Hugo de Sancto Caro

Capitulum 6

Numérotation du verset Lv. 6,1 

Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset Lv. 6,2 

anima que peccaverit et contempto Domino
negaverit proximo suo depositum1 quod fidei eius creditum fuerat
1 proximo suo – depositum] inv. Weber
vel vi aliquid
extorserit aut calumniam fecerit
Numérotation du verset Lv. 6,3 

sive rem perditam invenerit
et infitians2 insuper peieraverit3 et quodlibet aliud ex pluribus fecerit in quibus peccare solent homines
2 infitians Weber ] inficians ΦP ΘAM P ΨM ΩMS²J Rusch Ed1530 Clementina |
3 peieraverit Π ΘA²M²G Ω Rusch Ed1530 Clementina ] perierarit Weber |
Numérotation du verset Lv. 6,4 

convicta delicti reddet
Numérotation du verset Lv. 6,5 

omnia que per fraudem voluit obtinere integra et quintam insuper partem
domino cui damnum intulerat
Numérotation du verset Lv. 6,6 

pro peccato autem suo offeret arietem immaculatum de grege et dabit eum sacerdoti iuxta estimationem mensuramque delicti
Numérotation du verset Lv. 6,7 

qui rogabit pro eo coram Domino et dimittetur illi pro singulis
que faciendo peccavit4
4 peccavit] peccaverit Weber
Numérotation du verset Lv. 6,8 

locutusque5 est Dominus ad Moysen dicens:
5 locutusque] locutus Weber
Numérotation du verset Lv. 6,9 

precipe Aaron et filiis eius hec est lex holocausti
cremabitur in altari tota nocte
usque mane
ignis
ex eodem altari erit
Numérotation du verset Lv. 6,10 

vestietur
tunica
sacerdos6
6 tunica sacerdos] inv. Weber
et feminalibus lineis
tolletque
cineres
quos vorans ignis
exussit7 et ponens
7 exussit] exusit Weber
iuxta altare
Numérotation du verset Lv. 6,11 

spoliabitur prioribus vestimentis
indutusque aliis
extra castra
efferet eos8
8 extra castra – efferet eos] inv. Weber
et in loco mundissimo
usque ad favillam consumi faciet
Numérotation du verset Lv. 6,12 

ignis
autem in altari
semper ardebit
quem nutriet sacerdos
subiciens ligna
mane
per singulos dies et imposito holocausto
desuper adolebit adipes
pacificorum
Numérotation du verset Lv. 6,13 

ignis est iste perpetuus
qui numquam deficiet in altari
Numérotation du verset Lv. 6,14 

Hec est lex sacrificii et libamentorum que offerent filii
Aaron
coram Domino
et coram altari
Numérotation du verset Lv. 6,15 

tollet sacerdos
pugillum simile
que conspersa est oleo et totum thus
quod super similam positum est adolebitque illud in altari in monimentum9
9 monimentum] monumentum Weber
odoris suavissimi Domino
Numérotation du verset Lv. 6,16 

reliquam
autem partem simile comedet
Aaron cum filiis suis absque fermento
et comedet
in loco sancto atrii tabernaculi
Numérotation du verset Lv. 6,17 

ideo autem non fermentabitur quia pars eius in Domini offertur incensum sanctum sanctorum erit sicut pro delicto atque peccato10
10 delicto atque peccato] p. a. d. Weber
Numérotation du verset Lv. 6,18 

Mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum ac sempiternum erit11 in generationibus vestris de sacrificiis Domini
11 erit] est Weber
omnis qui tetigerit illa sanctificabitur.
Numérotation du verset Lv. 6,19 

et locutus12 est Dominus ad Moysen dicens:
12 locutusque] et locutus Weber
Numérotation du verset Lv. 6,20 

Hec
est oblatio Aaron
et filiorum
eius quam offerre debent Domino in die unctionis sue
decimam partem ephi
offerent simile
in sacrificio sempiterno
medium eius mane
et medium vespere
Numérotation du verset Lv. 6,21 

que in sartagine
oleo conspersa frigetur
offeret13
13 offered] + autem Weber
eam callidam
in odorem suavissimum Domino.
Numérotation du verset Lv. 6,22 

