Capitulum 20
Numérotation du verset
Iob. 20,1
1 Respondens autem Sophar Naamathites dixit2 :
1
Hic incip. cap. 20
|
2 dixit] d<ixi>t
CorS1
|
Numérotation du verset
Iob. 20,2
Idcirco cogitationes mee varie succedunt sibi,
et mens in diversa rapitur.
Numérotation du verset
Iob. 20,3
Doctrinam qua me arguis audiam, et spiritus intelligentie mee respondebit mihi.
Numérotation du verset
Iob. 20,4
Hoc scio
a principio ex quo positus est homo super terram,
Numérotation du verset
Iob. 20,5
quod laus impiorum brevis sit
et gaudium
hypocrite ad instar puncti.
Numérotation du verset
Iob. 20,6
Si ascenderit usque ad celum superbia eius et caput eius nubes tetigerit,
Numérotation du verset
Iob. 20,7
quasi sterquilinium in fine perdetur
et qui eum viderant dicent ubi est ?
Numérotation du verset
Iob. 20,8
Velut somnium avolans non invenietur, transiet sicut visio nocturna.
Numérotation du verset
Iob. 20,9
Oculus qui eum viderat non videbit,
neque ultra intuebitur eum locus eius3.
3 eius] suus
Weber
Numérotation du verset
Iob. 20,10
Filii autem4 eius atterentur egestate,
4 autem]
om. Weber
et manus illius reddent ei
dolorem suum.
Numérotation du verset
Iob. 20,11
Ossa eius implebuntur vitiis adolescentie eius
et cum eo in pulverem dormient.
Numérotation du verset
Iob. 20,12
Cum enim dulce fuerit in ore eius malum abscondet illud sub lingua sua.
Numérotation du verset
Iob. 20,13
Parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo.
Numérotation du verset
Iob. 20,14
Panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus.
Numérotation du verset
Iob. 20,15
Divitias quas devoravit evomet et de ventre illius extrahet eas Deus.
Numérotation du verset
Iob. 20,16
Caput aspidum suget
et5 occidet eum lingua vipere
5 et] om.
Weber
Numérotation du verset
Iob. 20,17
non videat rivulos fluminis torrentes
mellis et butyri
Numérotation du verset
Iob. 20,18
luet omnia que fecit6,
6 omnia – que fecit]
inv. Weber
nec tamen consumetur.
Iuxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit,
Numérotation du verset
Iob. 20,19
quoniam confringens nudavit pauperes
domum rapuit et non edificavit eam,
Numérotation du verset
Iob. 20,20
nec est satiatus venter eius.
Et cum habuerit que concupierat7
7 concupierat] cupierat
Weber
possidere non poterit.
Numérotation du verset
Iob. 20,21
Non remansit de cibo eius
et propterea nihil
permanebit
de bonis eius.
Numérotation du verset
Iob. 20,22
Cum satiatus fuerit artabitur,
estuabit et omnis dolor irruet in eum.
Numérotation du verset
Iob. 20,23
Utinam impleatur venter eius,
ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum.
Numérotation du verset
Iob. 20,24
Fugiet arma ferrea et irruet in arcum ereum.
Numérotation du verset
Iob. 20,25
Gladius8 eductus
8 gladius]
om. Weber
et egrediens de vagina sua
et fulgurans in amaritudine sua.
Vadent et venient super eum horribiles,
Numérotation du verset
Iob. 20,26
omnes tenebre abscondite sunt in occultis eius.
Devorabit eum ignis qui non succenditur,
affligetur relictus
in tabernaculo suo.
Numérotation du verset
Iob. 20,27
Revelabunt celi
iniquitatem eius,
et terra consurget
adversus eum.
Numérotation du verset
Iob. 20,28
Apertum
erit germen
domus illius,
detrahetur in die furoris Dei.
Numérotation du verset
Iob. 20,29
Hec est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum eius a Domino.
