Capitulum 30
Numérotation du verset
Ex. 30,1
Facies quoque altare
ad1 adolendum thymiamata2
1 ad] in
Weber
|
2 thymiamata] thymiama
Weber
|
de lignis Sethim
Numérotation du verset
Ex. 30,2
habens cubitum
longitudinis
et alterum latitudinis,
id est quadrangulum
et duos cubitos in altitudine
cornua
ex illo3 procedent
3 illo] ipso
Weber
Numérotation du verset
Ex. 30,3
vestiesque illud auro purissimo
tam craticulam eius quam parietes per circuitum eius4 et cornua
4 eius]
om. Weber
faciesque ei coronam aureolam per gyrum
Numérotation du verset
Ex. 30,4
et duos annulos aureos
sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et altare portetur
Numérotation du verset
Ex. 30,5
ipsos quoque vectes
facies de lignis Sethim et inaurabis
Numérotation du verset
Ex. 30,6
ponesque altare contra velum
quod ante arcam
testimonii pendet5 coram propitiatorio quo tegitur testimonium ubi loquar tibi
5 testimonii pendet]
inv. Weber
Numérotation du verset
Ex. 30,7
et adolebit
incensum
super eo Aaron
suave
fragrans6
6 fragrans] fraglans
Weber
mane quando componet
lucernas
incendet illud
Numérotation du verset
Ex. 30,8
et quando collocat eas ad vesperum
uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras
Numérotation du verset
Ex. 30,9
non offeretis super eo thymiama compositionis alterius
nec oblationem et victimam
nec libabitis libamina7
7 libabitis libamina] liba libabitis
Weber
Numérotation du verset
Ex. 30,10
et deprecabitur
Aaron
super cornua altaris8
8 altaris] eius
Weber
semel per annum
in sanguine
qui oblatus9 est
9 qui oblatus] quod oblatum
Weber
pro peccato
et placabit
super eo in generationibus vestris sanctum sanctorum erit Domino
Numérotation du verset
Ex. 30,11
locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset
Ex. 30,12
quando tuleris summam
filiorum Israel
iuxta numerum dabunt singuli pretium
pro animabus suis Domino et non erit plaga in eis cum fuerint recensiti
Numérotation du verset
Ex. 30,13
hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen
dimidium sicli
iuxta mensuram
templi
siclus viginti obolos habet media pars sicli offeretur Domino
Numérotation du verset
Ex. 30,14
qui habetur
in numero
a viginti annis et supra
dabit pretium
Numérotation du verset
Ex. 30,15
dives
non addet ad medium sicli et pauper
nihil minuet
Numérotation du verset
Ex. 30,16
susceptamque pecuniam
que collata est
a filiis Israel
trades in usus tabernaculi testimonii
ut sit monimentum10 eorum
10 monimentum] monumentum
Weber
coram Domino et propitietur animabus illorum
Numérotation du verset
Ex. 30,17
locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset
Ex. 30,18
facies et labium eneum
cum basi sua
ad lavandum
ponesque illud inter tabernaculum testimonii
et altare et missa aqua
Numérotation du verset
Ex. 30,19
lavabunt in eo Aaron
et filii eius
manus suas
ac pedes
Numérotation du verset
Ex. 30,20
quando ingressuri
sunt tabernaculum testimonii et quando accessuri sunt11 ad altare ut offerant in eo thymiamata12
11 sunt]
om. Weber
|
12 thymiamata] thymiama
Weber
|
Domino
Numérotation du verset
Ex. 30,21
ne forte moriantur
legitimum sempiternum erit ipsi
et semini eius per successiones.
Numérotation du verset
Ex. 30,22
locutusque est Dominus ad Moysen
Numérotation du verset
Ex. 30,23
dicens: Sume tibi aromata prime myrrhe
et13 electe quingentos siclos et cinnamomi medium
13 prime myrrhe et
Rusch
] prima et zmyrnae
Weber
id est ducentos quinquaginta siclos14 calami similiter ducentos quinquaginta
14 siclos]
om. Weber
Numérotation du verset
Ex. 30,24
cassie
quoque15 quingentos siclos in pondere
15 quoque] autem
Weber
sanctuarii oleum16 de olivetis mensuram hin
16 oleum] olei
Weber
Numérotation du verset
Ex. 30,25
faciesque unctionis oleum sanctum unguentum compositum opere unguentarii
Numérotation du verset
Ex. 30,26
et ungues ex eo tabernaculum testimonii et arcam testamenti
Numérotation du verset
Ex. 30,27
mensamque cum vasis suis candelabrum et utensilia eius altaria thymiamatis
Numérotation du verset
Ex. 30,28
et holocausti et universam supellectilem que ad cultum eorum pertinet17
17 pertinet] pertinent
Weber
Numérotation du verset
Ex. 30,29
sanctificabisque omnia et erunt sancta sanctorum qui tetigerit ea sanctificabitur.
