Glossa ordinaria

Capitulum 29

Numérotation du verset Ier. 29,1 

Et hec sunt verba libri que misit Ieremias propheta de Hierusalem ad reliquias seniorum transmigrationis et ad sacerdotes et ad prophetas et ad omnem populum quem transduxerat Nabuchodonosor de Hierusalem in Babylonem
Numérotation du verset Ier. 29,2 

postquam egressus est
Iechonias rex et domina
et eunuchi et principes Iuda et Hierusalem
et faber et inclusor de Hierusalem
Numérotation du verset Ier. 29,3 

in manu Ellasa filii Saphan et Gamalie filii Helchie quos misit Sedechias rex Iuda ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Babylonem dicens
Numérotation du verset Ier. 29,4 

hec dicit Dominus exercituum Deus Israel omni transmigrationi quam transtuli de Hierusalem in Babylonem
Numérotation du verset Ier. 29,5 

edificate domos et habitate et plantate hortos
et comedite fructum eorum
Numérotation du verset Ier. 29,6 

accipite uxores et generate filios et filias date filiis vestris uxores et filias vestras date viris et pariant filios et filias et
multiplicamini ibi et nolite esse pauci numero
Numérotation du verset Ier. 29,7 

et querite pacem
civitatis ad quam transmigrare vos feci et orate pro ea ad Dominum quia in pace illius erit pax vobis
Numérotation du verset Ier. 29,8 

hec enim dicit Dominus exercituum Deus Israel non vos inducant prophete vestri qui sunt in medio vestrum et divini vestri et ne attendatis ad somnia vestra que vos somniatis
Numérotation du verset Ier. 29,9 

quia falso ipsi prophetant vobis in nomine meo et non misi eos dicit Dominus
Numérotation du verset Ier. 29,10 

quia hec dicit Dominus cum ceperint impleri in Babylone septuaginta anni visitabo vos et suscitabo super vos verbum meum bonum ut reducam vos ad locum istum
Numérotation du verset Ier. 29,11 

ego enim scio
cogitationes quas cogito super vos ait Dominus cogitationes pacis et non afflictionis
ut dem vobis finem et patientiam
Numérotation du verset Ier. 29,12 

et invocabitis me
et ibitis et orabitis me et exaudiam vos
Numérotation du verset Ier. 29,13 

queretis me
et invenietis cum quesieritis me in toto corde vestro
Numérotation du verset Ier. 29,14 

et inveniar a vobis ait Dominus et reducam captivitatem vestram et congregabo vos de universis gentibus et de cunctis locis ad que expuli vos dicit Dominus et reverti vos faciam de loco ad quem transmigrare vos feci
Numérotation du verset Ier. 29,15 

quia dixistis
suscitavit nobis Dominus prophetas in Babylone
Numérotation du verset Ier. 29,16 

quia hec dicit Dominus ad regem
qui sedet super solium David et ad omnem populum habitatorem urbis huius ad fratres vestros
qui non sunt egressi vobiscum in transmigrationem
Numérotation du verset Ier. 29,17 

hec dicit Dominus exercituum ecce mittam
in eis gladium et famem et pestem et ponam eos quasi ficus malas que comedi non possunt eo quod pessime sint
Numérotation du verset Ier. 29,18 

et persequar eos
in gladio in fame et in pestilentia et dabo eos
in vexationem universis regnis terre in maledictionem
et in stuporem et in sibilum et in opprobrium cunctis gentibus ad quas ego eieci eos
Numérotation du verset Ier. 29,19 

eo quod non audierint verba mea dicit Dominus que misi ad eos per servos meos prophetas de nocte consurgens et mittens et non audistis dicit Dominus
Numérotation du verset Ier. 29,20 

vos ergo audite
verbum Domini omnis transmigratio quam emisi de Hierusalem in Babylonem
Numérotation du verset Ier. 29,21 

