Capitulum 16
Numérotation du verset
Ex. 16,1
Profectique sunt de Helim et venit omnis multitudo filiorum Israel in desertum Sin quod est inter Helim et Sinai quinto decimo die mensis
secundi postquam egressi sunt de terra Egypti.
Numérotation du verset
Ex. 16,2
et murmuravit omnis congregatio filiorum Israel
contra Moysen
et contra Aaron
in solitudine.
Numérotation du verset
Ex. 16,3
Dixeruntque ad eos filii Israel: Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Egypti,
quando sedebamus
super ollas carnium,
et comedebamus panem1
1 panem] panes
Weber
in saturitate: cur eduxistis nos in desertum2,
2 desertum] +istud
Weber
ut occideretis omnem multitudinem fame?
Numérotation du verset
Ex. 16,4
Dixit autem Dominus ad Moysen: Ecce ego pluam vobis panes de celo
egrediatur populus, et colligat que sufficiunt per singulos dies ut temptem eum utrum ambulet in lege mea an non.
Numérotation du verset
Ex. 16,5
die autem sexta
parent
quod inferant et sit duplum quam colligere solebant
per singulos dies
Numérotation du verset
Ex. 16,6
dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Israel vespere
scietis quod Dominus vos eduxerit3 de terra Egypti
3 vos eduxerit]
inv. Weber
Numérotation du verset
Ex. 16,7
et mane videbitis gloriam Domini
audivi4 enim murmur vestrum contra Dominum
4 audivi] audivit
Weber
nos vero quid sumus quia musitastis5
contra nos
5 musitastis] mussitatis
Weber
Numérotation du verset
Ex. 16,8
et ait Moyses dabit Dominus vobis vespere carnes
edere et mane panes
in saturitate
eo quod audierit murmurationes vestras
quibus murmurati estis contra eum
nos enim quid sumus nec contra nos est murmur vestrum sed contra Dominum
Numérotation du verset
Ex. 16,9
dixitque Moyses ad Aaron: Dic universe congregationi filiorum Israel:
Accedite
coram Domino audivit enim murmur vestrum
Numérotation du verset
Ex. 16,10
cumque loqueretur Aaron ad omnem cetum filiorum Israel respexerunt ad solitudinem et ecce gloria Domini apparuit in nube
Numérotation du verset
Ex. 16,11
locutus est autem Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset
Ex. 16,12
audivi
murmurationes filiorum Israel loquere ad eos vespere
enim6 comedetis carnes et mane
6 enim]
om. Weber
saturabimini panibus scietisque
quod ego7 sum8 Dominus Deus vester
7 ego]
om. Weber
|
8 sum] sim
Weber
|
Numérotation du verset
Ex. 16,13
factum est ergo vespere et ascendens coturnix
cooperuit9 castra mane quoque ros
9 cooperuit] operuit
Weber
iacuit per circuitum castrorum
Numérotation du verset
Ex. 16,14
cumque operuisset superficiem terre apparuit in solitudine minutum
et quasi pilo tunsum in similitudinem pruine super terram
Numérotation du verset
Ex. 16,15
quod cum vidissent filii Israel dixerunt ad invicem man hu quod significat quid est hoc
ignorabant enim quid esset quibus Moyses ait10 iste est panis
10 Moyses ait]
inv. Weber
quem dedit Dominus vobis ad vescendum
Numérotation du verset
Ex. 16,16
hic est sermo quem precepit Dominus colligat ex eo unusquisque quantum sufficiat ad vescendum gomor
per singula capita iuxta numerum animarum vestrarum que habitant in tabernaculo sic tolletis
Numérotation du verset
Ex. 16,17
feceruntque11 filii Israel et collegerunt alius plus alius minus
11 feceruntque] + ita
Weber
Numérotation du verset
Ex. 16,18
et mensi sunt ad mensuram gomor nec qui plus collegerat habuit amplius nec qui minus paraverat reperit minus sed singuli iuxta id quod
edere
poterant congregaverunt12
12 congregaverunt] congregarunt
Weber
Numérotation du verset
Ex. 16,19
dixitque Moyses ad eos nullus relinquat ex eo in mane
Numérotation du verset
Ex. 16,20
qui non audierunt eum sed dimiserunt quidam ex eis usque mane et scatere cepit vermibus
atque computruit et iratus est contra eos Moyses
Numérotation du verset
Ex. 16,21
colligebant autem mane singuli
quantum sufficere poterat ad vescendum cumque incaluisset
sol
liquefiebat
Numérotation du verset
Ex. 16,22
in die vero sexta
collegerunt cibos duplices
id est duo gomor
per singulos homines venerunt autem omnes principes multitudinis et narraverunt Moysi
Numérotation du verset
Ex. 16,23
qui ait eis hoc est quod locutus est Dominus requies sabbati sanctificata erit Domino