Numérotation du verset
Ex. 30,30
Aaron et filios eius ungues sanctificabisque illos18 ut sacerdotio fungantur mihi
18 illos] eos
Weber
Numérotation du verset
Ex. 30,31
filiis quoque Israel dices hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras
Numérotation du verset
Ex. 30,32
caro hominis non unguetur ex eo
et iuxta compositionem eius non facietis aliud quia sanctificatum est,
et sanctum erit vobis
Numérotation du verset
Ex. 30,33
homo quicumque tale composuerit et dederit ex eo
alieno
exterminabitur de populo suo
Numérotation du verset
Ex. 30,34
Dixitque Dominus ad Moysen: Sume tibi aromata stacten
et onycham
galbanum19 boni odoris
19 onycham galbanum Λ H
Rusch
] onycha galbanen Ω
Weber
et thus lucidissimum.
Equalis ponderis erunt omnia.
Numérotation du verset
Ex. 30,35
Faciesque thymiama
compositum opere
unguentarii
mixtum
diligenter et purum et sanctificatione dignissimum
Numérotation du verset
Ex. 30,36
cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis
pones ex eo coram tabernaculo testimonii20
20 tabernaculo testimonii] testimonio tabernaculi
Weber
in loco quo21 apparuero22 tibi sanctum sanctorum erit vobis thymiama
21 loco quo]
inv. Weber
|
22 apparuero] apparebo
Weber
|
Numérotation du verset
Ex. 30,37
talem compositionem
non facietis in usus vestros quia sanctum est Domino
Numérotation du verset
Ex. 30,38
homo quicumque fecerit simile
ut odore illius perfruatur
peribit de populis suis
Capitulum 30
Numérotation du verset
Ex. 30,1
marg.|
{q}
Facies quoque altare]
Constructo tabernaculo cum utensilibus suis, completis etiam mandatis consecrationis, et filiorum eius, redit Scriptura, ut doceat facturam altaris incensi, in quo Aaron quotidianum adoleret incensum, sive thymiama. Erat autem eiusdem facture, et de eadem materia, scilicet de lignis sethim cum altari holocaustorum, et concavum, ut illud, habens craticulam quatuor catenis, quatuor cornibus altaris, dependentem usque ad medium altaris. Utrum autem habuerit arulam, id est fundum a terra, ut reciperet cineres, ambiguum est. Et cum singulis diebus super altare holocaustorum bis cremarent carnes, non erat hostia consummata, quousque Sacerdos acceptis prunis de altari holocaustorum in batillo, intraret tabernaculum, et veniens ad altare thymiamatis, super craticulam eius prunas poneret, et pulverem thymiamatis superponeret, ut ita fumus ascenderet ad Sancta sanctorum. Utrum autem hoc altare esset in sanctuario, an in Sanctis sanctorum, dubitatio est inter Sanctos. AUGUSTINUS dicit quod in Sanctis sanctorum erat : argumentum accipiens ab illo verbo {1.
96vb} Apostoli Hbr. 9. Post velamen autem secundum tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum, aureum habens thuribulum, et arcam testamenti. Et vocat AUGUSTINUS aureum thuribulum, altare incensi. HIERONYMUS dicit quod erat in sanctuario, et inter mensam, et candelabrum, quod dicit IOSEPHUS plane, et Hebreus. Forte AUGUSTINUS loquitur de templo, ubi erant omnia ampliata. Et potuit esse, quod preter altare incensi, quod erat in Sanctuario, (ad quod bis in die necesse erat ingredi) erat superadditum in abdito, thuribulum aureum, in quo summus Sacerdos prunas, et thymiamata, quod in sanctuarium deferebat, adoleret, quando ad interiora contingebat, ipsum penetrare, semel, scilicet in anno, et tunc cum sanguine vitule rufe, ut dicit Apostolus Hbr. 9.b.
