
iunges annulis qui sunt in marginibus eius
Numérotation du verset Ex. 28,25 

et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis
in utroque latere superhumeralis
quod rationale
respicit.
Numérotation du verset Ex. 28,26 

facies et duos annulos aureos quos pones in summitatibus
rationalis et in oris que e regione sunt superhumeralis
et posteriora eius aspiciunt
Numérotation du verset Ex. 28,27 

nec non et alios duos annulos aureos qui ponendi sunt in utroque latere superhumeralis deorsum quod respicit contra faciem iuncture inferioris ut aptari possit cum superhumerali
Numérotation du verset Ex. 28,28 

et stringatur rationale annulis suis cum annulis superhumeralis vitta hyacinthina, ut maneat iunctura fabrefacta,
et a se invicem rationale et superhumerale nequeant separari.
Numérotation du verset Ex. 28,29 

portabitque Aaron nomina filiorum Israel in rationali iudicii super pectus suum quando ingreditur sanctuarium memoriale coram Domino in eternum
Numérotation du verset Ex. 28,30 

Pones autem in rationali iudicii doctrinam et veritatem que erunt in pectore Aaron,
quando ingreditur coram Domino et gestabit iudicium filiorum Israel in pectore suo,
in conspectu Domini semper.
Numérotation du verset Ex. 28,31 

Facies et tunicam
superhumeralis totam hyacinthinam
Numérotation du verset Ex. 28,32 

in cuius medio supra erit capitium, et ora per gyrum eius textilis,
sicut fieri solet in extremis vestium partibus
ne facile rumpatur.
Numérotation du verset Ex. 28,33 

deorsum
vero ad pedes eiusdem tunice per circuitum quasi mala punica
facies ex hyacintho et purpura et cocco bis tincto et bisso retorta13, mixtis in medio tintinnabulis,
13 et bisso retorta] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 28,34 

ita ut tintinnabulum sit aureum et malum punicum14 rursumque tintinnabulum aliud aureum et malum punicum.
14 punicum] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 28,35 

et vestietur Aaron ea15 in officio ministerii, ut audiatur sonitus
15 Aaron ea] inv. Weber
quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur.
Numérotation du verset Ex. 28,36 

Facies et laminam de auro purissimo
in qua sculpes opere celatoris Sanctum Domino.
Numérotation du verset Ex. 28,37 

Ligabisque eam vitta hyacinthina et erit super tiaram
Numérotation du verset Ex. 28,38 

imminens fronti pontificis portabitque
Aaron iniquitates eorum
que obtulerunt16
16 obtulerunt] obtulerint Weber
et sacrificaverunt17
17 sacrificaverunt] sanctificaverint Weber
filii Israel in cunctis muneribus
et donariis suis
erit autem lamina
semper in fronte eius
ut placatus sit eis18
18 sit eis] inv. Weber
Dominus.
Numérotation du verset Ex. 28,39 

stringesque tunicam bysso,
et tiaram byssinam facies,
et balteum opere plumarii.
Numérotation du verset Ex. 28,40 

Porro filiis Aaron
tunicas parabis lineas19 et balteos ac tiaras in gloriam et decorem
19 parabis lineas] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 28,41 

vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios eius cum eo
et cunctorum consecrabis manus
sanctificabisque illos,
ut sacerdotio fungantur mihi.
Numérotation du verset Ex. 28,42 

Facies et feminalia linea,
ut operiant carnem turpitudinis sue a renibus usque ad femora20.
20 femora] femina Weber
Numérotation du verset Ex. 28,43 

Et utentur eis
Aaron et filii eius
quando ingredientur tabernaculum testimonii
vel quando appropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario ne iniquitatis rei
moriantur.
Legitimum sempiternum erit
Aaron et semini eius post eum.

