Capitulum 40
Numérotation du verset
Ier. 40,1
Sermo qui factus est ad Ieremiam a Domino postquam dimissus est a Nabuzardan magistro militie de Rama quando tulit eum vinctum catenis in medio omnium qui migrabant de Hierusalem et Iuda et ducebantur in Babylonem
Numérotation du verset
Ier. 40,2
tollens ergo princeps militie Ieremiam dixit ad eum Dominus Deus tuus locutus est malum hoc super locum istum
Numérotation du verset
Ier. 40,3
et adduxit et fecit Dominus sicut locutus est quia peccastis Domino et non audistis vocem eius et factus est vobis sermo hic
Numérotation du verset
Ier. 40,4
nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis que sunt in manibus tuis si placet tibi ut venias mecum in Babylonem veni et ponam oculos meos super te si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem reside ecce omnis terra in conspectu tuo quod elegeris et quo placuerit tibi ut vadas illuc perge
Numérotation du verset
Ier. 40,5
et mecum noli venire sed habita apud Godoliam filium Aicham filii Saphan quem preposuit rex Babylonis civitatibus Iudee habita ergo cum eo in medio populi vel quocumque placuerit tibi ut vadas vade dedit quoque ei magister militie cibaria et munuscula et dimisit eum
Numérotation du verset
Ier. 40,6
venit autem Ieremias ad Godoliam filium Aicham in Masphat et habitavit cum eo in medio populi qui relictus fuerat in terra
Numérotation du verset
Ier. 40,7
cum ergo audissent omnes principes exercitus qui dispersi fuerant per regiones ipsi et socii eorum quod prefecisset rex Babylonis Godoliam filium Aicham terre et quod commendasset ei viros et mulieres et parvulos et de pauperibus terre qui non fuerant translati in Babylonem
Numérotation du verset
Ier. 40,8
venerunt ad Godoliam in Masphat et Ismael filius Nathanie et Ioannan et Ionathan filii Caree, et Sareas filius Thenoemeth et filii Offi qui erat de Nethophathi et Iezonias filius Maachathi ipsi et viri eorum
Numérotation du verset
Ier. 40,9
et iuravit eis Godolias filius Aicham filii Saphan et comitibus eorum dicens nolite timere servire Chaldeis habitate in terra et servite regi Babylonis et bene erit vobis
Numérotation du verset
Ier. 40,10
ecce ego habito in Masphat ut respondeam precepto Chaldeorum qui mittuntur ad nos vos autem colligite vindemiam et messem et oleum et condite in vasis vestris et manete in urbibus vestris quas tenetis
Numérotation du verset
Ier. 40,11
sed et omnes Iudei qui erant in Moab et in filiis Ammon et in Idumea et in universis regionibus audito quod dedisset rex Babylonis reliquias in Iudeam et quod preposuisset super eos Godoliam filium Aicham filii Saphan
Numérotation du verset
Ier. 40,12
reversi sunt inquam omnes Iudei de universis locis ad que profugerant et venerunt in terram Iuda ad Godoliam in Masphat et collegerunt vinum et messem multam nimis
Numérotation du verset
Ier. 40,13
Ioannan autem filius Caree et omnes principes exercitus qui dispersi erant in regionibus venerunt ad Godoliam in Masphat
Numérotation du verset
Ier. 40,14
et dixerunt ei scito quia Baalis rex filiorum Ammon misit Ismael filium Nathanie percutere animam tuam et non credidit eis Godolias filius Aicham
Numérotation du verset
Ier. 40,15
Ioannan vero filius Caree dixit ad Godoliam seorsum in Masphat loquens ibo et percutiam Ismael filium Nathanie nullo sciente ne interficiat animam tuam et dissipentur omnes Iudei qui congregati sunt ad te et peribunt reliquie Iuda
Numérotation du verset
Ier. 40,16
et ait Godolias filius Aicham ad Ioannan filium Caree noli facere verbum hoc falsum enim tu loqueris de Ismael.
Capitulum 40
Numérotation du verset
Ier. 40,1
{t. 3: Erfurt, f. 153va ; facsim., p. 162a} Sermo qui factus est ad Ieremiam a Domino postquam dimissus est a Nabuzardan magistro militie de Rama quando tulit eum vinctum catenis in medio omnium qui migrabant de Hierusalem et Iuda et ducebantur in Babylonem
marg.|
SERMO
QUI
FACTUS etc. Queritur quomodo hic sermo Domini factus ad Ieremiam prophetam dicatur. Non enim ostenditur quis iste sermo fuerit vel quid manifestaverit unde ni fallor datur intelligi quod liberationem suam per principem militie divino nutu factam propheta occulte per hunc sermonem ad se prolatum intimere voluerit sicut ipse Nabuzardan ait: Dominus Deus tuus locutus est malum hoc super locum istum etc. Si ergo illi qui peccaverunt Domino nec obedierunt iuxta sermonem Domini captivati sunt qui peccantes corripuit et Domino obedivit iuxta sermonem Domini liberatus est.