marg.|
{r}
Thymiama]
etc. confectum de quatuor speciebus aromaticis, scilicet stacte, onycha, galbano, thure lucidissimo.
marg.|
{s}
Quadrangulum]
Quatuor anguli, quatuor virtutes. Apc. 21.e. Civitas in quadro posita est.
marg.|
{t}
Duos cubitos]
Stola anime, et stola corporis. 4Rg. b. orat Eliseus, ut spiritus Elie duplex fieret in eo. Gn. 45. scilicet Ioseph iussit fratribus suis proferri binas stolas. Is. 61.c. Propter hoc in terra sua duplicia possidebunt, etc. Proverbiorum ultim. c. Omnes domestici eius vestiti sunt duplicibus.
marg.|
{u}
Vestiesque]
Is. 61. Induit me Dominus vestimentis salutis. Iob. 29.c. Iustitia vestitus sum.
marg.|
{x}
Faciesque quoque ei coronam aureolam per gyrum]
IOSEPHUS dicit per singulos angulos sex fuisse coronas in circuitu per gyrum.
marg.|
{y}
Contra velum]
Argumentum, quod altare thymiamatis erat in sanctuario extra velum, sicut vult HIERONYMUS.
marg.|
{z}
Quo tegitur testimonium]
id est arca testimonii.
marg.|
{a}
Componet lucernas]
Septem lucerne erant in candelabro, sed tantum tres ardebant in die, quas accendebat Aaron mane, ponens carnes agni super altare holocaustorum, et thymiama super altare incensi. Vespere autem accendebat quatuor, que in nocte templum illuminabant, aliumque agnum cremandum ponebat super altare exterius, et thymiama super altare interius.
marg.|
{b}
Collocat eas]
adaptat, et disponit.
marg.|
{c}
Compositionis alterius]
quam illius, de qua dicturus est, et de qua nos diximus iam.
marg.|
{d}
Nec libabitis]
aliud libamen, quam decet. Nulla enim hostia sine suis libamentis offerebatur.
marg.|
{e}
Super cornua altaris semel per annum]
elevans, scilicet manus, vel cornibus altaris innitens.
marg.|
{f}
In sanguine]
In, id est cum scilicet {1.
97ra} die expiationis, que erat decima die Septembris. Super cornu altaris. Quartum argumentum est hic, quod illud altare erat in Sancta sanctorum, sicut innuit AUGUSTINUS per hoc quod dicitur in littera. Semel per annum, etc. Altare cui innitebatur, est altare incensi.
marg.|
{a}
Sanctum sanctorum erit]
altare scilicet incensi, quod erat sanctius alio altari, vel ipsum oblatum pro populi peccato erit Sanctum sanctorum, id est ceteris oblationibus sanctius.
marg.|
{b}
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens]
<Glossa> interlinearis Ante descriptionem labii enei premittitur unum mandatum, scilicet profecturus ad bellum, ut scilicet numerentur, et redimant, et auferant peccata sua, unde fiat sumptus in edificio tabernaculi. Beda. Possumus hic altaria accipere sanctam Ecclesiam, in qua nullus est absque peccato, etiam infans unius diei. 1Io. 1.d. Si dixerimus, quia peccatum non habemus, etc.
marg.|
{c}
Iuxta numerum dabunt]
Boni numerantur, quia cogniti, et dilecti a Deo. Ps. 146. Qui numerat multitudinem stellarum, etc. Mali non. Ps. 39. Multiplicati sunt super numerum. Ecclesiast. 1.d. Stultorum infinitus est numerus. Item Nm. 1. mulieres, et pueri non numerantur. Et Mt. 14.c. Satiavit Dominus quinque millia hominum extra mulieres.
marg.|
{d}
Singuli pretium]
id est debitum obsequium. Proverbiorum 13.b. Redemptio anime viri, proprie divitie. Io. 2.b. Cuncta, que habet homo, dabit pro anima sua.
marg.|
{e}
Recensiti]
in die Iudicii. Ieremie 33.b. Adhuc transibunt greges, etc. Sir. 39.c. Opera omnis carnis coram illo.
marg.|
{f}
Ad nomen]
Mali sine nomine sunt apud Deum, quia dilatant nomina sua in terris. Ieremie 17.b. Recedentes a te scribentur in terra. Unde ille dives, qui epulabatur quotidie, sine nomine ponitur tamquam ignotus. Luce 16.
