Capitulum 34
Numérotation du verset
Ier. 34,1
Verbum quod factum est ad Ieremiam a Domino quando Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus eius universaque regna terre que erant sub potestate manus eius et omnes populi bellabant contra Hierusalem et contra omnes urbes eius dicens:
Numérotation du verset
Ier. 34,2
Hec dicit Dominus Deus Israel vade et loquere ad Sedechiam regem Iuda et dices ad eum hec dicit Dominus ecce ego tradam civitatem hanc in manu regis Babylonis et succendet eam igni
Numérotation du verset
Ier. 34,3
et tu non effugies de manu eius sed comprehensione capieris et in manu eius traderis et oculi tui oculos regis Babylonis videbunt et os eius cum ore tuo loquetur et Babylonem introibis.
Numérotation du verset
Ier. 34,4
Attamen audi verbum Domini Sedechia rex Iuda hec dicit Dominus ad te non morieris in gladio
Numérotation du verset
Ier. 34,5
sed in pace morieris et secundum combustiones patrum tuorum regum priorum qui fuerunt ante te sic comburent te et ve domine plangent te quia verbum ego locutus sum dicit Dominus
Numérotation du verset
Ier. 34,6
et locutus est Ieremias propheta ad Sedechiam regem Iuda universa verba hec in Hierusalem
Numérotation du verset
Ier. 34,7
et exercitus regis Babylonis pugnabat contra Hierusalem et contra omnes civitates Iuda que relique erant contra Lachis et contra Azecha1 hec enim supererant de civitatibus Iuda urbes munite
1 Azecha]
scrips.
, Azeca
Weber
Numérotation du verset
Ier. 34,8
verbum quod factum est ad Ieremiam a Domino postquam percussit rex Sedechias fedus cum omni populo in Hierusalem predicans
Numérotation du verset
Ier. 34,9
ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam hebreum et hebream liberos et nequaquam dominarentur eis id est in Iudeo et fratre suo
Numérotation du verset
Ier. 34,10
audierunt ergo omnes principes et universus populus qui inierant pactum ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam liberos et ultra non dominarentur in eis audierunt igitur et dimiserunt
Numérotation du verset
Ier. 34,11
et conversi sunt deinceps et retraxerunt servos et ancillas suas quos dimiserant liberos et subiugaverunt in famulos et in famulas
Numérotation du verset
Ier. 34,12
et factum est verbum Domini ad Ieremiam a Domino dicens
Numérotation du verset
Ier. 34,13
hec dicit Dominus Deus Israel ego percussi fedus cum patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Egypti de domo servitutis dicens
Numérotation du verset
Ier. 34,14
cum completi fuerint septem anni dimittat unusquisque fratrem suum hebreum qui venditus est ei et serviet tibi sex annis et dimittes eum a te liberum et non audierunt patres vestri me nec inclinaverunt aurem suam
Numérotation du verset
Ier. 34,15
et conversi estis
vos hodie et fecistis quod rectum est in oculis meis ut predicaretis libertatem unusquisque ad amicum suum et inistis pactum in conspectu meo
in domo in qua invocatum est nomen meum super eam
Numérotation du verset
Ier. 34,16
et reversi estis
et commaculastis nomen meum et reduxistis unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam quos dimiseratis ut essent liberi et sue potestatis et subiugastis eos ut sint vobis servi et ancille
Numérotation du verset
Ier. 34,17
propterea hec dicit Dominus vos non audistis me ut predicaretis libertatem unusquisque fratri suo et unusquisque amico suo ecce ego predico libertatem ait Dominus ad gladium et pestem et famem et dabo vos in commotionem cunctis regnis terre
Numérotation du verset
Ier. 34,18
et dabo viros qui prevaricantur fedus meum et non observaverunt verba federis quibus assensi sunt in conspectu meo vitulum quem ceciderunt in duas partes et transierunt inter divisiones eius.
