Hugo de Sancto Caro

Capitulum 5

Numérotation du verset Lv. 5,1 

Si peccaverit anima
et audierit vocem iurantis
testisque fuerit
quod aut ipse vidit aut conscius est nisi indicaverit
portabit iniquitatem suam.
Numérotation du verset Lv. 5,2 

Anima que tetigerit
aliquid
immundum
sive quod occisum
a bestia
est aut per se
mortuum
aut1 quodlibet aliud
1 aut] vel Weber
reptile
et oblita
fuerit immunditie sue rea est et deliquit
Numérotation du verset Lv. 5,3 

et si tetigerit quicquam de immunditia hominis
iuxta omnem impuritatem qua pollui solet oblitaque cognoverit postea subiacebit delicto
Numérotation du verset Lv. 5,4 

anima quae iuraverit et protulerit
labiis suis
ut vel male quid faceret
vel bene
et id ipsum
iuramento et sermone firmaverit oblitaque
postea intellexerit delictum suum
Numérotation du verset Lv. 5,5 

agat penitentiam pro peccato
Numérotation du verset Lv. 5,6 

et offerat de gregibus
agnam2
2 de gregibus - agnam] inv. Weber
vel3 capram
3 vel] sive Weber
orabitque
pro eo sacerdos
et pro peccatis4 eius
4 peccatis] peccato Weber
Numérotation du verset Lv. 5,7 

sin autem non potuerit offerre pecus,
offerat
duos turtures
vel duos pullos columbarum
Domino unum pro peccato
et alterum in holocaustum
Numérotation du verset Lv. 5,8 

dabitque eos sacerdoti
qui offerens
primum5 pro peccato retorquebit caput
5 offerens primim] inv. Weber
eius ad pennulas6 ita ut collo
6 pennulas] pinnulas Weber
adhereat7 et non penitus abrumpatur
7 adhereat] hereat Weber
Numérotation du verset Lv. 5,9 

et asperget de sanguine8 parietem altaris
8 sanguine] + eius Weber
quicquid autem reliquum fuerit faciet distillari9 ad fundamentum eius quia pro peccato est
9 distillari] destillare Weber
Numérotation du verset Lv. 5,10 

alterum vero adolebit
in10 holocaustum ut fieri solet rogabitque pro eo sacerdos
10 in] om. Weber
et pro peccato eius et dimittetur ei.
Numérotation du verset Lv. 5,11 

Quod, si non quiverit
manus eius
duos offerre11 turtures aut12 pullos columbarum13,
11 duos offerre] inv. Weber |
12 aut] vel duos Weber |
13 columbarum G* Cava Π ΣO ΩS Rusch Clementina ] columbae Weber |
offeret pro peccato suo simile14 partem ephi15 decimam.
14 suo simile] similam Weber |
15 ephi ΛH Π P* 3 Ω Ed1530 Clementina ] ephi Rusch, eph(a)e B M ΦA*RZGV O ΘA*HG² P²T* ΨDM Edmaior., oephi G ΣM Amiatinus M² ΘA²M² ΨF Weber, וְהֵבִ֨יא hebr., οιφι LXX |
Non immittet16
16 immittet] mittet Weber
in eam oleum
nec thuris aliquid imponet
quia pro peccato est.
Numérotation du verset Lv. 5,12 

Tradetque eam sacerdoti
qui plenum ex toto pugillum
hauriens cremabit super altare
in monimentum17 eius qui obtulerit18
17 monimentum] monumentum Weber |
18 obtulerit] obtulit Weber |
Numérotation du verset Lv. 5,13 

rogans
pro illo et expians reliquam vero partem ipse
habebit in munere
Numérotation du verset Lv. 5,14 

locutusque19
19 locutusque] locutus Weber
est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Lv. 5,15 

Anima si prevaricans cerimonias per errorem in his quae Domino sunt sanctificata
peccaverit offeret
pro delicto
suo arietem
immaculatum
de gregibus qui emi potest duobus siclis
iuxta pondus sanctuarii.
Numérotation du verset Lv. 5,16 

Ipsumque quod intulit damni restituet et quintam partem
ponet supra tradens sacerdoti qui rogabit pro eo offerens arietem et dimittetur ei
Numérotation du verset Lv. 5,17 

anima
que20 peccaverit per ignorantiam feceritque unum
20 que] si Weber
ex his quae Domini lege prohibentur et peccati
rea intellexerit
iniquitatem suam
Numérotation du verset Lv. 5,18 

offeret arietem inmaculatum de gregibus
sacerdoti iuxta mensuram estimationemque peccati
qui orabit pro eo
quod nesciens fecerit
et dimittetur ei
Numérotation du verset Lv. 5,19 

quia per errorem deliquit in Dominum.