Sacerdos qui patri iure successit14
14 successit] successerit Weber
et tota cremabitur in altari.
Numérotation du verset Lv. 6,23 

Omne enim sacrificium sacerdotum
igne consumetur
nec quisquam comedet ex eo.
Numérotation du verset Lv. 6,24 

Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset Lv. 6,25 

loquere Aaron
et filiis eius ista est lex hostie pro peccato in loco ubi offertur holocaustum
immolabitur
coram Domino
sanctum sanctorum est
Numérotation du verset Lv. 6,26 

sacerdos qui offert eam15
15 eam] om. Weber
comedet eam
in loco sancto in atrio tabernaculi
Numérotation du verset Lv. 6,27 

quicquid tetigerit carnes eius sanctificabitur
si de sanguine illius
vestis
fuerit aspersa lavabitur
in loco sancto
Numérotation du verset Lv. 6,28 

vas autem fictile
in quo cocta est confringetur
quod si vas eneum
fuerit defricabitur
et lavabitur aqua
Numérotation du verset Lv. 6,29 

omnis masculus de genere sacerdotali vescetur carnibus eius
quia sanctum sanctorum est
Numérotation du verset Lv. 6,30 

Hostia enim
que ceditur pro peccato cuius sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario non comedetur sed comburetur igni.