Numérotation du verset
Ier. 34,19
principes Iuda et principes Hierusalem eunuchi et sacerdotes et omnis populus terre qui transierunt inter divisiones vituli
Numérotation du verset
Ier. 34,20
et dabo eos in manu inimicorum suorum et in manu querentium animam eorum et erit morticinum
eorum in escam volucribus celi et bestiis terre
Numérotation du verset
Ier. 34,21
et Sedechiam regem Iuda et principes eius dabo in manu inimicorum suorum et in manu querentium animam eorum et in manu exercituum regis Babylonis qui recesserunt a vobis
Numérotation du verset
Ier. 34,22
Ecce ego precipio dicit Dominus et reducam eos in civitatem hanc et preliabuntur adversum eam et capient eam et incendent igni et civitates Iuda dabo in solitudinem eo quod non sit habitator
Capitulum 34
Numérotation du verset
Ier. 34,1
{t. 3: Erfurt, f. 150ra ; facsim., p. 155a} Verbum quod factum est ad Ieremiam a Domino quando Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus eius universaque regna terre que erant sub potestate manus eius et omnes populi bellabant contra Hierusalem et contra omnes urbes eius dicens:
marg.|
VERBUM
QUOS
FACTUM
EST. RABANUS. Licet rex nequissimus misericordia sit indignus quia tamen miserationes Dei et multe et magne nimis sepius eum per prophetas commonebat per Ieremiam scilicet in Iudea et Ezechielem in Babylone vaticinantem predicens futuram captivitatem si quomodo illum ad penitentiam provocaret. Sed mens indurata magis eligit in nequitia perseverare quam vitam corrigere unde debitam invenit penam cum populo suo captivatus.
Numérotation du verset
Ier. 34,2
Hec dicit Dominus Deus Israel vade et loquere ad Sedechiam regem Iuda et dices ad eum hec dicit Dominus ecce ego tradam civitatem hanc in manu regis Babylonis et succendet eam igni
Numérotation du verset
Ier. 34,3
et tu non effugies de manu eius sed comprehensione capieris et in manu eius traderis et oculi tui oculos regis Babylonis videbunt et os eius cum ore tuo loquetur et Babylonem introibis.
Numérotation du verset
Ier. 34,4
Attamen audi verbum Domini Sedechia rex Iuda hec dicit Dominus ad te non morieris in gladio
Numérotation du verset
Ier. 34,5
sed in pace morieris et secundum combustiones patrum tuorum regum priorum qui fuerunt ante te sic comburent te et ve domine plangent te quia verbum ego locutus sum dicit Dominus
Numérotation du verset
Ier. 34,6
et locutus est Ieremias propheta ad Sedechiam regem Iuda universa verba hec in Hierusalem
Numérotation du verset
Ier. 34,7
et exercitus regis Babylonis pugnabat contra Hierusalem et contra {t. 3: Erfurt, f. 150rb ; facsim., p. 155b} omnes civitates Iuda que relique erant contra Lachis et contra Azecha1 hec enim supererant de civitatibus Iuda urbes munite
1 Azecha]
scrips.
, Azeca
Weber
Numérotation du verset
Ier. 34,8
verbum quod factum est ad Ieremiam a Domino postquam percussit rex Sedechias fedus cum omni populo in Hierusalem predicans
Numérotation du verset
Ier. 34,9
ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam hebreum et hebream liberos et nequaquam dominarentur eis id est in Iudeo et fratre suo
Numérotation du verset
Ier. 34,10
audierunt ergo omnes principes et universus populus qui inierant pactum ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam liberos et ultra non dominarentur in eis audierunt igitur et dimiserunt
marg.|
AUDIERUNT
ERGO
OMNES
PRINCIPES etc. RABANUS. Patet hoc loco quia nihil proficit cuilibet bonum inchoare si non studuerit illud ad bonum finem perducere. Qui enim perseveraverit usque in finem salvus erit. Preceptum erat in lege ut filii Israel fratres suos non venderent condicione servorum nec affligerent sed tempore statuo reverterentur ad cognationem et possessionem patrum suorum haberentque servos et ancillas de nationibus que in circumit eorum essent. Hoc Sedechias et populus Iudeorum se facturos promiserunt sed conversi retrorsum servos et ancillas retraxerunt quos dimiserant liberos unde iratus Dominus tradidit eos omnibus regnis terre et gladium et pestem et famem misit super eos et civitates eorum igne succendit.