Capitulum 5

Numérotation du verset Lv. 5,1 
marg.| {x} Si peccaverit anima] etc. Cum supra actum sit generaliter de peccato, quare modo repetuntur hec tria genera peccatorum ? Solutio. Supra actum est de peccato hominis delinquentis per se, hic de peccato hominis per alium. Item nota offerentium pro peccato supra quatuor genera personarum distinxit, hic autem tria genera peccatorum consequenter distinguit, id est periurium tacitum, morticini tactum, periurium manifestum, ostendens in fine capituli, quod sacrificium sit pro huiusmodi offerendum. Et primo agit de periurio tacito.   [Si peccaverit anima] id est quilibet homo.
marg.| {y} Et] pro id est.
marg.| {z} Et audierit vocem iurantis] id est adiurantis se, ut veritati attestetur.
marg.| {a} Testisque fuerit] id est veritatem noverit, ita.
marg.| {b} Quod autem ipse vidi] Illud, super quo queritur eius testimonium.
marg.| {c} Aut conscius est] id est ei ab eo, qui peccavit, dictum est, vel commissum : Tunc :
marg.| {d} Nisi indicaverit] Ipsam veritatem.
marg.| {e} Portabit iniquitatem suam] {1. 105va} id est punietur pro peccato illo. De hac expositione nulla GLOSSA ponitur hic. Aliter exponitur sic de periurio tacito :   [Si peccaverit anima] In furto, vel alio quolibet peccato occulto, et iurare voluerit se non fecisse.   [Et audierit] Scilicet aliquis.   [Vocem iurantis] falsum.   [Testisque fuerit] id est illud, quod iuratur, falsum esse noverit, et quomodo noverit, ostendet.   [Quod autem ipse vidit] id est propriis oculis aspexit :   [Aut conscius est] id est alio modo cognovit, quia ille dixit ei, vel alius, qui vidit : Tunc :   [Nisi indicaverit] Quod ille scilicet iuravit falsum :   [Portabit iniquitatem] Secundum hanc expositionem querit AUGUSTINUS, an debeat prodere illum, an tacere : Si tacet veritatem, peccat mortaliter, si prodit, statim Iudex suspendet eum, et ita reus erit homicidii. Et respondet AUGUSTINUS, quod non debet iudici indicare, qui suspenderet eum, sed illi, qui potest prodesse, et non obesse, ut Sacerdoti, vel matri, vel patri : Sed non est hoc prodere, sed emendare. Quod si non faceret, homicidii spiritualis reus esset, iuxta AUGUSTINUM, qui alibi dicit. Qui provocat hominem ad periurium, homicidam vincit, nocendo scilicet anime, que est dignior pars hominis. Tertio exponitur sic.   [Si peccaverit anima] etc. id est peccati arguitur falso, id est si aliquis innocens accusetur, et alius sciat, eum esse innocentem, reus est, nisi attestetur innocentie sue, si super hoc fuerit requisitus. Et subdit penam pro tali peccato. Similiter si aliquis, reus est, et adiuratus aliquis, qui vidit, non vult dicere veritatem, scit autem, si tacuerit, reatum contrahit. Unde Prv. 29. Qui partitur cum fure, animam suam odit, adiurantem audit, et non indicat.   [Iniquitatem suam] Subibit penam pro hac iniquitate.
marg.| {a} Anima, que tetigerit] Io. 3.b. Filius hominis non venit, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Ideo in iudicandis reis, sola humane utilitatis ratio habenda est, ut quod utilius humane necessitati iudicaveris, scilicet aut accusare reos, et reatus eorum prodere, aut certe ad tempus dissimulare, et morbum eius pia longanimitate portare : Hoc facias. Quod si alienum peccatum ea intentione dissimulaveris, quasi faveas ei, non ut correctioni eius congruum tempus inquiras, omni tempore reprehensibilis es. Inde est, quod dicitur hic : Anima, que tetigerit. Et exponitur dupliciter. Primo sic : Si tetigerit anima, id est homo quilibet, animal immundum. Et postea distinguit tria genera animalium immundorum, scilicet quod occisum est a bestia, aut per se mortuum, aut quodlibet aliud reptile. Si anima inquam aliquod horum tetigerit.
marg.| {b} Et oblita fuerit] id est ignoranter hoc fecerit.
