Capitulum 17
Numérotation du verset
Iob. 17,1
1
Spiritus meus attenuabitur, dies mei breviabuntur,
1
Hic incip. cap. 17
et solum mihi superest sepulcrum
Numérotation du verset
Iob. 17,2
non peccavi
et in amaritudinibus moratur oculus meus.
Numérotation du verset
Iob. 17,3
Libera me et pone me2 iuxta te
2 me] om.
Weber
et cuius vis manus pugnet contra me.
Numérotation du verset
Iob. 17,4
Cor eorum longe fecisti
a disciplina,
propterea3 non exaltabuntur.
3 propterea] et
praem. Weber
Numérotation du verset
Iob. 17,5
Predam pollicetur sociis
et oculi filiorum eius deficient.
Numérotation du verset
Iob. 17,6
posuit me quasi in proverbium vulgi et exemplum sum coram eis.
Numérotation du verset
Iob. 17,7
Caligavit
ab
indignatione
oculus meus
et membra mea
quasi in nihilum4 redacta sunt.
4 nihilum] nihili
Weber
Numérotation du verset
Iob. 17,8
Stupebunt iusti super hoc
et innocens contra hypocritam suscitabitur
Numérotation du verset
Iob. 17,9
et tenebit iustus viam suam,
et mundis manibus addet fortitudinem.
Numérotation du verset
Iob. 17,10
Igitur vos omnes convertimini
et venite
et non inveniam
in vobis ullum sapientem.
Numérotation du verset
Iob. 17,11
Dies mei transierunt,
cogitationes mee dissipate sunt torquentes cor meum.
Numérotation du verset
Iob. 17,12
Noctem verterunt in diem
et rursum post tenebras spero lucem.
Numérotation du verset
Iob. 17,13
Si
sustinuero infernus domus mea est,
et5 in tenebris stravi lectulum meum.
5 et] om.
Weber
Numérotation du verset
Iob. 17,14
Putredini dixi :
Pater meus es, mater mea et soror mea vermibus.
Numérotation du verset
Iob. 17,15
Ubi est ergo nunc prestolatio mea
et patientiam meam quis considerat ?
Numérotation du verset
Iob. 17,16
In profundissimum infernum descendent
omnia mea.
Putasne saltem ibi erit
requies mihi ?
Capitulum 17
interl.|
ideo ut electi spiritum attenuent propinquum sibi exitum suspicantur considerantes brevitatem vite
Numérotation du verset
Iob. 17,1
1
{t. 2 : Erfurt, f. 204rb ; facsim., p. 407b} Spiritus meus attenuabitur, dies mei breviabuntur,
1
Hic incip. cap. 17
CorS1
interl.|
qui considerat qualis erit in morte semper est timidus in operatione, undea : «In omnibus memorare novissima tua et non peccabis in eternum». Unde etiam iste dicit
non peccavi
a Sir. 7, 40.
marg.|
SPIRITUS
MEUS
ATTENUABITUR Attenuatur spiritus electorum timore iudicis et si quas in se carnales cogitationes inveniunt penitentie ardore consumunt. Spiritus autem iniquorum per tumorem elationis crassescit.
et solum mihi superest sepulcrum
marg.|
SOLUM
MIHI
SUPER
EST
SEPULCRUM. Pene mortuum se considerat quia moriturum se minime ignorat.
Numérotation du verset
Iob. 17,2
non peccavi
interl.|
culpam non feci et flagella suscepi, non quod prorsus sine peccato sed non hec meruit
et in amaritudinibus moratur oculus meus.
marg.|
Unde sequitur : NON
PECCAVI. Non in tantum peccavit ut hec flagella mereretur, quia non pro corrigenda culpa sed pro augenda gratia percussus est. Vel caput hoc dicit qui sine culpa penam culpe, id est amaritudinem passionis suscepit cuius voce subdit : L
ibera me
per remissionem.
Numérotation du verset
Iob. 17,3
Libera me et pone me2 iuxta te
2 me] om.
Weber
marg.|
PONE. Iuxta per ascensionem, post quia Iudea commota est in discipulos addit : C
uius vis manus
etc. Quia iam frustra agunt contra eum qui sedet in celo de quibus adhuc subdit : C
or eorum longe
. Si enim discipline custodiam nossent nequaquam redemptoris precepta contemnerent.
et cuius vis manus pugnet contra me.
Numérotation du verset
Iob. 17,4
Cor eorum longe fecisti
interl.|
longe esse ut erat permisisti
a disciplina,
interl.|
disciplina est in omnibus que pro peccato intulit Deus a qua longe est cor eorum etsi corpus sub ea
propterea3 non exaltabuntur.
3 propterea] et
praem. Weber
marg.|
PROPTEREA
NON
EXALTABUNTUR. Qui enim per disciplinam minime custodire vitam student semper per desideria in imis iacent nec mentem ad spem celestis patrie erigunt.