hec dicit Dominus exercituum Deus Israel ad Achab filium Culia et ad Sedechiam filium Maasie qui prophetant vobis in nomine meo mendaciter ecce ego tradam eos in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et percutiet eos in oculis vestris
Numérotation du verset Ier. 29,22 

et assumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Iuda que est in Babylone dicentium ponat te Dominus sicut Sedechiam et sicut Achab quos frixit rex Babylonis in igne
Numérotation du verset Ier. 29,23 

pro eo quod fecerint stultitiam in Israel et moechati sunt in uxores amicorum suorum et locuti sunt verbum in nomine meo mendaciter quod non mandavi eis ego sum iudex et testis dicit Dominus
Numérotation du verset Ier. 29,24 

et ad Semeiam Neelamiten dices
Numérotation du verset Ier. 29,25 

Hec dicit Dominus exercituum Deus Israel pro eo quod misisti in nomine tuo libros ad omnem populum qui est in Hierusalem et ad Sophoniam filium Maasie sacerdotem et ad universos sacerdotes dicens
Numérotation du verset Ier. 29,26 

Dominus dedit te sacerdotem pro Ioiade sacerdote ut sis dux in domo Domini super omnem virum arrepticium et prophetantem ut mittas eum in nervum et in carcerem
Numérotation du verset Ier. 29,27 

et nunc quare non increpasti Ieremiam Anathothiten qui prophetat vobis
Numérotation du verset Ier. 29,28 

quia super hoc misit ad nos in Babylonem dicens longum est edificate domos
et habitate et plantate hortos et comedite fructum eorum
Numérotation du verset Ier. 29,29 

legit ergo Sophonias sacerdos librum istum
in auribus Ieremie prophete
Numérotation du verset Ier. 29,30 

et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens
Numérotation du verset Ier. 29,31 

mitte ad omnem transmigrationem dicens hec dicit Dominus ad Semeiam Neelamiten pro eo quod prophetavit vobis Semeias et ego non misi eum et fecit vos confidere in mendacio
Numérotation du verset Ier. 29,32 

idcirco hec dicit Dominus ecce ego visitabo
super Semeiam Neelamiten et super semen eius
non erit ei vir sedens in medio populi huius
et non videbit bonum quod ego faciam populo meo ait Dominus quia prevaricationem locutus est adversum Dominum