marg.| {c} Rea erit] id est ignorantia non excusat eam. Determinatum est enim in lege infra 11. que animalia sint immunda. Et ignorantia iuris neminem excusat.
marg.| {d} Et si tetigerit quicquam de immunditia hominis] id est si tetigerit hominem immundum, scilicet seminifluum, et huiusmodi, et oblita, id est prius ignorans, deinde cognoverit : Rea erit, id est post cognitionem immunditie erit rea, id est obnoxia pene, et indiget tunc purgari, quod non ante. Et est summa talis : Quedam animalia erant immunda in lege, id est secundum legem, scilicet {1. 105vb} captum a bestia, mortuum per se, quodlibet reptile : Si quis tetigerit aliquod horum, reus est, et debet purgari, nec excusatur aliqua ignorantia. Item aliqua sunt immunda casu, non semper, sed aliquando, ut homo quando patitur fluxum seminis, et in menstruis mulier, si quis per ignorantiam tetigerit eum, vel eam, qui non poterat discernere eius immunditiam, excusatur per ignorantiam, nec est reus, donec cognoverit se tetigisse talem. Secundo exponitur, cum primo dicitur : Anima, que tetigerit, etc. notatur ignorantia immunditie esse peccatum : Et est sensus in summa, quod ignorantia immunditie peccatum est. Secundo, cum dicitur : Si tetigerit, etc. innuitur etiam ipse tactus rei immunde esse peccatum. Et est sensus in summa, quod ignorantia immunditie, et ipse tactus, peccatum est. Secundum Andream, primo reprehendit Dominus oblivionem tactus rei immunde. Secundo ipsum opus oblivionis, id est quod non servavit mundationem, ex eo, quod tetigit immundum (Verbi causa) Qui tetigerit immundum, et per incuriam suam oblitus est immunditie, ritum mundationis non servat, talis reus est, et immundus. Hoc primo reprehenditur. Item si post oblivionem reminiscitur immunditie.
marg.| {e} Pollui solet] id est secundum legem pollutus iudicari.
marg.| {f} Subiacebit delicto] Eo quod mundationem suam non servavit, et eget purgari sacrificio.
marg.| {g} Anima, que iuraverit] Supra de periurio tacito, modo de voto labiis distincto. De quo Ps. 65. Reddam tibi vota mea, que distinxerunt labia mea.
marg.| {h} Vel male quid fecerit] id est facere vellet. Item Hesychius. In quibus maius peccatum est, quando is, qui bene promisit facere, mentitur, aut qui male iuravit, et veritatem dicit quod et Herodes.
marg.| {i} Iuramento, et sermone] id est sermone iuratorio.
marg.| {k} Oblitaque] <GLOSSA> INTERLINEARIS prius ignorans, scilicet quod male iuravit, sive fecerit, sive non, vel quod bonum iuraverit, et non fecerit.
marg.| {l} Delictum suum] <GLOSSA> INTERLINEARIS in omnibus, que dicta sunt, id est in tribus : cum scilicet non iudicat iurantem falsum, et cum tangit immundum, et cum iurat ore falsum.
marg.| {m} Pecus offerat] <GLOSSA> INTERLINEARIS agnam, vel capram.
marg.| {n} Unum pro peccato] qui erit Sacerdos. <GLOSSA> INTERLINEARIS pro emundatione peccati. Vel   [Pro eo]
marg.| {o} Dabit eos] Tunc planum est, id est illos duos dabit Sacerdoti pro eo, id est pro pecude, quam non potest invenire. Vel pro eo, id est pro peccato.
marg.| {p} Primum] id est unum.
marg.| {q} Pro peccato] illius qui obtulit.
marg.| {r} Reliquum] de sanguine illo, scilicet qui sacerdotis erat.
marg.| {s} Quod si non quiverit] Querit AUGUSTINUS utrum exceptio ista intelligenda sit in omnibus predictis, ex quo incipit distinguere diversitatem offerentium, dicens : Si peccaverit Sacerdos, si synagoga, si princeps, an tantum intelligendum sit in tribus predictis peccatis, id est periurio tacito, tacto morticino, et periurio manifesto. Si primum absonum videtur dicere, quod Sacerdos, aut synagoga, aut princeps non possit habere pecudem, aut aviculas. Item si in omnibus accipitur hec exceptio, quare in his potius {1. 106ra} est peccatum ? Si secundum, id est si in his tribus tantum peccatis intelligitur exceptio, non est consultum pauperibus, quia non solum peccatum in illis tribus predictis, sed in multis aliis : Unde si tantum in his tribus peccatis conceditur pauperibus offerre similam, in modico consultum est eis : Sic aggravat AUGUSTINUS questionem istam : In fine tamen dicit quod hec exceptio intelligitur in omnibus predictis, cum in hac exceptione remedium factum est pauperibus, et pauperibus, qui non sufficiunt predicta animalia invenire.