Capitulum 6

Numérotation du verset Lv. 6,1 
marg.| {h} Locutus est Dominus] etc. Supra egit Moyses de peccato proveniente ex usurpatione sacrorum, hic agit de peccato procedente ex contemptu Domini in commisso non reddendo.
marg.| {i} Contempto Domino] GLOSSA preceptis Domini, dum vel negligit, vel non putat eum ulcisci.
marg.| {k} Depositum] id est quamlibet rem sibi commissam.
marg.| {l} Vi aliquid] id est aliqua violentia.
marg.| {m} Calumniam] id est falsam vindicationem, aut falsam accusationem, ut sic aliquid acquirat.
marg.| {n} Integra] id est in nullo diminuta, vel vitiata.
marg.| {o} Et quintam insuper] Idem precipitur Nm. 5.a. Ex. 22.a. videtur esse contrarium, ubi in quadruplum iubetur furtum restitui. Unde Zacheus dixit Luce 19.b. Ecce dimidium bonorum meorum do pauperibus, et si aliquem defraudavi, reddo quadruplum. Solutio. Utrumque verum est, et quod in Exodo dicitur, et hic, et in Numeris, sed in diversis casibus. Nam aliene rei distractio aliquando fiebat ex industria, furto vel rapina, aliquando per negligentiam, aliquando per ignorantiam. De re per ignorantiam, vel negligentiam sublata agitur hic, et in Numeris. De re sublata scienter agitur in Exodo, et precipitur, quod restituatur in quadruplum, si res perierat. Si extabat integra, in duplum. Et si ibi legis : Quinque boves pro uno, alia translatio est secundum quosdam. Vel speciale erat illud in bove propter quinque utilitates eius. Si vero non esset, qui reciperet, redderetur Domino, et esset, ut dicitur Nm. 5.a. Sacerdotis : Pro peccato vero furti, vel negligentie fiebat aliqua oblatio secundum quantitatem rei. IOSEPHUS dicit aurum, et argentum reddi in duplum, iumenta vero reddi in quadruplum, solum bovem in quintuplum, quia quanto possidetur ceteris utilius, tanto amittitur damnosius. Item Prv. 6.d. videtur contrarium huic legi, ubi dicitur : Non est grandis culpa, cum quis furatus fuerit panem : Furatur enim, ut esurientem impleat ventrem : Deprehensus quoque reddet in septuplum. Solutio. Septuplum, id est perfecte, sive integre. Quod autem dicitur, non est grandis culpa, cum quis furatus fuerit, sic intelligitur : Cum quis furatur pre inopia, non est grandis culpa, scilicet respectu adulterii, quod fit pre inopia cordis. Unde statim sequitur ibi in littera : Qui autem adulter est propter cordis inopiam, perdet animam suam.
marg.| {p} Partem Domino] Et quid Episcopo vel Archidiacono ? Nihil. Et si quid accipit Sacerdos ab eo, quem {1. 106va} vult corrigere, non potest sibi retinere, sed Domino, id est pauperibus debet erogare, vel in usus eius Ecclesie.
marg.| {a} Iuxta estimationem] scilicet magis, vel minus, secundum quod minus, vel magis peccavit.
marg.| {c} Locutusque est Dominus] Repetit Moyses de iugi holocausto, de quo in Ex. 29.g. dixerat : Facies in altari agnos anniculos duos per singulos dies iugiter, unum agnum mane, alterum vespere, ut addat de cineribus tollendis, et de tempore cremationis. Hoc enim iuge sacrificium bis offerebatur in die, ut dictum est in Exodo : Unum agnum mane super altare holocausti, alterum vespere : Pinguiorem pro mysterio, ad significandum Christum, qui erat immolandus in vespera mundi, qui fuit ceteris pinguior, et efficacior : Qui etsi fuit agnus vespertinus, fuit, et matutinus in figura, quia hic est agnus, qui occisus est ab origine mundi : Apc. 13.b. In Abel in figura quidem, non in persona. Hoc iuge sacrificium singulis diebus offert Ecclesia bis. Pro sacrificio matutino generalem facit in prima confessionem, pro vespertino in completorio. Tradit IOSEPHUS, quod hoc iuge sacrificium tenebantur sacerdotes de proprio facere, seu offerre. Sed ipsi sue avaritie consulentes, et quia etiam magna erat expensa iugis sacrificii holocausti, introduxerunt, ut exigeretur a populo pecunia, unde fieret iuge sacrificium. Sed ubi inveniebantur tot agni ? Forte oves eorum bis in anno fete erant. De agno matutino, de quo Ex. 29.g. et Nm. 28.a. pretermittit hic, agens de vespertino, qui dignior, et pinguior erat.
marg.| {b} Dimittetur] scilicet delictum.