Capitulum 20
Numérotation du verset
Iob. 20,1
Numérotation du verset
Iob. 20,2
Idcirco cogitationes mee varie succedunt sibi,
marg.|
IDCIRCO
COGITATIONES. Ac si dicat : quia extremi iudicii terrorem considero idcirco cogitationum tumultibus in timore confundor.
et mens in diversa rapitur.
interl.|
quasi ego sic ago sed
interl.|
quasi tu iustus non videris qui iam puniris
marg.|
ET
MENS
IN
DIVERSA
RAPITUR. Quando modo mala que egit, modo bona que agere neglexit, modo reprehensibilia in quibus est, modo recta sibi adhuc deesse conspicit, sollicito pavore perpendit. Isti ex societate Iob noverunt quidem recte vivere, sed iudica Dei subtiliter pensare nescientes, iustos hic non posse percuti credunt. Et ideo hunc suspicati sunt iniquum, et ad increpationem dilabuntur ad quam tamen sub quadam reverentia descendunt.
Numérotation du verset
Iob. 20,3
Doctrinam qua me arguis audiam, et spiritus intelligentie mee respondebit mihi.
marg.|
Unde iste subdit : DOCTRINAM
QUA
ME
ARGUIS etc. Quibus moderate premissis aperte exprobrat dicens : D
octrinam qua me arguis audiam
. Qui dicentis verba discernunt, doctrinam eius non ad adiutorium, sed ad occasionem certaminis sumunt ut audita potius iudicent quam sequantur. Et hoc est : D
octrinam qua me arguis
. Ac si aperte dicat : Tua quidem verba audio, sed an recte prolata sint spiritu mee intelligentie discerno. Et hoc invenio quod laus impiorum etc.
Numérotation du verset
Iob. 20,4
Hoc scio
interl.|
inflatus spiritu scientie sue in Iob retorquet que impiis conveniunt
a principio ex quo positus est homo super terram,
marg.|
Ideo subdit : HOC
SCIO A PRINCIPIO. Si enim ab ipso humani generis exortu, usque ad hoc tempus mentis oculos ducimus, omne quod finiri potuit quam breve fuerit videmus.
Numérotation du verset
Iob. 20,5
quod laus impiorum brevis sit
interl.|
que in favoribus linguarum est
et gaudium
interl.|
in his honoribus
hypocrite ad instar puncti.
interl.|
pro penis quas videt putat hypocrisim bona que olim viderat
marg.|
ET
GAUDIUM
HYPOCRITE. Gaudium hypocrite in similitudinem puncti est. Nam sicut stilus in puncto dum ponitur levatur, sic hypocrita presentis vite laudem dum tangit amittit.
marg.|
AD
INSTAR
PUNCTI, quia letitia pertransit pena permanet, apparet ad momentum disparet in perpetuum.
Numérotation du verset
Iob. 20,6
Si ascenderit usque ad celum superbia eius et caput eius nubes tetigerit,
interl.|
intellectus sanctis equetur
Numérotation du verset
Iob. 20,7
quasi sterquilinium in fine perdetur
interl.|
pro vitiis in morte conculcabitur qui hic gloriosus erat
marg.|
SI
ASCENDERIT. Id est etsi celestem vitam se agere simulat, etsi intellectum suum similem veris predicatoribus ostentat, quasi sterquilinium tamen in fine perdetur, quia mens illius pro vitiorum suorum fetore damnabitur.
et qui eum viderant dicent ubi est ?
interl.|
hoc scito
marg.|
ET
QUI
EUM
VIDERANT. Qui hunc elatum viderunt extincto dicent ubi est ? Quia neque in hoc seculo ubi elatus fuerat apparet, neque in eternitatis requie de qua esse putabatur.
Numérotation du verset
Iob. 20,8
Velut somnium avolans non invenietur, transiet sicut visio nocturna.
interl.|
quia non est res sed visio
marg.|
VELUT
SOMNIUM
AVOLANS etc. Vita hypocrite quedam visio phantasmatis est, que hoc ostendit {t. 2 : Erfurt, f. 206va ; facsim., p. 412a} imagine quod non habet ex veritate. Que somno comparatur, quia ab eo omnis laus et gloria dum tenetur amittitur. Transiet autem velut
nocturna visio,
quia quod se ad momentum divitem humanis estimationibus videt, de ostensione est phantasmatis non de soliditate virtutis, et cum mens eius in morte evigilat cognoscit quia hominum favores dormiens videbat.