Capitulum 29

Numérotation du verset Ier. 29,1 
{t. 3: Erfurt, f. 144vb ; facsim., p. 144b} Et hec sunt verba libri que misit Ieremias propheta de Hierusalem ad reliquias seniorum transmigrationis et ad sacerdotes et ad prophetas et ad omnem populum quem transduxerat Nabuchodonosor de Hierusalem in Babylonem
marg.| ET  HEC  SUNT etc. Intendit persuadere ne acquiescant pseudo prophetis qui eis post breve tempus reditum in Hierusalem promittebant. Sed sciant se in Babylone multo tempore moraturos.
marg.| VERBA  LIBRI. Hic libellus Ieremie mittitur in Babylonem ad eos qui cum Ieconia translati erant ut per occasionem regie legationis opus suum propheta compleret et que a Domino sibi imperata fuerant populo suaderet.
marg.| AD  RELIQUIAS  SENIORIBUS etc. Primo ad senes deinde ad sacerdotes tertio ad prophetas quarto ad omnem populum Dei sermo dirigitur vel secundum ordinem etatis eius epistola prophete mittitur.
marg.| Mystice postquam de Hierusalem id est de Ecclesia propter peccata nostra eiecti fuerimus et traditi Nabuchodonosor de quo dixit apostolus tradere huiusmodi Satane in iteritum carnis etc et alibi quos tradidi Satane ut discant non blasphemare. Non debemus securi esse omnino vel otio torpere vel penitus desperare sed primum edificare domos non super harenam sed super petram quales edificaverunt obstetrices in exodo quia timebant Dominum deinde plantare ortos qualem Dominus plantavit paradisum et posuit in eo lignum vite de quo lignum vite est hiis qui apprehenderunt eam etc. Tertio uxores accipere quarum una sapientia est de qua ait Salomon. Ama illam et servabit te etc et alibi: Hanc exquisivi sponsam accipere mihi etc. Nec sufficit una coniunx plures habere debemus fortitudinem temperantiam atque iustitiam addamus ut plures filios generemus filias nostras id est bona opera viris id est fidei veritatis copulemus et tales filios filiasque generantes multiplicemur et destruentes ea que sunt parvuli et in perfectum virum crescentes audiamus. Scribo vobis patres quoniam cognovistis eum qui ab inicio est et cum apostolo dicamus per evangelium enim ego vos genui. Queramus ergo pacem Ecclesie civitatis et terre nostre ut ad eam redire mereamur de qua Domini iudicio translati sumus ut in confusione erroris habitaremus. Sic enim habebimus pacem. Consideranda vero Domini clementia pro inimicis quoque orare debemus ut bene faciamus hiis qui oderunt nos.
Numérotation du verset Ier. 29,2 
interl.| quia non potentia Babyloniorum sed et Domini voluntate translati sunt
Iechonias rex et domina
interl.| alii regina
et eunuchi et principes Iuda et Hierusalem
interl.| misit dico Ieremiam per istos
et faber et inclusor de Hierusalem
Numérotation du verset Ier. 29,3 
in manu Ellasa filii Saphan et Gamalie filii Helchie quos misit Sedechias rex Iuda ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Babylonem dicens
Numérotation du verset Ier. 29,4 
hec dicit Dominus exercituum Deus Israel omni transmigrationi quam transtuli de Hierusalem in Babylonem
Numérotation du verset Ier. 29,5 
edificate domos et habitate et plantate hortos
interl.| vel pomeria
et comedite fructum eorum
Numérotation du verset Ier. 29,6 
accipite uxores et generate filios et filias date filiis vestris uxores et filias vestras date viris et pariant filios et filias et
interl.| ibi
multiplicamini ibi et nolite esse pauci numero
marg.| ACCIPITE  UXORES etc. Ieremie quia prope est captivitas Ierusalem imperatur ne accipiat uxorem ne faciat filios unde apostolus: Tempus breve est. Superest ut qui habet uxores sic sint quasi non habentes. Si autem propter angustiam temporis habentibus usus uxorum tollitur quanto magis non habentibus ne accipiant imperatur.
Numérotation du verset Ier. 29,7 
et querite pacem
interl.| eius
civitatis ad quam transmigrare vos feci et orate pro ea ad Dominum quia in pace illius erit pax vobis