Capitulum 28

Numérotation du verset Ex. 28,1 
marg.| Applica quoque Aaron] etc. {c}   Fungantur mihi] non sibi, quod est contra aliquos, qui querunt aliud in sacerdotio, quam servire Deo.
marg.| {d} Faciesque vestem sanctam] in sanctitate virtutum. Apc. 16.c. Beatus, qui custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem eius. Ecclesiast. 9.b. Omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat. Threnorum 4.a. Filii Sion inclyti, et amicti auro primo, quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli ? 2Cor. 5.a. Scimus, quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur, quod edificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, sed eternam in celis.
marg.| {e} In gloriam] quoad operationes.
marg.| {f} Decorem] quoad supererogationem. Primum est in precepto secundum in consilio. <GLOSSA> INTERLINEARIS Mt. 19.c. Si vis perfectus esse, etc. Ps. 20. Gloriam, et magnum decorem, etc.
marg.| {g} Loqueris cunctis sapientibus] Prv. 9.b. Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia.
marg.| {h} Rationale] Primo enumerat rationale, sed primo exequitur de superhumerali, et quid sit hoc. Rationale significat doctrinam, superhumerale opus in discendo. Prius est doctrina, et ideo prius ponitur rationale : In docendo prius est opus, et ideo prius exequitur de superhumerali. Unde Actor. 1.a. Cepit Iesus facere, et docere. Sir. 29.d. Que in manu habes, ciba ceteros. Mt. 5.c. Qui fecerit, et docuerit. Prv. ultim. c. Sindonem fecit, etc. Io. 5.f. Ioannes erat lucerna ardens, et lucens. Ardens, in compassione, lucens, in predicatione. Ardens in se, lucens aliis. Ardens increpando, lucens instruendo. Ier. 1.b. Ecce dedi verba mea, etc.
marg.| {i} Superhumerale] Nota superhumerale erat vestis ad modum colobii monachorum, sine manicis, descendens usque ad renes, adeo ut supercingi posset, aperturam habens in pectore quadram, ad magnitudinem palmi, in qua logion inserebatur, in cuius parte superiori, super utrumque humerum duo sardonices, secundum Iosephum, vel duo smaragdi, secundum Septuaginta, erant infibulati auro, in quibus erant scripta duodecima nomina filiorum Israel. Sex nomina seniorum in humero dextro secundum ordinem nativitatis, nomina sex iuniorum {1. 95rb} in sinistro. Habebat autem capitium ex transverso super humerum. Rationale, sive logion eiusdem schematis erat, cuius et superhumerale. Erantque in eo duodecim lapides firmiter inclusi, per quatuor ordines, terni in singulis. In primo ordine sardius, topazius, smaragdus : In secundo carbunculus, saphirus, iaspis : In tertio ligurius, achates, amethistus. In quarto chrysolitus, onychinus, beryllus. In quibus scripta erant, sive sculpta nomina duodecim filiorum Israel, secundum ordinem nativitatis eorum singula in singulis, ut gestaret sacerdos memoriale filiis Israel, et filiorum Israel in humeris, et pectore. Super hunc locum dicit GLOSSA. His octo generibus vestium Pontifex tempore sacrificii induebatur. Pontifex, inquam, quem Arabarchum appellant, id est principem sacerdotum : Noster autem pontifex, quia iugem habet continentiam, tantum sandaliis pedes tegit, ut dicitur Marci 6.b. Ac si dicatur ei : Qui lotus est, non indiget, nisi ut pedes lavet, id est affectus, Io. 13.b.
marg.| {k} Hiacyntho, et purpura] <GLOSSA> INTERLINEARIS ut iudiciis regia potestate contradicat. Proverbiorum vigesimo. b. Rex, qui sedet in solio iudicii, intuitu suo dissipat omne malum.
marg.| {l} Opere polymito] id est gustato. Vel polymito, id est pluribus filis contexto.
marg.| {m} Duos lapides onychinos] Is. 54.c. Ponam in portas tuas lapides sculptos. Za. 3.d. Ecce ego celabo sculptores.