Numérotation du verset
Iob. 20,9
Oculus qui eum viderat non {t. 2 : Erfurt, f. 206va ; facsim., p. 412a} videbit,
marg.|
OCULUS
QUI
EUM
VIDERAT. Locus hypocrite cor adulantium. Ibi quippe requiescit ubi favores invenit.
Oculus
ergo
qui eum viderat non videbit,
quia in morte amatoribus suis absconditur qui cum consueverant admirando conspicere.
neque ultra intuebitur eum locus eius3.
3 eius] suus
Weber
interl.|
vel suus
marg.|
NEQUE
ULTRA
INTUEBITUR etc.Quia lingue adulantium hunc ad iudicium favoribus non sequuntur.
Numérotation du verset
Iob. 20,10
Filii autem4 eius atterentur egestate,
4 autem]
om. Weber
marg.|
FILII
AUTEM
EIUS
ATTERENTUR. Quia hi qui in hypocrisim ex eius imitatione nascuntur, dum veritatis soliditatem non tenent in cordis egestate deficiunt.
et manus illius reddent ei
interl.|
quasi debitum
marg.|
ET
MANUS
ILLIUS. Quia damnationem iustam ex iniqua rapient operatione. Interim autem fit quod sequitur.
dolorem suum.
interl.|
quia hic se talem exhibet, usus confirmat quod male cepit, vel bona que habet perdet propter simulata
Numérotation du verset
Iob. 20,11
Ossa eius implebuntur vitiis adolescentie eius
interl.|
proverbium est adolescens iuxta viam suam et cum senuerit non recedet ab ea
marg.|
OSSA
EIUS
IMPLEBUNTUR
VITIIS
ADOLESCENTIA
EIUS. Adolescentia hypocrite inchoatio pravitatis est. Ossa dura in eo pravitatis est consuetudo. Ossa itaque eius implentur vitiis adolescentie, quia dure in eo pravitatum consuetudines, a vitio sumpte sunt pessime inchoationis que ossa cum eo in pulvere dormient. In pulvere dormire est usque ad pulverem, id est usque ad mortem, ab iniquitate non cessare. Aliter ossa dicit aliquid forte ac validum, quod non numquam hypocrita habet in operatione, cuius ossa implebuntur vitiis eius adolescentie, quia cum mobilis ac levis multa pueriliter facit, etiam in his que fortiter egerit in vitio mollescit, cuius ossa in pulvere dormire est cum pravis actionibus eius etiam si qua sunt bene acta omni soliditate vacuari ac deperire.
et cum eo in pulverem dormient.
interl.|
omnis simulatio pulvis est in qua et os perit
Numérotation du verset
Iob. 20,12
Cum enim dulce fuerit in ore eius malum abscondet illud sub lingua sua.
interl.|
que bene sonat
marg.|
CUM
ENIM
DULCE
FUERIT. In ore cordis suavis est iniquitas quam sub tegimine blande locutionis operit. Malum enim in lingua et non sub lingua esset si loquens hypocrita malitiam aperiret.
Numérotation du verset
Iob. 20,13
Parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo.
marg.|
PARCET
ILLI
ET
NON. Malo quod diligit parcit qui non hoc penitendo persequitur et non derelinquit, sed celat in gutture, quia sic servat in cogitatione ut numquam proferat in voce.
Numérotation du verset
Iob. 20,14
Panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus.
marg.|
PANIS
EIUS
IN
UTERO. Plerumque hypocrita pane sacri eloquii erudiri studet, non ut ex eo vivat sed ut doctus appareat, sed dum doctrine verbum quod male querit prave intelligit et in hereses labitur. Contingit ei ut sicut de felle aspidum sic moriatur de pane. Sed quia Dei eloquia etiam si recte intelligat in opere nequaquam servat, in presenti vita perdit ut nesciat quod agere voluit.
Numérotation du verset
Iob. 20,15
Divitias quas devoravit evomet et de ventre illius extrahet eas Deus.
marg.|
Et hoc est : DIVITIAS. Sacre legis quas legendo devoravit, obliviscendo evomet quas Deus iusto iudicio de eius memoria evellit.