marg.| QUERITE  PACEM etc. Unde apostolus: obsecro primum omnium fieri obsecrationes et orationes postulationes et gratiarum actiones pro omnibus hominibus pro regibus et cunctis qui in sublimitate sunt ut quietam et traquillam vitam agamus etc.
Numérotation du verset Ier. 29,8 
hec enim dicit Dominus exercituum Deus Israel non vos inducant prophete vestri qui sunt in medio vestrum et divini vestri et ne attendatis ad somnia vestra que vos somniatis
marg.| NON  VOS  SEDUCANT. Falsos prophetas et divinos et somniatores fuisse in Babylone inter eos qui cum Ieconia translati sunt Ezechiel testatur cum tamen hee epistola mittabantur nondum ille prophetabat qui quinto anno transmigrationis Ieconie orsus est prophetare qui idem erat regni Sedechie.
marg.| TROPOLOGICE. Non vos seducant prophete etc. Pseudo prophete sunt qui preter spiritus sancti sensum scripturas exponunt. Divini qui coniecturam sue mentis et incerta futurorum quasi vera pronuntiant. Somniatores qui illud non audiunt. Ne dederis somnum oculis tuis et palpebris tuis dormitationem quorum mens non vigilat erroris sopore depressa quibus dicitur: surge qui dormis et illuminabit et Christus.
Numérotation du verset Ier. 29,9 
quia falso ipsi prophetant vobis in nomine meo et non misi eos dicit Dominus
Numérotation du verset Ier. 29,10 
quia hec dicit Dominus cum ceperint impleri in Babylone septuaginta anni visitabo vos et suscitabo super vos verbum meum bonum ut reducam vos ad locum istum
marg.| CUM  CEPERINT. Nolite credere pseudo prophetis qui vicinum reditum pollicentur vobis prius enim vobis explebuntur septuaginta anni quam redeatis.
marg.| SEPTUAGINTA  ANNI etc. Tam diu in seculi confusione versamur quam diu requiem septenarii numeri mereamur accipere et accepta penitentia Deus impleat quod promisit et reducat ad locum nostrum id est ad Ecclesiam qui percutit ut sanet qui dabit finem laboris et patientie. Invocabimus enim et orabimus et exaudiemur queremus toto corde et inveniemus eum. Quidam septuaginta annos intelligunt iuxta illud. Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Qui cum fuerint impleti ad Dominum in toto corde revertimur et exaudimur et tunc est finis laboris nostri atque patientie.
Numérotation du verset Ier. 29,11 
ego enim scio
interl.| sed non alvis solius enim Dei est nosse futura
cogitationes quas cogito super vos ait Dominus cogitationes pacis et non afflictionis
interl.| captivitatis
ut dem vobis finem et patientiam
interl.| laborum presentium
Numérotation du verset Ier. 29,12 
et invocabitis me
interl.| tunc vel spe futurorum
et ibitis et orabitis me et exaudiam {t. 3: Erfurt, f. 145rb ; facsim., p. 145b} vos
marg.| ET  IBITIS  ET  ADORABITIS. Sine invocatione et oratione poterat implere quod promiserat sed hortatur ad preces ut promissa mereantur.
Numérotation du verset Ier. 29,13 
queretis me
interl.| querite et invenietis
et invenietis cum quesieritis me in toto corde vestro
Numérotation du verset Ier. 29,14 
et inveniar a vobis ait Dominus et reducam captivitatem vestram et congregabo vos de universis gentibus et de cunctis locis ad que expuli vos dicit Dominus et reverti vos faciam de loco ad quem transmigrare vos feci
marg.| ET  REVERTI  VOS. Ut certius sciatis quod hunc reditum tam propinquum sperare non debeatis sed domos edificare pomeria plantare filios generare et tempus exspectare promissum.
Numérotation du verset Ier. 29,15 
quia dixistis
interl.| quasi frustra putatis vos habere prophetas in Babylone
suscitavit nobis Dominus prophetas in Babylone
Numérotation du verset Ier. 29,16 
quia hec dicit Dominus ad regem
interl.| Sedechiam
qui sedet super solium David et ad omnem populum habitatorem urbis huius ad fratres vestros
interl.| nolentes obedire sententie mee
qui non sunt egressi vobiscum in transmigrationem
Numérotation du verset Ier. 29,17 
hec dicit Dominus exercituum ecce mittam
interl.| captivitatem sed non poterunt effugere