marg.| {n} Facies et uncinos ex auro] Nota in quatuor angulis rationalis erant quatuor annuli aurei, quorum duobus superioribus erant inserte due catene auree, sibi invicem coherentes obliquate ad modum decime littere. Vel : ut dicit IOSEPHUS, per fistulas venientes, que sursum ferebantur usque ad scapulas Pontificis duobus uncinis aureis superhumerali firmiter insertis. In duobus annulis inferioribus rationalis erant assute due vitte hiacynthine, que circa latera post terga ducte duobus superhumeralis annulis inserebantur, qui inter scapulas sub utroque sardonice firmiter fixi stabant, ut utraque ligatura Ephod, et logion sibi invicem firmiter cohererent.
marg.| {o} Duas catenulas auri purissimi] etc. Innocentia operis et mentis. Ps. 23. Innocens manibus, et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam.
marg.| {p} Inseres uncinis] superhumeralis, scilicet.
marg.| {q} Rationale quoque iudicii facies opere] Sic dicebatur logion quia hec duo nomina, iudicium, et veritas, vel doctrina, et veritas in eo scripta erant. Quomodo {1. 95va} hoc erat, expresse habetur in historia super hunc locum.
marg.| a Gestabit iudicium filiorum] id est id, unde memor esse debet iusti iudicii, ut scilicet iuste iudicet.
marg.| {b} Facies et tunicam superhumeralis totam] id est ei coniunctam, inductam, scilicet subtus superhumerale immediate, quod dicitur Grece poderis, id est talaris, eratque de duabus incisionibus facta, consuta super humeros, et per latera ad modum dalmatice facta, manicas eiusdem coloris assutas, capitium habens non ex transverso, sed in longum a pectore usque ad medias scapulas, cuius aperture ne ante, et retro turpiter appareret, assuta erat vitta, que super scapulas hinc, et inde vasculis astringebatur. Habebat autem pro fimbriis aureis 32. tintinnabula aurea, quibus immixti erant totidem vasculi quasi mala punica, ex purpura, et hiacyntho, et cocco bis tincto interscalariter ordinata, ut audiretur sonus, quando Sacerdos sanctuarium ingrediebatur, et non moreretur.
marg.| {c} Ut audiatur sonitus quando ingreditur] Is. 58.a. Clama, ne cesses, Ez. 33.b. Si non insonuerit buccina, etc. Et HIERONYMUS. Innocens absque sermone, quantum conversationis exemplo prodest, tantum silentio nocet.
marg.| {d} Sanctum Domino] id est sanctuarium Domino.
marg.| {e} Portabitque Aaron] Post vestimenta sacerdotis agit de officio eius. Portabit, id est asportabit. Unde <GLOSSA> INTERLINEARIS Auferet etc.
marg.| {f} Iniquitates eorum] id est oblata pro iniquitatibus populi. Munera antequam offerantur communia sunt, in oblatione sanctificantur Domino, nec de cetero {1. 95vb} possunt cadere in usus communes, sed divinos tantum. Et est summa, quod Sacerdos accipiet munera, ut asportet peccata populi. Unde GLOSSA BEDE : Portat Sacerdos, etc.
marg.| {g} Stringesque tunicam bysso] id est balteo byssino.
marg.| {h} Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis] <GLOSSA> INTERLINEARIS continuat. Sed notandum quod quatuor erant vestes communes, tam Sacerdotibus, quam Arabarcho, et alie quatuor post illas, quibus solus Arabarchus induebatur hoc ordine, secundum quem dicitur expresse in historia. Rubrica de communibus vestibus.
marg.| {i} Et filios] non omnibus, sed aliquibus.
marg.| {k} Facies et feminalia] De vestibus dignioribus primo egit, nunc de infimis. Nota, sicut octo fuerunt indumenta sacerdotis ad litteram, ita spiritualiter cuiuslibet Christiani octo sunt indumenta, que enumerat Apostolus Coloss. 3.b. dicens : Induite vos sicut electi Dei viscera misericordie, bonitatem, humilitatem, etc. Item 2Ptr. 1.b. Ministrate in fide vestra virtutem, etc. Cui hec presto non sunt, cecus est, et manu reptans.
marg.| {l} Carnem turpitudinis] <GLOSSA> INTERLINEARIS Tiara petulum, pro eodem indumento reputat hic GLOSSA Tiaram, et Cidarim petulum sive laminam ponens octavum indumentum.
marg.| {m} Legitimum sempiternum] Nota propter cultum, quia cito desiit, sed eius significatum eternum est.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ex. Capitulum 28), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=04&chapitre=04_28)

Notes :