marg.|
{g}
Dimidium sicli]
id est decem obolos, in quo observantia Decalogi designatur.
marg.|
{h}
Iuxta mensuram templi]
id est secundum regulam Ecclesie. Actor. 9.a. Surge, et ingredere civitatem, etc. Ibid. 10.a. Accersi Simonem, etc. Et Mt. 8.a. Vade, et ostende te Sacerdotibus.
marg.|
{i}
Numero]
Transibant ad nomen a viginti annis, et supra.
marg.|
{l}
Ut sit monimentum eorum]
Argumentum, quod eleemosyna permanens in constructione Ecclesie, pontis, et huiusmodi, melior est, tamen in articulo, melior est eleemosyna que datur pauperi, illa enim propter istam est.
marg.|
{m}
Locutusque est Dominus ad Moysen]
Dicto de mandato numerandi profecturos ad prelium, prosequitur de labio.
marg.|
{n}
Facies, et labium eneum]
Erat autem hoc labium sub divo inter tabernaculum, et altare holocaustorum. Hoc labium dicitur luter. 3Rg. 7.d. GLOSSA Ibidem. Labium erat vas, etc. Factum de speculis mulierum, que excubabant ad ingressum tabernaculi. Ita dicit GLOSSA de speculis mulierum, id est sedibus speculorum. Vel secundum Iosephum undique habebat specula inserta, ut Sacerdotes abluti viderent, si adhuc aliqua macula remansisset.
marg.|
{o}
Et quando accessuri sunt]
Ordo preposterus, primo enim lavabantur sacrificaturi, postea ingressuri tabernaculum, tertio egressi.
marg.|
{p}
Locutusque est]
Addit Dominus de confectione unctionis, sive unguenti sancti, ex quatuor speciebus aromaticis tritis confecti, oleo olivarum distemperatis, quo Sacerdotes, et tabernaculi vasa ungebantur.
marg.|
{n}
Prime myrrhe]
Prima myrrha est in Vere sine incisione arboris. Secunda in Autumno cum incisione.
marg.|
{r}
Unguentum compositum]
ex quatuor speciebus cum oleo olivarum.
marg.|
{s}
Opere unguentarii]
Principalis unguentarius est Christus. Sir. 38.a. Et unguentarius faciet, etc.
marg.|
{t}
Et erunt Sancta sanctorum]
id est sancta de numero sanctorum. Tamen posterior pars tabernaculi dicitur Sancta sanctorum, id est Sancta consecutiva sanctorum.
marg.|
{u}
Qui tetigit ea sanctificabitur]
id est nullus tanget prius, nisi sanctificatus, et postea ipso tactu sanctificabitur.
marg.|
{x}
Non facietis aliud]
in communem scilicet usum.
marg.|
{y}
Dixitque Dominus ad Moysen]
Determinat materiam, de qua fieri habeat unguentum.
marg.|
{z}
Onycham]
Sir. 25.b. ubi dicitur. Sicut cinnamomum, et balsamum aromatizans, etc. Storax, et galbanus, et ungula, et gutta. Ubi dicit GLOSSA Ungulam vocat, quod in Exodo onycham, et est species aromatica, ut ibidem dicit GLOSSA.
marg.|
{z}
Et thus]
GLOSSA Thus Grece, olibanum Latine dicitur.
marg.|
{1.
97va} Unde Ct. 4. dicitur. Vadam ad montem myrrhe, et ad collem thuris. Alia littera habet, et ad collem Libani, a Libano monte Arabie. Gal. 4.d. Libanus mons est in Arabia. Alius est Libanus Phenicis, in quo sunt cedri. De quo 3Rg. 5.b. Precipe, ut servi tui precidant mihi ligna de Libano.
marg.|
{a}
Equalis ponderis]
Ad differentiam unctionis, ubi non sunt omnia equalis ponderis.
marg.|
{b}
Thymiama compositum]
non unguentum, sed incensum.
marg.|
{c}
Quicumque fecerit simile]
sicut fecit Herodes Agrippa. De quo dicitur. Actor. 12.d. Herodes vestitus veste regali sedit pro tribunali, etc. Populus autem acclamabat ei voces Dei, non hominis. Confestim autem percussit eum Angelus Domini, eo quod non dedisset honorem Deo.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ex. Capitulum 30), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=04&chapitre=04_30)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ex. Capitulum 30), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=04&chapitre=04_30)
Notes :