in eis gladium et famem et pestem et ponam eos quasi ficus malas que comedi non possunt eo quod pessime sint
marg.| QUASI  FICUS  MALAS. Theodotio suarina id est secundas Symachus novissimas que hebraice suarim.
Numérotation du verset Ier. 29,18 
et persequar eos
interl.| qui in Ierusalem sunt
in gladio in fame et in pestilentia et dabo eos
interl.| dispersos
in vexationem universis regnis terre in maledictionem
interl.| ut in exemplo sint omnibus maledictionis
et in stuporem et in sibilum et in opprobrium cunctis gentibus ad quas ego eieci eos
Numérotation du verset Ier. 29,19 
eo quod non audierint verba mea dicit Dominus que misi ad eos per servos meos prophetas de nocte consurgens et mittens et non audistis dicit Dominus
marg.| DE  NOCTE  CONSURGENS. Non cessavi monere ut vos imitarentur qui in transmigratione securo otio fruimini donec compleantur promissa Dei.
Numérotation du verset Ier. 29,20 
vos ergo audite
interl.| qui me obedistis voluntati
verbum Domini omnis transmigratio quam emisi de Hierusalem in Babylonem
Numérotation du verset Ier. 29,21 
hec dicit Dominus exercituum Deus Israel ad Achab filium Culia et ad Sedechiam filium Maasie qui prophetant vobis in nomine meo mendaciter ecce ego {t. 3: Erfurt, f. 145va ; facsim., p. 146a} tradam eos in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et percutiet eos in oculis vestris
marg.| AD  ACHAB  FILIUM etc. Aiunt hebrei hos esse presbyteros quos meminit Daniel uni eorum dicens. Inveterate dierum malorum etc. alteri semen Chanaan et non Iuda species decepit te etc. Qui prophetant vobis in nomine meo mendacium quia ut aiunt mulierculis iactabant se esse de tribu Iuda et Christum genrandum de progenie sua unde acquiescebant cupidine allecte tamquam Christi matres future sed videtur hoc obesse quod rex Babylonis dicitur eos frixisse cum dicat Daniel lapidatos esse unde a plerisque ac pene omnibus hebreis illud quasi fabula negligitur non enim putant quod captivi lapidandi principes et prohetas suos potestatem habuerunt et hoc magis verum esse affirmant quod ait Ieremias convictos quidem esse a Daniele sed sententiam datam a rege. Multi autem de nostro grege prophetat in nomine mendacium. Uxores civium suorum adulterant quos vetus Nabuchodonosor frigit igne peccati secundum illud. Omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente. Felix autem qui portat iugum Domini ab adolescentia qui sedet solus qui amaritudine plenus ut dicat: non sedi cum consilio malignantium.
marg.| In hoc capitulo allegoricus interpres somniat ruinam celestis Hierusalem et ad eos prophetiam dirigi suspicatur qui in mundi huius Babylonia versantur quia bene fecerint in hec corpora sponte descendentes domos edificantes filios generantes et bonis operibus studentes quia post septuaginta annos in celestem Hierusalem mittentur qui autem noluerint ad terrena descendere passuros dicit que Dominus minatur Sedechie quia nolunt imitari fratres suos nec venire in Babylonem quia Dominus mittet in eos gladium et famem et pestem id est rerum omnium penuriam et faciet quasi ficus pessimas et persequetur gladio sempiterno et dabit in vexationem omnibus regnis nec fient homines sed demones et erunt omnibus angelis qui presunt singulis provinciis in maledictionem quia in celesti Hierusalem noluerunt audire verba prophetarum hortantium ut ad terrena descenderent ut acta penitentia post verum sabbatum pristinum locum possiderent.
Numérotation du verset Ier. 29,22 
et assumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Iuda que est in Babylone dicentium ponat te Dominus sicut Sedechiam et sicut Achab quos frixit rex Babylonis in igne
Numérotation du verset Ier. 29,23 
pro eo quod fecerint stultitiam in Israel et moechati sunt in uxores amicorum suorum et locuti sunt verbum in nomine meo mendaciter quod non mandavi eis ego sum iudex et testis dicit Dominus
interl.| quasi non opinione sed ipsa re cognovi hec vera esse non possunt celare nec iudicii veritatem assumere.