Numérotation du verset
Iob. 20,16
Caput aspidum suget
interl.|
aspis parvus est latens temptatio demonum cuius caput, id est initium, prius in corde nascitur qua captus etiam post violenter trahitur, sicut et in paradiso diabolus prius blande persuasit homini, post consensum nunc etiam renitentem trahit
marg.|
CAPUT
ASPIDUM. Aspis parus est serpens, vipera prolixioris est corporis, et sic nascitur ut violenter exeat.
Caput
itaque
aspidum suget et occidet eum lingua vipere
, quia cum initium suggestionis occulte libenter suscipit violentis se postmodum temptationibus devictus tradet. Vel quia veneno aspis concite vipera tardius occidit. Per aspidem violenta et subita, per viperam lenis et diuturna temptatio signatur. Unde illi mors in suctione capitis, vipere in lingua esse dicitur, quia repentina temptatio sepe ut surgit interficit. Longa, quia prava diutius persuadendo suggerit velut ex lingua vipera occidit.
et5 occidet eum lingua vipere
5 et] om.
Weber
interl.|
quasi vi pariens per quam signatur violenta temptatio
Numérotation du verset
Iob. 20,17
non videat rivulos fluminis torrentes
interl.|
alias : torrentis
{t. 2 : Erfurt, f. 206vb ; facsim., p. 412b} mellis et butyri
interl.|
hypocrita demonum quasi serpentum veneno penetratus dona Spiritus sancti non videt qui sunt extra fanoribus intentus, unde : L
uet omnia que
etc.
marg.|
NON
VIDEAT
RIVULOS
FLUMINIS. Rivuli fluminis sunt dona Spiritus sancti : fides, spes, caritas. Que hypocrita non vere considerat, quia solis visibilibus intendit. Fluvius autem torrens est exuberans inundatio Spiritus que in contemplantis {t. 2 : Erfurt, f. 206vb ; facsim., p. 412b} animum colligitur. Qui spiritus melle nos pariter et butyro satiat, quia quem repleverit et divinitatis Christi dulcedine et incarnationis fide letificat. Mel enim desuper id est ex aere cadens dulcedinem divinitatis, butyrum vero quod ex carne est mysterium incarnationis Christi significat.
Numérotation du verset
Iob. 20,18
luet omnia que fecit6,
6 omnia – que fecit]
inv. Weber
interl.|
alias : luet que facit omnia
nec tamen consumetur.
interl.|
cuius vita mortua fuit in culpa, eius mors vivet in pena
marg.|
LUET
OMNIA
QUE
FECIT. Persolvet enim in tormento ea que hic illicita servavit desideria, nec in morte consumetur sed ut sine fine crucietur vivere sine fine compellitur, ut cuius vita hic mortua fuit in culpa, illic eius mors vivat in pena. Dicat ergo
luet que fecit omnia nec tamen consumetur,
quia cruciatur et non extinguitur, moritur et vivit, deficit et subsistit, finitur semper et sine fine est.
Iuxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit,
interl.|
in malis exercitati plus adinveniunt quam ex usu aliorum didicerunt unde eis erunt novi cruciatus
marg.|
IUXTA
MULTITUDINE. Quamvis enim damnatorum omnium dolor sit infinitus graviora, tamen tormenta recipiunt qui multa iniquitatibus ex suis quorum desideriis invenerunt.
Numérotation du verset
Iob. 20,19
quoniam confringens nudavit pauperes
interl.|
pene culpam subdi, id est cupiditatem que est «radix omnium malorum»a
a 1Tim. 6, 10.
domum rapuit et non edificavit eam,
interl.|
quasi edificare debuit insuper rapit, de suo non dedit, unde damnatio sed aliena tulit inde gravior
marg.|
QUONIAM
CONFRINGENS
NUDAVIT
PAUPERES
DOMUM. Domum pauperis confringit et nudat, quia eum quem per potentiam conterit expoliare per avaritiam non erubescit. Bene autem subditur : N
ec est satiatus venter eius
. Venter quippe iniqui avaritia est, et in ipsa colligitur quicquid perverso desiderio glutitur, liquet vero quia avaritia desideratis rebus non extinguitur sed augetur. Nam more ignis cum ligna que consumat acceperit excrescit, et unde videtur ad momentum flamma comprimi idem paulo post cernitur dilatari.
