Glossa ordinaria

<34.487b> Prologus ‘Ieremias propheta cui’

Incipit prologus in Ieremiam prophetam 1 . Ieremias propheta, cui hic prologus scribitur, sermone quidem apud Hebreos Isaie et Osee et quibusdam aliis prophetis videtur esse rusticior, sed sensibus par est, quippe qui2 eodem spiritu prophetaverit. Porro simplicitas eloquii de loco ei in quo natus est accidit. Fuit enim Anathothites, qui est usque hodie viculus tribus ab Hierosolymis distans millibus, sacerdos ex sacerdotibus et in matris utero sanctificatus, virginitate sua evangelicum virum Christi Ecclesie dedicans. Hic vaticinari exorsus est puer et captivitatem urbis atque Iudee non solum spiritu sed et3 oculis carnis4 intuitus est. Iam5 decem tribus Israel Assyrii in Medos transtulerant, iam terras eorum6* colonie7 gentium possidebant. Unde in Iuda tantum et8* Beniamin prophetavit et civitatis sue ruinas quadruplici planxit alphabeto, quod nos mensure metri versibus que reddidimus. Preterea ordinem visionum, qui apud Grecos et Latinos omnino confusus est, ad pristinam fidem correximus. Librum autem Baruch, notarii eius, qui apud Hebreos nec legitur nec habetur, pretermisimus, pro his omnibus maledicta ab emulis prestolantes, quibus me necesse est per singula opuscula respondere. Et hoc patior quia vos me9* cogitis, o Paula et Eustochium10*. Ceterum ad compendium mali rectius fuerat modum furori eorum silentio meo ponere11, quam quotidie novi aliquid scriptitantem invidorum insaniam provocare. a
a ¶Fons : HIERONYMUS, Prologus Hieremiae prophetae [CPL 0591 L (A)], ed. Weber, Edminor., p. 1166 ut in Edmaior., t. 14, p. 5-6 ; cf. DE BRUYNE , Préfaces, X: Prophetae maiores, n° 1.3 ; PL28, 847C-850A [non contuli].
¶Codd. : ΩN Rusch Weber, sparsim contuli Bruyne ( A C G H K L M Q R T W Z Θ b=Bern A 9 ; v ; F E 1 Q P R ), non contuli PL28
1 Ieremiam prophetam ΩN Rusch ] eundem Rusch |
2 qui ΩN² Rusch ] om. ΩN* |
3 et Ω Rusch ] om. ΩN* |
4 carnis ΩN* Rusch ] carnes ΩN² |
5 Iam] + enim (ei) ΩN |
6 eorum ΩN Bruyne (F E 1 Q P) ] earum Rusch Weber |
7 colonie Weber PL28 ] coloni cacogr. Rusch |
8 et ΩN Bruyne Weber ] + in Bruyne ( Θ Q P) Rusch PL28 |
9 me ΩN Bruyne (b) Rusch ] om. Bruyne Weber |
10 o Paula et Eustochium ΩN] om. Bruyne Rusch Weber |
11 meo ponere Rusch Bruyne ] me oproponere ΩN*, meo proponere ΩN², meo inponere Bruyne (R) |

<34.487b> Prologus ‘Ieremias propheta cui’

prol.| {t. 3 : Erfurt, f. 122ra   ; facsim., p. 99a} Incipit prologus in Ieremiam prophetam 1 . Ieremias propheta, cui hic prologus scribitur, sermone quidem apud Hebreos Isaie et Osee et quibusdam aliis prophetis videtur esse rusticior, sed sensibus par est, quippe qui2 eodem spiritu prophetaverit. Porro simplicitas eloquii de loco ei in quo natus est accidit. Fuit enim Anathothites, qui est usque hodie viculus tribus ab Hierosolymis distans millibus, sacerdos ex sacerdotibus et in matris utero sanctificatus, virginitate sua evangelicum virum Christi Ecclesie dedicans. Hic vaticinari exorsus est puer et captivitatem urbis atque Iudee non solum spiritu sed et3 oculis carnis4 intuitus est. Iam5 decem tribus Israel Assyrii in Medos transtulerant, iam terras eorum6* colonie7 gentium possidebant. Unde in Iuda tantum et8* Beniamin prophetavit et civitatis sue ruinas quadruplici planxit alphabeto, quod nos mensure metri versibus que reddidimus. Preterea ordinem visionum, qui apud Grecos et Latinos omnino confusus est, ad pristinam fidem correximus. Librum autem Baruch, notarii eius, qui apud Hebreos nec legitur nec habetur, pretermisimus, pro his omnibus maledicta ab emulis prestolantes, quibus me necesse est per singula opuscula respondere. Et hoc patior quia vos me9* cogitis, o Paula et Eustochium10*. Ceterum ad compendium mali rectius fuerat modum furori eorum silentio meo ponere11, quam quotidie novi aliquid scriptitantem invidorum insaniam provocare.A a
a ¶Fons : Hieronymus, Prologus Hieremiae prophetae [CPL 0591 L (A)], ed. Weber, Edminor., p. 1166 ut in Edmaior., t. 14, p. 5-6 ; cf.   De Bruyne , Préfaces, X: Prophetae maiores, n° 1.3 ; PL28, 847C-850A [non contuli].
1 Ieremiam prophetam ΩN Rusch ] eundem Rusch
2 qui ΩN² Rusch ] om. ΩN*
3 et Ω Rusch ] om. ΩN*
4 carnis ΩN* Rusch ] carnes ΩN²
5 Iam] + enim (ei) ΩN
6 eorum ΩN Bruyne (F E 1 Q P) ] earum Rusch Weber
7 colonie Weber PL28 ] coloni cacogr. Rusch
8 et ΩN Bruyne Weber ] + in Bruyne ( Θ Q P) Rusch PL28
9 me ΩN Bruyne (b) Rusch ] om. Bruyne Weber
10 o Paula et Eustochium ΩN] om. Bruyne Rusch Weber
11 meo ponere Rusch Bruyne ] me oproponere ΩN*, meo proponere ΩN², meo inponere Bruyne (R)



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ier. Prologus ‘Ieremias propheta cui’), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=34&chapitre=34_Prol.487b)

Notes :