marg.|
Tropologice autem cum fratres nostros in tutelam nostram susceperimus propter Deum nobis subiectos non opprimamus per potentiam non invicte servitutis imponamus molestiam sed fraterno affectu tractemus eos adiuvemus eos verbo et exemplo ut vero Domino qui eos redemit sanguine suo possint dignum exhibere servitium donec verus iubileus veniat et unus quisque proprie restituatur dignitati et possessioni unde Petrus: pascite qui in vobis est gregem Domini spontanee neque ut dominantes in cleris etc.
Numérotation du verset
Ier. 34,11
et conversi sunt deinceps et retraxerunt servos et ancillas suas quos dimiserant liberos et subiugaverunt in famulos et in famulas
Numérotation du verset
Ier. 34,12
et factum est verbum Domini ad Ieremiam a Domino dicens
Numérotation du verset
Ier. 34,13
hec dicit Dominus Deus Israel ego percussi fedus cum patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Egypti de domo servitutis dicens
Numérotation du verset
Ier. 34,14
cum completi fuerint septem anni dimittat unusquisque fratrem suum hebreum qui venditus est ei et serviet tibi sex annis et dimittes eum a te liberum et non audierunt patres vestri me nec inclinaverunt aurem suam
Numérotation du verset
Ier. 34,15
et conversi estis
interl.|
ab iniquitatibus vestrorum patrum
vos hodie et fecistis quod rectum est in oculis meis ut predicaretis libertatem unusquisque ad amicum suum et inistis pactum in conspectu meo
interl.|
beneplacito
in domo in qua invocatum est nomen meum super eam
Numérotation du verset
Ier. 34,16
et reversi estis
interl.|
ad iniquitatem vestrarum
et commaculastis nomen meum et reduxistis unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam quos dimiseratis ut essent liberi et sue potestatis et subiugastis eos ut sint vobis servi et ancille
Numérotation du verset
Ier. 34,17
propterea hec dicit Dominus {t. 3: Erfurt, f. 150va ; facsim., p. 156a} vos non audistis me ut predicaretis libertatem unusquisque fratri suo et unusquisque amico suo ecce ego predico libertatem ait Dominus ad gladium et pestem et famem et dabo vos in commotionem cunctis regnis terre
Numérotation du verset
Ier. 34,18
et dabo viros qui prevaricantur fedus meum et non observaverunt verba federis quibus assensi sunt in conspectu meo vitulum quem ceciderunt in duas partes et transierunt inter divisiones eius.
interl.|
victime quam sacrificaverunt Domino iuxta condicionem pacti quod inierant
Numérotation du verset
Ier. 34,19
principes Iuda et principes Hierusalem eunuchi et sacerdotes et omnis populus terre qui transierunt inter divisiones vituli
Numérotation du verset
Ier. 34,20
et dabo eos in manu inimicorum suorum et in manu querentium animam eorum et erit morticinum
interl.|
cadaver
eorum in escam volucribus celi et bestiis terre
Numérotation du verset
Ier. 34,21
et Sedechiam regem Iuda et principes eius dabo in manu inimicorum suorum et in manu querentium animam eorum et in manu exercituum regis Babylonis qui recesserunt a vobis
Numérotation du verset
Ier. 34,22
Ecce ego precipio dicit Dominus et reducam eos in civitatem hanc et preliabuntur adversum eam et capient eam et incendent igni et civitates Iuda dabo in solitudinem eo quod non sit habitator
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ier. Capitulum 34), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=34&chapitre=34_34)

Notes :