Numérotation du verset
Iob. 20,20
nec est satiatus venter eius.
interl.|
avaritia
Et cum habuerit que concupierat7
7 concupierat] cupierat
Weber
interl.|
quanto citius malum votum impleri permittitur, tanto citius punitur
marg.|
ET
CUM
HABUERIT
QUE
CONCUPIERAT. Maioris iracundie est cum hoc tribuitur quod male desideratur, quia inde repentina ultio sequitur, quia hoc quoque obtinuit quod Deo irascente concupivit.
possidere non poterit.
Numérotation du verset
Iob. 20,21
Non remansit de cibo eius
marg.|
NON
REMANSIT
DE
CIBO
EIUS. Percusso hypocrita de cibo eius nihil remanet, quia cum ad supplicia ducitur a cunctis que possederat alienatur.
et propterea nihil
interl.|
prorsus
permanebit
interl.|
vel remanebit
de bonis eius.
interl.|
id est in his que cupit et quia etiam his quibus scilicet pascitur spoliabitur, nihil ei bonum erit
marg.|
PROPTEREA
NIHIL etc. Quia ex hac vita subtractus ad iudicem nudus vadit.
Numérotation du verset
Iob. 20,22
Cum satiatus fuerit artabitur,
interl.|
id est nec hic liber erit a pena
interl.|
id est cum multa congesserit ipsa congestione fit anxius in qua putavit requiem
marg.|
CUM
SATIATUS
FUERIT
ARTABITUR. Cum multa congesserit artatur, anxiatur enim qualiter acquisita custodiat.
estuabit et omnis dolor irruet in eum.
interl.|
et
marg.|
ESTUABIT
ET
OMNIS
DOLOR etc. Hinc inde insidiatores metuit, formidat potentiorem, ne hunc sustineat violentum, pauperem conspicit, et suspicatur furem. Ipsa quoque congesta curat magnopere, ne ex nature proprie defectu per negligentiam consumantur, post eternis cruciatibus mancipatur. Sed quia perversus quanto citius pervenit ad desiderium, tanto facilius rapitur ad tormentum.
Numérotation du verset
Iob. 20,23
Utinam impleatur venter eius,
interl.|
cum divitie tot mala afferant
marg.|
Sequitur :
utinam impleatur venter eius
. Bellum Deo pluere est quasi quibusdam guttis pluvie densescentibus iudiciorum suorum iaculis ferire, ut cum iam malus ad iudicium rapiatur, modo meminerit quia male concupivit et concupita peius congregavit, modo doleat quod congregata deserat, et quandoque ignem sentiat ultionis quem ne bene viveret previdere contempsit.
ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum.
Numérotation du verset
Iob. 20,24
Fugiet arma ferrea et irruet in {t. 2 : Erfurt, f. 207ra ; facsim., p. 413a} arcum ereum.
interl.|
quia dum mala temporalia stulte precavet incidet in eterna
marg.|
FUGIET
ARMA etc. Subripit avarus aliena aliquando per elationem quia querit preesse. Rapit aliquando timore penurie cum sua sibi sufficere non posse suspicatur hinc est quod ait : F
ugiet arma ferrea.
Arma ferrea necessitates sunt presentis vite que dure premunt et vitam inopis insequuntur. Ferro ergo necessitas transitoria comparatur, quia ferrum erugo consumit. Ere quod difficilius consumere solet, sententia eterna figuratur que quia ab iniquo non attenditur iuste arcui, quia ex insidiis percutit comparatur.
Fugiet
ergo
arma ferrea et irruet in arcum ereum,
dum enim presentes necessitates metuens multa per avaritiam rapit, eterni iudicii se percussionibus opponit. {t. 2 : Erfurt, f. 207ra ; facsim., p. 413a} Interim autem : G
ladius eductus et egrediens de
etc. Iniquus dum prava in cogitatione machinatur, quasi gladius in vagina est.
De vagina
egreditur dum per iniquitatem male operationis aperitur.