marg.| {a} Anima si prevaricans] Supra distinxit Moyses duo genera peccatorum. Aliud est transgressio, aliud prevaricatio. Transgressio est proprie iuris naturalis. Prevaricatio vero legis scripte. Tamen sepe unum ponitur pro alio. Peccat enim homo quandoque in sanctificatis, et consecratis Deo, ea usurpans, et reducens ad communes usus, ut si oleum sacre unctionis deputatum Deo, in unctione proprii corporis causa luxurie, vel etiam medicine expendit, vel thymiama, aut thus Domino consecratum, ad proprium usum redegerit : Et de hoc genere peccati agitur hic. Quandoque peccat homo in sanctificandis, ut si aliquis primitias, et decimas Domino debitas, Domino non solverit, cui soli huiusmodi sunt offerenda, et per oblationem sanctificanda. De hoc peccato agitur infra.
marg.| {b} Prevaricans ceremonias] Et est illud Ex. 30.b. Omnis, qui transit ad nomen dimidium sicli iuxta mensuram sanctuarii dabit pro anima sua in usus tabernaculi, ut propitietur Deus anime illius. Quisquis ergo aliquid de hac pecunia in proprios usus convertere vellet, vel de oleo, vel de thure : et huiusmodi sanctificatis Deo : contra ceremonias Domini peccaret : Vel secundum Origenem abutendo vase sancto, vel cibo, vel unguento.
marg.| {c} Qui emi potest] id est qui quantum valeat, sed non determinat de siclis, utrum argentei, vel aurei. Septuaginta dicunt quinquaginta siclis argenteis : quod vitio scriptorum factum dicitur : Vel etiam ab eis erratum est, quia non est verisimile, quod unus aries tantum posset valere.
marg.| {d} Quod intulit damni] Usurpando sacra, vel nimis detinendo decimas, vel primitias.
marg.| {e} Supra tradens] Arietem oblatum pro peccato, et restitutionem damni.
marg.| {f} Anima, que peccaverit] Hic agitur de oblatione facta pro peccato commisso in sanctificandis.
marg.| {g} Iuxta mensuram, estimationemque] GLOSSA Quia pro qualitate, et pro quantitate culpe mensurantur flagella penitentie. Unde Is. 27.b. In mensura contra mensuram, cum adiecta fuerit, iudicabit eam. Apc. 18.b. Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum, et luctum. Mt. 7.a. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. Et Dt. 25. post principium : Pro mensura peccati erit, et plagarum modus. Sed contrarium videtur dicere. Ps. 24. Universe vie Domini misericordia, et veritas. Ergo in omni opere Domini est misericordia, ergo et in inflictione pene : Non ergo secundum mensuram culpe remetietur pena, aliter non esset ibi misericordia. Forte dices, quod duplex est misericordia, scilicet liberans, et relaxans. Prima non erit in punitionem malorum, sed secunda : Sed nondum solvis, quia {1. 106rb} ubi est mensura contra mensuram, ibi nulla relaxatio. Solutio. Duplex est mensura pene malorum pro culpa sua. Una secundum exigentiam, et condignam qualitati, et quantitati culpe, quam Deus ab eterno pretaxavit, et citra hanc punit Deus. Alia mensura est certa magnitudo pene, sive quantitas, quam Deus ab eterno providit huic peccatori infligendam, quamvis citra meritum. In punitione ergo malorum est misericordia relaxans, scilicet quoad primam mensuram, quia citra illam punit : Nec est ibi mensura contra mensuram, sed quoad secundam mensuram, est ibi veritas, quia mensura contra mensuram.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lv. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 20/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=05&chapitre=05_5)

Notes :