Numérotation du verset
Iob. 17,5
Predam pollicetur sociis
marg.|
PREDAM
POLLICETUR. Ad caput malorum diabolum, scilicet sententiam convertit cui socii sunt apostate angeli qui cum eo ceciderunt. Filii sunt homines perversi qui de eius prava persuasione in malitiam generantur.
Predam
igitur
sociis pollicetur,
quia malignis spiritibus animas pravorum promittit in fine rapiendas.
et oculi filiorum eius deficient.
interl.|
ita unum corpus sunt diabolus et omnes iniqui ut nomine capitis corpus censeatur et e converso et ideo hic a multitudine ad singularitatem redit
marg.|
OCULI
FILIORUM
EIUS
DEFICIENT. Quia intentiones hominum ad sola terrena speranda excitat non autem pravi amoris intentio permanet, quando et hoc quod amat constat sub celeritate deficere. Vel socios eius dicit homines crudelissimos, filios quorum adhuc pravitas augetur.
Numérotation du verset
Iob. 17,6
posuit me quasi in proverbium vulgi et exemplum sum coram eis.
marg.|
POSUIT
ME. Omnis qui flagello percutitur quasi in proverbium vulgi ponitur et in exemplum, quia stultus quisque dum cuiquam maledicere appetit ex eius similitudine maledictionem sumit quem percussum temporaliter videt.
Numérotation du verset
Iob. 17,7
Caligavit
interl.|
quia secretum Dei non penetrat
ab
interl.|
alias : ad
indignatione
interl.|
vel indignationem
oculus meus
marg.|
CALIGAVIT
AB
INDIGNATIONE.
Ab indignatione oculus
caligat quando ipsi qui in Ecclesia lumen veritatis habent perversos contra innocentes prevalere conspiciunt, quia de occulti iudicii admiratione turbantur. Sed cum iusti ad indignationem caligant infirmi plerumque usque ad infidelitatem corruunt.
et membra mea
interl.|
infirmitatis
quasi in nihilum4 redacta sunt.
4 nihilum] nihili
Weber
marg.|
Unde sequitur : IN
MEMBRA
MEA
QUASI
IN. Membrorum nomine teneritudo exprimitur infirmorum qui dum perversos prospiciunt florere iustos cruciari bona se inchoasse penitent.
Numérotation du verset
Iob. 17,8
Stupebunt iusti super hoc
interl.|
aperit planius quod dixit : C
aligavit ad indignationem
marg.|
STUPEBUNT
IUSTI
SUPER
HOC. Hoc est quod dixerat : A
d indignationem oculus meus
.
et innocens contra hypocritam {t. 2 : Erfurt, f. 204va ; facsim., p. 408a} suscitabitur
interl.|
qui et in aliis non nocet perfecta agere non valet et glorie simulatoris invidet, quia nondum omnia perfecte despicit
marg.|
ET
INNOCENS
CONTRA
HYPOCRITAM
SUSCITABITUR. Contra hypocritam suscitatur innocens perfectus, quando hunc cum suo flore contemnit eumque predicando que recta sunt, despiciendum esse ceteris denuntiat.
Numérotation du verset
Iob. 17,9
et tenebit iustus viam suam,
marg.|
ET
TENEBIT
IUSTUS etc. {t. 2 : Erfurt, f. 204va ; facsim., p. 408a} Quia dum illum ex perversa voluntate obtinere ea que mundi sunt intuetur, ipse ad amorem celestium robustius stringitur.
et mundis manibus addet fortitudinem.
marg.|
ET
MUNDIS
MANIBUS. Quia videns peversorum terrenam gloriam, tanto amplius temporalia despicit quanto hec habere etiam malos cernit.
Numérotation du verset
Iob. 17,10
Igitur vos omnes convertimini
interl.|
fide vel a malo
et venite
interl.|
opere vel bene agendo
marg.|
IGITUR
VOS
OMNES
CONVERTIMINI etc. Postquam exteriores provectus malorum, bonorum vero interiores intulit, exhortatur electos ut convertantur deserendo mala et veniant bona faciendo.
et non inveniam
interl.|
utinam
in vobis ullum sapientem.
marg.|
ET
NON
INVENIAM
IN
VOBIS etc. Conversionem eorum desiderans exoptat ne ullum sapientem in eis inveniat, ac si dicat : stulti esse apud vos discite ut in Deo vere esse sapientes valeatis.
Numérotation du verset
Iob. 17,11
Dies mei transierunt,
interl.|
post quietis otia persecutio redit, et cum felicitas transit, cura terrene dispositionis que aliquo modo a eternis retrahit in electis cessat
cogitationes mee dissipate sunt torquentes cor meum.
interl.|
qui celestia petit torqueri se dicit, dum de imis agere cogitur unde adversitatem letitie ducit propter quietem cordis et hoc est : N
octem verterunt in diem
marg.|
DIES
MEI
TRANSIERUNT.