Numérotation du verset Ier. 29,24 
et ad Semeiam Neelamiten dices
marg.| AD  SEMEIAM etc. Semeias de loco Neelami qui interpretatur torrens cum Ieconia ductus est in Babylonem et populo prophetavit mendacium quod scilicet cito reversuri essent in Hierusalem. Quia igitur Ieremias ad eos qui erant in Babylone litteras miserat dicens: edificate domos etc. Et post addiderat: non vos seducant prophete vestri etc. Intelligens Semeias contra se hoc scriptum mittit in Hierusalem litteras ad Sophoniam filium Maasie et ad reliquos sacerdotes quare non increpetur Ieremias a Sophonia cuius est officium discernere inter falsos et veros prophetas et iubetur in carcere recludi et solvere penas mendacii quia populum seduxit. Ioiadas vero sacerdos fuit qui Ioas post interfectionem Atthalie imperium tradidit et sacerdotes baal interfecit. Quasi quare Ioiadam non imitaris ? quare Ieremiam pseudo prophetam non interficis ? Dominus enim instituit te pro Ioiada ut discernas quo spiritu quisque loquatur. Discretio vero spirituum spiritualis gratia est.
marg.| Atthalia mulier quedam fuit que occidit de regio semine quos potuit a qua Ioiada sacerdos servavit Ioas et postquam illa interfecta est a populo tradidit ei imperium.
Numérotation du verset Ier. 29,25 
Hec dicit Dominus exercituum Deus Israel pro eo quod misisti in nomine tuo libros ad omnem populum qui est in Hierusalem et ad Sophoniam filium Maasie sacerdotem et ad universos sacerdotes dicens
Numérotation du verset Ier. 29,26 
Dominus dedit te sacerdotem pro Ioiade sacerdote ut sis dux in domo Domini super omnem virum arrepticium et prophetantem ut mittas eum in nervum et in carcerem
Numérotation du verset Ier. 29,27 
et nunc quare non increpasti Ieremiam Anathothiten qui prophetat vobis
marg.| QUARE  NON  INCREPASTI. Mendacio prevenit veritatem quod ipse merebatur alii imponit quia prudentiores sunt filii tenabrarum filiis lucis et quod timent sibi inferunt aliis.
Numérotation du verset Ier. 29,28 
quia super hoc misit ad nos in Babylonem dicens longum est edificate domos
interl.| hoc est quod dolet quia contra mendacium suum Ieremias scripsit veritatem
et habitate et plantate hortos et comedite fructum eorum
Numérotation du verset Ier. 29,29 
legit ergo Sophonias sacerdos librum istum
interl.| quasi ipsa lectione suggillas quia auderet in Babylonem talia scribere
in auribus Ieremie prophete
Numérotation du verset Ier. 29,30 
et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens
Numérotation du verset Ier. 29,31 
mitte ad omnem transmigrationem {t. 3: Erfurt, f. 145vb ; facsim., p. 146b} dicens hec dicit Dominus ad Semeiam Neelamiten pro eo quod prophetavit vobis Semeias et ego non misi eum et fecit vos confidere in mendacio
marg.| HEC  DICIT  DOMINUS. Semeias vere Neelamites qui de torrente turbidas aquas sumpserat irascitur contra mendacium suum scripsisse Ieremiam et ad Sophoniam mittit epistolas cur ausus sit scribere veritatem et cupit eum recludi in carcerem ne loquatur. Sophonias quoque latenter accusat et epistolam in accusationem iactat. Similiter rei sunt qui pseudo prophetas defendunt et aliorum mendacia peccata sua faciunt contra quos subditur . Ecce ego visitabo.
Numérotation du verset Ier. 29,32 
idcirco hec dicit Dominus ecce ego visitabo
interl.| visitabo in virga inimicos eorum
super Semeiam Neelamiten et super semen eius
interl.| discipulos quos suo errore decepit
non erit ei vir sedens in medio populi huius
interl.| ne sedeat in medio quiescentium qui cum stantibus stare noluit
et non videbit bonum quod ego faciam populo meo ait Dominus quia prevaricationem locutus est adversum Dominum
interl.| peccata scilicet iam esse soluta captivos sciliset iam esse reversuros



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ier. Capitulum 29), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=34&chapitre=34_29)

Notes :