cras
quodcumque operandum est facite et que coquenda
sunt coquite quicquid autem reliquum fuerit reponite usque mane13
13 mane] in
praem. Weber
Numérotation du verset
Ex. 16,24
feceruntque ita ut preceperat Moyses et non computruit neque vermis inventus est in eo
Numérotation du verset
Ex. 16,25
dixitque Moyses comedite illud hodie quia sabbatum est Domini14
14 Domini] Domino
Weber
non invenietur hodie in agro
Numérotation du verset
Ex. 16,26
sex diebus
colligite in die autem septimo sabbatum est Domini15
15 Domini] Domino
Weber
idcirco non invenietur
Numérotation du verset
Ex. 16,27
venitque16 septima dies et egressi de populo ut colligerent non invenerunt
16 venitque] venit
Weber
Numérotation du verset
Ex. 16,28
dixit autem Dominus ad Moysen usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam
Numérotation du verset
Ex. 16,29
videte quod Dominus dederit vobis sabbatum et propter hoc
tribuerit vobis die sexto cibos duplices
maneat unusquisque apud semet ipsum
et17 nullus egrediatur
17 et] om. Weber
de loco suo die septimo
Numérotation du verset
Ex. 16,30
et sabbatizavit populus die septimo
Numérotation du verset
Ex. 16,31
appellavitque domus Israel nomen eius man
quod erat quasi semen coriandri album
gustusque eius quasi simile cum melle
Numérotation du verset
Ex. 16,32
dixit autem Moyses iste est sermo quem precepit Dominus imple gomor ex eo et custodiatur in futuras retro generationes ut noverint panes18
18 panes] panem
Weber
quibus19
19 quibus] quo
Weber
alui vos in solitudine
quando educti estis de terra Egypti
Numérotation du verset
Ex. 16,33
dixitque Moyses ad Aaron sume vas unum et mitte ibi man quantum potest capere gomor
et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras
Numérotation du verset
Ex. 16,34
sicut preceperat20 Dominus Moysi posuitque21 Aaron
20 preceperat] precepit
Weber
|
21 posuitque] + illud
Weber
|
in tabernaculo
reservandum.
Numérotation du verset
Ex. 16,35
Filii autem Israel
manducaverunt22
22 manducaverunt] comederunt
Weber
man quadraginta annis
donec venirent in terram habitabilem
hoc cibo
aliti sunt usquequo tangerent fines terre Chanaan.
Numérotation du verset
Ex. 16,36
Gomor autem decima pars est ephi.
Capitulum 16
Numérotation du verset
Ex. 16,1
marg.|
Profectique sunt de Elim]
etc.
marg.|
{l}
Quintodecimo die]
tricesima, scilicet die ab exitu de Egypto, tunc defecerunt eis victualia, que attulerant de Egypto.
[Quintodecimo]
<Glossa> interlinearis quando, scilicet Pascha celebratur. Nm. 9.b. dicitur. Si aliquis propter aliquam immunditiam non posset celebrare Pascha quartadecima Luna primi mensis, id est Aprilis, celebraret illud secundo mense, id est Maio, eisdem Kalendis, scilicet quartadecima Luna secundi mensis.
marg.|
{m}
Mensis secundi]
Maii, scilicet.
marg.|
{n}
Coturnix]
IOSEPHUS ortygiam vocat, et dicitur sic a loco. Ortygia enim Insula est, in qua abundant coturnices.
marg.|
{1.
85va} a
Iuxta numerum animarum]
AUGUSTINUS. Sepe Scriptura homines animas appellat, a parte totum. Unde Ps. 55. Non timebo, quid faciat mihi caro, nam carnes pro hominibus appellat. Ps.
marg.|
{b}
Alius plus]
Forte collecta in acervis ponebatur, et dabatur singulis gomor. Quomodo hoc fuerit expresse in Historiis
a super hunc locum dicitur.
a
¶Fons :
Petrus Comestor
, Historia scolastica, ed. Emmanuele Navarro, 1699 ; PL 198 (1855), 1053-1644.
marg.|
{c}
Cibos duplices]
Ex hoc volunt quidam, quod quilibet in sexta feria non colligebat, nisi unum gomor, sed id miraculose multiplicabatur, ut duobus sufficeret diebus.
marg.|
{d}
Coram Domino]
Aiunt Hebrei, ecce primum habuisse parvum tabernaculum, in quo Dominum consulebant, de quo infra 33.b. dicitur : Tollens Moyses tabernaculum, tetendit extra castra procul. Vel per prolepsim dictum est de futuro tabernaculo. Et est sensus. Repone, id est repones. Ita dicit AUGUSTINUS.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ex. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=04&chapitre=04_16)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ex. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=04&chapitre=04_16)
Notes :