Dies
prosperitates,
cogitationes cor torquentes
curam terrene felicitatis dicit, que quanto gravius electos premunt tanto subtilius a iudice rationes de ipsis cogitant exquiri, he cogitationes cum ipsa terrena felicitate dissipantur.
Numérotation du verset
Iob. 17,12
Noctem verterunt in diem
marg.|
NOCTEM
VERTERUNT
IN
DIEM. Dissipate cogitationes noctem in diem vertunt, quia iustis non numquam amplius placet ex adversitate mala perpeti quam ex prosperitate terrene dispensationis cura fatigari.
et rursum post tenebras spero lucem.
interl.|
quia vicissim prospera et adversa alternant
marg.|
ET
RURSUM
POST
TENEBRAS. Lux post tenebras speratur, quia post noctem vite presentis eternum lumen prospicitur.
Numérotation du verset
Iob. 17,13
Si
interl.|
sed et
sustinuero infernus domus mea est,
interl.|
quia nondum venit qui educat
et5 in tenebris stravi lectulum meum.
5 et] om.
Weber
interl.|
quia nondum videt ibi speciem creatoris
marg.|
SI
SUSTINUERO. Priores sancti et sustinere adversa poterant et tamen ex corporibus educti ab inferni locis liberari non poterant. Tunc vero homo
lectulum
suum in tenebris stravit, quando lumen iustitie persuasori consentiendo deseruit. Et quia in inferno iusti tenebantur et tamen ex propriis actibus supplicium non habebant quasi in tenebris stravisse lectulum est in inferno sibi requiem preparasse.
Numérotation du verset
Iob. 17,14
Putredini dixi :
interl.|
sed quia hoc ex pena infirmitatis venit ipsam infirmitatem subdit
Pater meus es, mater mea et soror mea vermibus.
marg.|
PUTREDINI
DIXI. Putredinem patrem dicit, quia omnis homo ab origine iam vitiata descendit. Mater vero et soror vermes quantum ad materiam corruptibilis carnis, quia et de putredine processimus et cum putredine venimus quam portamus. Vel
mater
natura et consuetudo
soror
vocatur, quia ab illa cum ista sumus que videlicet mater et soror vermes sunt, quia ex natura corruptibili et consuetudine perversa cogimur ut quasi quibusdam vermibus, sic inquietis cogitationibus in mente fatigemur.
Numérotation du verset
Iob. 17,15
Ubi est ergo nunc prestolatio mea
interl.|
in his languoribus vel doloribus
marg.|
UBI
EST
ERGO
NUNC
PRESTOLATIO
MEA. Prestolatio iustorum Christus quem quandoque venturum noverant sed venire citius querebant.
et patientiam meam quis considerat ?
interl.|
exprimit desiderium ardens
marg.|
Unde hic additur nunc : ET
PATIENTIAM
MEAM
QUIS
CONSIDERAT. Patientiam iustorum Deus considerat, sed quasi non considerare dicitur ad votum desiderii minus citius apparere et prolixiora tempora dispensationis sue gratiam differre.
Numérotation du verset
Iob. 17,16
In profundissimum infernum descendent
interl.|
dilationis damna subdit quod dixerat voce doloris ingeminat
marg.|
IN
PROFUNDISSIMUM
INFERNUM
DESCENDENT. Ante mediatoris adventum Iob in infernum descensurus erat sed quomodo
in profundissimum
? An superiora loca inferi profundissimum infernum vocat ? Nam, quantum ad celsitudinem celi, aer iste infernus est; quantum ad eiusdem aeris altitudinem terra que inferius iacet, et infernus intelligi et profundum potest quantum vero ad altitudinem terre. Illa loca inferni que superiora sunt aliis receptaculis inferni, hoc loco profundissimum
infernum
dicit. Omnia autem sua illuc descendere dicit, quo sola anima eius decensura erat, quia quod ex se in terra deserit usquequo ad incorruptionem redeat se non esse sentit. Vel in inferno omnia descendunt, quia laborum omnium retributio adhuc in sola inferni quiete {t. 2 : Erfurt, f. 204vb ; facsim., p. 408b} recipi prestolabatur.
omnia mea.
interl.|
omnia,
id est anima, quia ibi totus est ubi sentire potest quod recipit, vel omnes labores omne quod egit unde ibi merces unde subdit
interl.|
sed
Putasne saltem ibi erit
interl.|
hoc non tam pro se quam ut nos timere faciat dicit
interl.|
sine iudicio mentis quod tu habes
requies mihi ?
interl.|
hoc desiderat se dubium esse ostendit
marg.|
PUTASNE
SALTEM etc. Pensandum est quis nostrum de requie securus sit, si de ea trepidat et ille cuius virtutis preconia, et ipse iudex qui percutit clamat.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Iob. Capitulum 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=25&chapitre=25_17)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Iob. Capitulum 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=25&chapitre=25_17)
Notes :