Eductus
autem per seductorem, egrediens vero per propriam voluntatem.
Numérotation du verset
Iob. 20,25
Gladius8 eductus
8 gladius]
om. Weber
interl.|
ab hoste qui suadet
et egrediens de vagina sua
interl.|
suo arbitrio quo consensit
et fulgurans in amaritudine sua.
interl.|
quia vitia vitiis succedunt que si non omnia simul fiunt omnia, simul sunt in mente etsi non omnia ostendit omnia facere appetit
marg.|
ET
FULGURANS
IN
AMARITUDINE
SUA. Fulguris nomine splendor exprimitur cum percussione. Qui ergo positus in potestate aliis nocet,
fulgurans
dicitur, quia unde contra bonos quasi ex luce glorie extollitur, inde bonorum vita cruciatur.
Vadent et venient super eum horribiles,
interl.|
demones
marg.|
VADENT
ET
VENIENT etc. Maligni spiritus bonis mentibus sunt horribiles pavendi atque fugiendi, qui certis quibusque vitiis singuli obsequuntur, qui super mentem perversi vadunt et veniunt, quem etsi aliqua mala deserunt, alia occupant. Sepe namque furore ire commovetur, et cum furor abscesserit eius mentem luxuria devastat. Cum luxuria ad tempus intermittitur elatio de continentia surrogatur.
Numérotation du verset
Iob. 20,26
omnes tenebre abscondite sunt in occultis eius.
interl.|
quia bona sunt in superficie aliquando
marg.|
OMNES
TENEBRE
ABSCONDITA
SUNT. Nam qui cuncta simul in effectu non explet, cunctaque noceant in mente tacitus tenet.
Devorabit eum ignis qui non succenditur,
interl.|
proprie exprimitur ignis gehenne qui corporeus malos corporaliter urit, nec ut iste noster studio hominis succenditur, nec lignis nutritur sed creatus semel semper permanet
marg.|
Et ideo : DEVORABIT
EUM
IGNIS
QUI
NON. Ignis gehenne qui studio humano non succenditur, sed creatus est a Deo ab origine mundi.
affligetur relictus
interl.|
anima et corpore punietur quia in utroque peccat
marg.|
AFFLIGETUR
RELICTUS etc. Iniqui tabernaculum caro est, quia ipsam letus inhabitat, cum qua eius spiritus cruciabitur. Boni non in carne gaudium suum ponunt sed in celo.
marg.|
Relictus a carne a qua abstrahitur, quam hic amavit nec relinquere voluit, tunc propter tormenta relinquere volet sed non poterit.
in tabernaculo suo.
interl.|
corpore suo
Numérotation du verset
Iob. 20,27
Revelabunt celi
interl.|
perfecti qui eum Deo iudicabunt
marg.|
REVELABUNT, quia hic nec bonis nec malis pepercit, eum in tremendo examine iustorum vita et peccatorum pariter accusabit.
iniquitatem eius,
interl.|
etsi modo celetur
et terra consurget
interl.|
terreni qui nunc lacrimis et eleemosynis redimuntur
adversus eum.
interl.|
accusandum
interl.|
tunc
Numérotation du verset
Iob. 20,28
Apertum
interl.|
modo germen hypocrite occultum est quia et si patet operatio latet intentio tunc cogitatio detegetur
erit germen
interl.|
intentio
marg.|
APERTUM
ERIT. Cum omne malum quod in conscientia eius nascebatur adveniente iudice ostenditur.
domus illius,
detrahetur in die furoris Dei.
marg.|
DETRAHETUR
IN
DIE, quia vindicte tempore raptus ad supplicia ab eterni iudicis vultu separatur.
Numérotation du verset
Iob. 20,29
Hec est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum eius a Domino.
interl.|
quia nec verba iniqua erunt sine pena
marg.|
HEC
EST
PARS
HOMINIS
IMPII. Cum enim Dei iustitia supplicium a reprobis pro perversis actibus exigit, eis mala usque ad verborum retributionem reddit.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Iob. Capitulum 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=25&chapitre=25_20)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Iob. Capitulum 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=25&chapitre=25_20)
Notes :