marg.| {c} Ex eodem altari] Quasi dicat non aliunde afferetur ignis, in altari, sed ibi continue nutrietur, quia datus est a Domino celitus, ut dicitur infr. 9.d. Item habes in Ex. ult. d. quod tabernaculo erecto, et altari sanctificato multis hostiis positis super altare, misit Dominus ignem de sublimi, quo cremate sunt hostie. Et precepit Dominus illum ignem perpetuo servari, ne deficeret, nec esset necesse alium ignem offerre super altare. Et ad solicitudinem sacerdotium pertinebat ligna supponere, et fomenta, quibus ignis iugiter nutriretur.
marg.| {d} Tunica] Byssina.
marg.| {e} Et feminalibus] Et alias duas vestes, scilicet balteum lineum, et mitram lineam, quibus indutus sacerdos tollens cineres de altari, reponebat in pelvim iuxta altare, et depositis vestibus sanctis, indutusque aliis forte ad hoc destinatis, vel suis propriis, efferebat cineres extra castra, et in loco mundissimo usque ad favillam faciebat consumi.
marg.| {f} Quem nutriet sacerdos] Ad nutriendum ignem caritatis in nobis ligna mane, et vespere subiicimus, dum ea, que Christus mane, et vespere in sua Passione sustinuit, ad memoriam reducimus. Ignem enim caritatis nihil adeo nutrit in nobis, sicut frequens memoria Dominice Passionis. Unde in Lam. 3.c. Recordare paupertatis mee, et transgressus meos, etc. Hoc idem vult ibi GLOSSA que incipit sic : Quem nutriet sacerdos, etc.
marg.| {g} Imposito holocausto] scilicet iugi agno.
marg.| {h} Desuper adolebit adipes] si offerebantur : Que etiam {1. 106vb} non offerebantur super altare, nisi prius oblato agno quotidiano, quamvis enim instarent offerentes, non licebat aliquam hostiam ponere super altare, nisi prius agno oblato quotidiano, super quem alie hostie cremabantur.
marg.| {i} Hec est lex] Hesychius : Repetit Moyses de oblatione simile, de qua supra 2.a. Ut addat de loco, ubi comedebatur, scilicet a masculis Aaronitis tantum : Et ut arctius memorie commendet, ut scilicet sint inexcusabiles transgressores, nec se possint per ignorantiam excusare.
marg.| {k} Libamentorum] Large dicitur hic libamentum, scilicet omne oblatum preter animal : Proprie vero libamentum est liquidorum.
marg.| {l} Filii Aaron] id est minores sacerdotes.
marg.| {m} Simile] Per similam significatur divinorum scientia, per plenum pugillum, scientia Dei indeficiens, per residuum, scientia nostra, que deficiens est, et imperfecta.
marg.| {n} Absque fermento] Quia pars eius oblata est in altari.
marg.| {o} In loco sanctuarii] id est Pastophoriis, et in domiciliis, que erant circa tabernaculum, non in tabernaculo. Nihil enim in oratorio agendum est, nisi ad quod factum est, unde et nomen accipit, sicut dicit AUGUSTINUS in regula.
marg.| {p} Non fermentabitur] Numquam fermentum offerebatur Domino. Verum primitie mellis, et panes fermentati novarum frugum offerebantur sacerdoti, non Domino, et neque super altare ponebantur. Omne id ergo, cuius pars offerebatur Domino, non fermentabatur. Ergo de pecunia, cuius pars illicite acquisita est, non debet etiam modica pars offerri Domino, vel dari pauperibus, quia fermentata est. Solutio. Dicimus, quod potest, dummodo tantum retineat dator, quod possit male acquisita restituere. Nec est simile de fermentato, quia fermentum mixtum alii totum contaminat, sed non pecunia, dummodo anima de peccato peniteat.
marg.| {q} Sanctum sanctorum erit] id est cibus sanctus, nonnisi a sanctis, et in loco sancto comedendus est. Et notandum quod alia est sanctitas templi, alia sacramentorum, alia panis, alia aque benedicte, que nec ideo a quodam communi usu removentur.
marg.| {r} Mares tantum] Hoc ideo determinat, quia de quibusdam sacrificiis, et sanctis licebat edere feminis, uxori scilicet sacerdotis, et filiabus, et toti familie, dummodo mundi sint : Unde concludo non nisi mares, id est viriles debere comedere de decimis, et oblationibus altaris. Unde Apostolus 2. Thessalon. 3.c. Qui non laborat, non manducet.
marg.| {s} In generationibus vestris] quasi dicat, Hoc iugiter secundum legem facietis.
marg.| {u} Sanctificabitur] id est prius sanctificetur, et postea tangat, ut amplius sanctificetur : Vel negative intelligas sic.
marg.| {t} Omnis, qui tetigerit] etc. id est non tangetur, nisi a sanctificatis.