Numérotation du verset
Ier. 40,2
tollens ergo princeps militie Ieremiam dixit ad eum Dominus Deus tuus locutus est malum hoc super locum istum
marg.|
TOLLENS
ERGO. Descripta vastatione urbis et interitu et captivitate populi et perfidi regis sequitur quid de Ieremia factum sit et de reliquiis populi quas propheta monuit et verbo Domini sedere in terra sua et servire regi Babylonis. Ipsi vero maluerunt ire in Egyptum ubi eos postea Nabuchodonosor trucidavit et ipsam Egyptum vastavit.
Numérotation du verset
Ier. 40,3
et adduxit et fecit Dominus sicut locutus est quia peccastis Domino et non audistis vocem eius et factus est vobis sermo hic
Numérotation du verset
Ier. 40,4
nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis que sunt in manibus tuis si placet tibi ut venias mecum in Babylonem veni et ponam oculos meos super te si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem reside ecce omnis terra in conspectu tuo quod elegeris et quo placuerit tibi ut vadas illuc perge
Numérotation du verset
Ier. 40,5
et mecum noli venire sed habita apud Godoliam filium Aicham filii Saphan quem preposuit rex Babylonis civitatibus Iudee habita ergo cum eo in medio populi vel quocumque placuerit tibi ut vadas vade dedit quoque ei magister militie cibaria et munuscula et dimisit {t. 3: Erfurt, f. 153vb ; facsim., p. 162b} eum
marg.|
SED
HABIT
APUD
GODOLIAM. RABANUS. Miserationes Domini sunt multe et iudicia eius abyssus multa qui sicut prevaricatores legis iuste corripuit ita humilibus et obedientibus misericorditer solacium contulit. Per ipsos enim hostes quibus perfidum regem et ministros eius punivit reliquiis populi provisorem Godoliam constituit. Mystice autem Godolias qui interpretatur magnificatus Domino predicatores Domini significat qui divino nutu preficiuntur ut Deum timentes habeant refugium et solacium hii pro subiectis animam ponunt et contra perfidos protectionis scutum opponunt usque ad mortem in officio fideliter persistentes sicut Godolias innocens a perfido Hysmaele occisus est.
Numérotation du verset
Ier. 40,6
venit autem Ieremias ad Godoliam filium Aicham in Masphat et habitavit cum eo in medio populi qui relictus fuerat in terra
Numérotation du verset
Ier. 40,7
cum ergo audissent omnes principes exercitus qui dispersi fuerant per regiones ipsi et socii eorum quod prefecisset rex Babylonis Godoliam filium Aicham terre et quod commendasset ei viros et mulieres et parvulos et de pauperibus terre qui non fuerant translati in Babylonem
Numérotation du verset
Ier. 40,8
venerunt ad Godoliam in Masphat et Ismael filius Nathanie et Ioannan et Ionathan filii Caree, et Sareas filius Thenoemeth et filii Offi qui erat de Nethophathi et Iezonias filius Maachathi ipsi et viri eorum
Numérotation du verset
Ier. 40,9
et iuravit eis Godolias filius Aicham filii Saphan et comitibus eorum dicens nolite timere servire Chaldeis habitate in terra et servite regi Babylonis et bene erit vobis
Numérotation du verset
Ier. 40,10
ecce ego habito in Masphat ut respondeam precepto Chaldeorum qui mittuntur ad nos vos autem colligite vindemiam et messem et oleum et condite in vasis vestris et manete in urbibus vestris quas tenetis
Numérotation du verset
Ier. 40,11
sed et omnes Iudei qui erant in Moab et in filiis Ammon et in Idumea et in universis regionibus audito quod dedisset rex Babylonis reliquias in Iudeam et quod preposuisset super eos Godoliam filium Aicham filii Saphan
Numérotation du verset
Ier. 40,12
reversi sunt inquam omnes Iudei de universis locis ad que profugerant et venerunt in terram Iuda ad Godoliam in Masphat et collegerunt vinum et messem multam nimis
Numérotation du verset
Ier. 40,13
Ioannan autem filius Caree et omnes principes exercitus qui dispersi erant in regionibus venerunt ad Godoliam in Masphat
Numérotation du verset
Ier. 40,14
et dixerunt ei scito quia Baalis rex filiorum Ammon misit Ismael filium Nathanie percutere animam tuam {t. 3: Erfurt, f. 154ra ; facsim., p. 163a} et non credidit eis Godolias filius Aicham
Numérotation du verset
Ier. 40,15
Ioannan vero filius Caree dixit ad Godoliam seorsum in Masphat loquens ibo et percutiam Ismael filium Nathanie nullo sciente ne interficiat animam tuam et dissipentur omnes Iudei qui congregati sunt ad te et peribunt reliquie Iuda
Numérotation du verset
Ier. 40,16
et ait Godolias filius Aicham ad Ioannan filium Caree noli facere verbum hoc falsum enim tu loqueris de Ismael.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ier. Capitulum 40), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=34&chapitre=34_40)

Notes :