marg.| {x} Locutus est Dominus] Repetit Moyses de sanctificatione Aaron, et filiorum eius, id est summi Pontificis, et minorum sacerdotum. De qua sanctificatione Ex. 29.f. legitur, quod protelabatur per septem dies, et singulis diebus offerebant sacerdotes oblationes quasdam : Hic autem repetit, {1. 107ra} ut addat de quadam speciali oblatione summi Pontificis facienda in die unctionis sue. Et nota quod usque ad tempora David non erat nisi unus Pontifex, sive unus summus sacerdos, quo defuncto aliquis minorum sacerdotum succedebat ei in summum sacerdotium. Sed David volens ampliare cultum Dei, vigintiquatuor summos sacerdotes constituit : Quibus tamen unum summum sacerdotem omnibus aliis prefecit. Utrum autem ille fuerit unus de vigintiquatuor, vel alius preter illos, opiniones sunt, sive dubium est. Et dicitur princeps sacerdotum, ut habetur 2Par. 24.b. Erat autem oblatio summi sacerdotis in die unctionis sue, simila in sartagine frixa, oleo conspersa, bis in die, medium mane, et medium vespere. Et licet ex littera Moysi habeatur, quod hoc facere deberet summus sacerdos in die unctionis, sive substitutionis sue, tamen ut dicit IOSEPHUS, toto tempore vite sue tenebatur singulis diebus hanc oblationem facere de proprio. Et nota quod tam minores sacerdotes quam summus sacerdos inungebantur. In manibus tantum minores, maior vero in capite, et in manibus, Ex. 29. et infr. 8.
marg.| {a} Et filiorum eius] id est omnium ei in summum sacerdotium succedentium, cui defuncto, unus solus succedebat, non omnes simul, qui tantum huiusmodi unctionem faciebat, in die sue substitutionis.
marg.| {b} Medium eius] etc. Et in hoc simile erat hoc sacrificium, iugi sacrificio.
marg.| {c} Ista est lex hostie] Repetit de hostia pro peccato, ut addat. Et in fine capituli ponet hanc regulam generalem : De hostia pro peccato, cuius sanguis inferebatur in tabernaculum, nihil reservabatur sacerdoti, vel aliis, sed totum Domino cremabatur. De hostia vero pro peccato, cuius sanguis non inferebatur in tabernaculum, pars aliqua sacerdoti servabatur in loco sancto comedenda, ut ibi dicit Glossa Augustini.
marg.| {d} Sacerdos, qui offert, etc. In loco sancto] In hoc notatur sanctitas hostie pro peccato, quia non licebat eam comedi nisi in loco sancto. Unde argumentum trahi potest, quod non debet sumi corpus Christi nisi in Ecclesia, nisi magna infirmitas cogat.
marg.| {e} Quicquid tetigerit] vel qui tetigerit, etc. Negative exponitur sic. Qui tetigerit, id est nullus tanget carnes eius, nisi prius fuerit sanctificatus, et tunc tangens plus sanctificabitur. Hoc est quod dicitur 1Cor. 11.g. Probet seipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat : Qui enim manducat, et bibit indigne, iudicium sibi manducat, et bibit. Eodem modo qui digne, meritum sibi {1. 107rb} accumulat. Vel sic exponitur. Quicquid tetigerit carnes eius, scilicet in genere suo, ut caro carnem, panis panem, simila similam, hec omnia sanctificabantur ex contactu, et cedebant in partem sacerdotis.
marg.| {f} Hec quoque est lex hostie] Post hostiam pro peccato addit de hostia pro delicto. Vel forte delictum vocat peccatum in Deum, de cuius hostia, quia breviter dixerat, Supra 5. hic plenius agit. Et nota secundum Rab. peccati, sive delicti nomine quelibet culpa accipitur : Sepe enim pro se invicem indifferenter accipiuntur peccatum, et delictum. Hic autem, et in Ez. indifferenter accipiuntur. AUGUSTINUS sic distinguit. Peccatum est perpetratio mali, delictum desertio boni. Item alibi : Peccatum est, quod scienter committitur, delictum, quod ignoranter. GREGORIUS super Ezechiel. sic : Peccatum est mala facere : Delictum bona deserere, que summopere tenenda sunt. Item Origenes : Peccatum est in opere, delictum in cogitatione. Item Esychius. Delictum est peccatum recognitum, vel in ipsum Deum commissum, ut blasphemia, vel murmur in Deum, vel periurium, et reliqua vocat peccata.
marg.| {g} Incensum] id est combustum in honorem Domini, ut delicta remittat.
marg.| {h} Habebit pellem] Raban. Cum supra egit de holocausto bovis, non decrevit de pelle eius : tandem quod ibi, et ubique pretermiserat, hic supplet dicens, pellem hostie esse sacerdotis, qui eam offert. Ecce lex iubet, quod sacerdos habeat pellem hostie holocausti. Sed quid erit, si holocaustum fuerit de turturibus, et columbis ? Numquid excoriabuntur ? Ridiculum est hoc sentire. Mittimur ergo in his ad mysticum intellectum, libertatem spiritus sequentes magis quam corticem littere, qua Iudei angustantur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lv. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=05&chapitre=05_6)

Notes :